Giacomo Bon de raptu Cerberi 2
Other sections


Thalia

 

"Postera ab Eoo roseis inuecta quadrigis

Te croceis, Titone, toris Aurora reliquit

Solque recedentes radiis dispescuit umbras

Atraque nigrantes Erebo nox intulit alas,

5

Quum sator omnigeni foetus diuumque creator

Oceanus Scythico balaenis aequore iunctis

Inuehitur curru et decliues fertur in undas.

Illa dies misero fatorum extrema meorum

Irruerat maestamque mihi fudere querelam

10

Castorides, uox illa fuit praenuntia laeti.

Namque supinatum curru dum uerrimus aequor

Flumine delati rapido, procul ecce tumentes

Consurgunt magno compulsi turbine fluctus

Versaque arenosum secum maria omnia fundum

15

Corripiunt et late irato in marmore miscent.

Diuersi fugiunt pisces, ingentia cete

Phocarumque greges magnarum et monstra rotarum

Arboribusque ferae similes similesque columnis

Dilluuiem tetris ructantes faucibus atram.

20

Monstraque quadrupedum secum mare uoluit ab imo

Orbe trahens, causa et tantae uenit ecce procellae:

Balaenae saeuis infestabantur ab orcis

Oceanoque fuga pulsae maria alta petebant,

Quo sese hostili defendere ab agmine possent,

25

Et uasto profugae turbabant aequora motu,

Ac si conuulsis radicibus urgeat altas

Orcadas et magnos rapiat fuga in aequora montes.

Occurrunt orcae contra rostrisque trucidant

Angustisque graues illidunt cautibus, illae

30

Commotae ingenti perturbant aequora flatu.

Dicas Aeoliis fluctus eferuere uentis

Quum Notus aut Aquilo Neptunia concutit arua.

Saxosae interea circum iactantur arenae,

Quas grauis interdum balaena e faucibus efflat.

35

Tempestas sic atra deum denuntiet iras,

Si duros caelo lapides effulminet alto.

Crystallum fragile adueniens hinc impete turbo

Disiicit in tenues crustas, mihi guttura densis

Irruit humor aquis uitalem et strangulat ignem:

40

Praecluduntque undae miserae spiracula uitae.

Tum pater Oceanus casum miseratus acerbum,

In pisces corpus uertit caeloque locauit.

Diuulsam membris animam insaturabilis Orcus

Deuorat; haec Stygiis centum damnata per annos

45

Errabit ripis horrendaque monstra pauebit.

Sed te per caelum, quod te manet, et iubar almum

Obtestor Phoebi et Dircaei Amphionis urbem,

Des ut opem misero quum tu remeabis ab umbris

Tristibus ad superas iucundi luminis oras

50

Manibus inferiasque meis atque aggere inanem

Constituas tumulum, saltum ut hoc munere fungar.

Aut tu si quid habes iuris seu roboris alti,

Si durum Phlegetonta domas legesque deorum,

Omnia quandoquidem uincis, tu me eripe tanto

55

Supplicio et tecum crudelibus extrahe poenis!"

Talia fatus Hylas ac talia clauiger heros

Reddidit: "O utinam tantum mihi robur adesset

Ius quoque, quo propriis exutas artubus umbras

Attrectasse queam tristesque refringere poenas

60

Et diuinarum decreta adamantina legum,

Tu uotis fruerere tuis, foret alter Olympo

Iuppiter Alcides, Saturnia regna redirent.

Sed si uictorem spoliis Acherontis iniqui

Me superi aspicient, faxo tua sentiat umbra

65

Non tantum inferias tristes et nomen inane

Sarcophagi: uolucrem mihi Iuppiter Arcada caelo

Demittet, uincat linguae qui fulmine Ditem

Transferat et qui te ad requiem sedesque beatas."

His dictis gauisus Hylas magnamque recoepit

70

Spem puer, haec si qua est miseris sub tristibus umbris.

Proripit Alcides Stygiae se ad stagna paludis.

Quem simul atque Charon uiridi prospexit ab alueo

Ad uada currentem caenosoque algida fluxu

Littora uectoremque ratis clamore uocantem,

75

Expauit torua facie magnoque tremendum

Pectore uixque ausus fatalem poscere uirgam

Cunctarique uirum et properandi quaerere causas.

Officii memor ipse sui: "Tu clauiger", inquit,

"Siste pedes! Qui te ad nostras rapit impetus undas?

80

Quis deus humanis indutus carnibus? Istud

Quidue petit ferrum, quid stipite robur obusto?

Quo ruis? Huc supero defunctae lumine gentes

Conueniunt manesque uehit mea cymba sepultos

Corporeis nunquam membris assueta grauari.

85

Sed si Persephones rutilantis uirga metalli

Est tibi, tum nostra poteris trannare carina

Sospes et ad dominam Ditis sua munera ferre.

Orphea nam memini, quem candida Calliopea

Edidit Oeagro conceptum flumine, cymba

90

Accepisse mea, stupidos quum carmine manes

Mulcebat cytharaque lacus resonante furentis

Firmabat cursum siluasque animasque trahebat

Ad cantum: inferni strepitus latrantiaque ora

Conticuere canis, dum garrula murmurat ipsis

95

Cyllenis fidibus uoces imitata canentis.

Ille reposcebat miserando funere raptam

Euridicen: chaos antiquum primaeuaque mundi

Semina, quae Phlegeton dias produxit in oras,

Germanosque Ioues diuisaque regna canebat.

100

Talia dum cantu celebrat Rhodopeius Orpheus,

Dulcia lenibant miseros solatia manes,

Tractus et Aeolides dura cum caute rotaque

Constitit Ixion, pertusas fontibus urnas

Bellides implerunt Acheronque obmutuit undis.

105

Victus et infernus blanda dulcedine Pluto

Restituit manes abreptae coniugis Orpheo,

Orpheus et superas remeauit uictor ad auras."

Quem contra breuibus fatur Thyrintius heros:

"Thracius ad sedes Erebi descendere uates

110

Si potuit uictorque lacus exire profundos

Garrulitate lyrae fretus cantuque loquaci

Et mea qui quondam cecinit praeconia, cur non

Fas mihi sit patrui sedes inuisere Ditis?!

Iuppiter ipse mihi genitor, me Iuno nouerca

115

Iussit adire domos Erebi Stygiamque paludem

Transulcare rati magnam Plutonis ad arcem.

Hoc insigne mihi gestandum: robur et ipsa

Ferrea compago, sic Marti ferreus ensis,

Tela trisulca Ioui, Neptuno fuscina, Phoebo

120

Corytus calamique leues et thyrsus Iaccho;

Mercurio sic uirga datur. Nonne ipse tridentem

Pluto tenet gestatque suam Diana pharetram?

Quisque deus sua signa gerit. - Proserpina quondam

Quod statuit ferri ipsa sibi sub Tartara munus

125

Ecce uides, ramum fuluui cognosce metalli."

Dixit, et unguifero ramum detexit amictu.

His placata senis mitescunt pectora dictis

Sedatusque timor nautae laetusque coruscae

Suspicit admirans donum uenerabile uirgae.

130

Tunc se praecingit, remos et uela rudentesque

Expedit et tenui demisso gurgite conto

Protrudit puppim proramque aduertit arenae.

Impiger ingreditur uasta cum mole carinam

Amphitryoniades. Tum lubrica pondere cymba

135

Subsedit tremefacta iugis undamque recaepit

In latus et titubans tranauit flumina tandem.

Alcides postquam ripa ulteriore potitus,

Qua minus adgeritur limi fluuiique refusis

Languet margo uadis et glauca sordet in ulua,

140

Protinus hic ingens apparuit aula tyranni

Tartarei: hanc longo suspendit porticus arcu

Sublimesque alto tollunt adamante columnae

Et circum obductas atra fuligine turres

Diis ueneranda palus liuenti personat unda.

145

Hic prope uestibulum et diri palatia Ditis

Stat solium sublime dei iuxtaque triformis

Cerberus: humano depastus sanguine condit

Membra sub exesa scabri rubigine saxi,

Quo Stygias prostratus aquas custodit et alta

150

Atria latratu triplici gentesque sepultas

Deuorat et tenues horrendus territat umbras.

Isque ubi mota pedum propius uestigia sensit

Accessisse dei, lapsas mox arrigit aures

Captauitque sonum et paulatim gutture clauso

155

Infremuit, uibrat caudam draco uerbere torto,

Vipereis stant colla iubis, procurrit et altos

Iactat in aduersum latratus eminus hostem

Et modo terga timor uertit, modo subtrahit ira.

Indomitus stetit Alcides formidinis expers

160

Nudatumque clepit Nemeaeo tegmine corpus

Et graue suscepit uibrato pondere robur

Exploratque manu uersans aptatque catenas

Ingentes, infracta cani mox uincula capto.

Tum se proripuit furibundi fulminis instar,

165

Ille fuga uersus petit alta sedilia Ditis.

Vt quum Chaonius quondam latrator euntis

Mota uiatoris sensit uestigia, raptim

Dura catenati frangens retinacula ferri

Currit in aduersum latrans, sed fuste uiator,

170

Expertus rabiem timidae domitare Lyciscae,

Hanc fugat impauidus tectumque suburget herile, -

Sic premitur fugiens uicinaque Cerberus horret

Vincla catenarum et minitantis uerbera clauae.

Iam penes Alcides aderat, iam terga premebat

175

Ictibus intorquens magna ui robur obesum,

Quum Iouis ante thronum Stygii collabitur atque

Colla dedit domitus duris uexanda catenis.

Haud segnis ferrum ceruicibus alligat atris

Amphitryoniades spiris immanibus omnemque

180

Implicat, Assacheus ueluti draco sanguine Maurum.

Quum sitiens elephanta petit seu flumine uiuo

Insidiatus atrox seu densa conditus umbra

Nexibus innodat longoque ligamine serpit.

At procul aeria custos ex arce Megaera

185

- Spectaclum horrendum - exoritur, quoi condere bellum

Et Stygias seruare domos dedit arbiter Orci.

Illam monstrifero genuit Nox humida partu

Pressa Acheronte truci, quae proelia uoce cieret

Et strictos in bella ferox committeret enses.

190

Tunc irata cauam furiali murmure concham

Inflauit, Stygii quo protinus ardua regni

Machina contremuit uastum intonuitque profundum:

Sensit et Elysium longe nemus, audiit omnis

Fortunata cohors foelicibus abdita siluis,

195

Audiit armifraga quae cuspide ab aegide saeua

Fulgurat et subito stimulat Bellona tumultu

Daemonas. Hi spurcos bifido mucrone bidentes

Vulcano candente ferunt, qua buccina Martem

Increpuit, ceu bella noua pro coniuge rursus

200

Pluto gerat uetitisque petat procursibus Aetnam.

At non Alcides ullis perterrita monstris

Pectora turbabat, ueluti Cantabria cautes

Nil timet Aeolias hyemes aestumque minacis

Oceani, scopulis sed firma sonantibus haeret

205

Fluctibus in mediis, Magnes et concaua circum

Antra fremunt undisque sonat latrantibus aequor .

Quem procul ut regno spolia ex utroque ferentem

Prospiciunt inique induta comantibus armis

Alta Cleonei fulserunt terga leonis,

210

Conspectu patuit deus et praestantibus alto

Corde animis, patuere palam fatalia dona

Et robur uiresque dei, quibus omnia uictor

Prodigia et portenta domet quae pontus et aether

Et quae terra creat cunctisque patentia regna

215

Persephones. Quare infestum si comminus agmen

Consererent, magni timuerunt Herculis iras.

Tum dea terrorum quae fraude exuberat omni

Mortem saeua uocat, quae postquam nocte cruenta

Prodiit, indignum uita nec amabile uulgus

220

In senio marcere sinit floresque iuuentae,

Immatura legit populo lachrymanda domoque

Funera praecipuosque immani absumit hiatu.

Et Dolor inclaemens aegro uestigia gressu

Admouet; his toto non est deformior ulla

225

Pestis in inferno nec monstrum dirius ullum.

Quos his exacuit dictis ac uoce superba:

"O mihi bellorum comites, Erebi effera proles,

Humano quoties respersi sanguine campos!

Vincimur insoliti uinci, proh dedecus! Hostis

230

En nostras trahit exuuias. qui bella Typhaeum

Vana lacessentem tumulo depressimus alto

Inarimes quique Enceladum subiecimus Aetnae

Atque tot anguipedes Phlegraea ualle Gigantas

Fulmine et excussa lapsos obtriuimus Ossa.

235

At nunc - heu, quanta est iniuria! - pristina nobis

Vis cecidit, qua cuncta cadunt, nomenque uerendum

Perdidimus, sursum liceat si impune reuerti

Dedecus hoc nostraque ingens cum labe trophaeum

Si referet superae Iunoni inuisa propago.

240

Scilicet ignaui Stygia torpebimus aula

Et uictor parto remeabit praedo triumpho?!

At non hinc audax nostrae Iunonis adulter

Vt labyrintheos potuit euadere flexus,

Aequorei quanquam fuerit Iouis inclyta proles.

245

Nunc igitur ne fama prior neu clarus Auerni

Conculcetur honos nostrique potentia sceptri,

Sumite laetales calamos funestaque tela,

Quae nece cuncta premunt, caelum quae, terra fretumque

Fert quaeque aetherium subter nascuntur Olympum!

250

Laus acri rapienda uiro est et adorea pugnae."

Hoc pacto incensi dictis furialibus alas

Concutiunt gaudentque dolis. Mors falce cruenta

Terribilis praecepta facit pharetramque silentem

Induit atque implet calamis. Hanc pone sequuntur:

255

Luctus et algificus Pallor, Dolor improbus ipsam

Praeuolat innumeros portans in proelia Morbos.

Sed neque Cocyti nox importuna nec Orci

Ianitor et moesto mors inuitabilis arcu,

Non alius labor aut aduersis prodiga damnis

260

Fata uirum superare ualent: domat omnia fortis

Amphitryoniades aequo sub corde ferendo

Quae tristis fortuna sibi seu fata dedissent.

Iamque nouem uenit quo cingitur orbibus Orcus

Clamosumque forum nigram stat Ditis ad aulam

265

Gnosius et residens celsa quaesitor in arce

Iura docet sontes saeuam et quatit horridus urnam.

Hic quoque Pirithoi sese obuia protulit umbra.

Tunc subito sic orsa loqui: "Iouis alta propago

Alcide, qui cuncta domas quae mundus ubique

270

Monstra creat fatique dolos fraudesque nouercae!

Quis deus haec superi praedicere posset Olympi

Euentura mihi? Quae spes portenderet unquam

Quae tua dextra tulit, quae nox imperuia fatis?

Tu misero defensor ades tutellaque Theseo.

275

Inclyte semideum princeps, solatia nobis

Insperata geris. Vinclis uictricibus hostem

Fortius ange meum, qui me fornace trifauci

Corripuit trepidos frangens in dentibus artus,

Ange, precor, nostri capitis fortissime uindex!

280

Nec monstri miserere feri! Nihil iste dolebat

Thaesea quom Stygiae uinctum duxere cateruae;

Atque tot humanos crudelis manderet artus,

Me quoque Gnosiaci qui quaesitoris acerbum

Iudicium expecto tristis sortesque tremisco.

285

Sed te si qua manet priscae pietatis imago,

Eripe Tartareis miserandum Thaesea uinclis!

Hoc facilis labor: est praeduro adamante reuinctus

Praeque uiam quae te superas educet ad auras.

Haec te facta decent; isto tuo gloria gressu

290

Scandit ad aetherium tecum sublimis Olympum."

Haec ait. Ille malis miseros defendere suetus

Ingemuit; subiere tori, quibus ipse bimembres

Nimbigenas domuit, uirtus subit aemula Thaesei,

Thermodontiaca quocum pro coniuge bellum

295

Gessit et inuictis spoliauit Amazonas armis.

Talia tum breuiter sedato pectore fatur:

"Huius, amice, tibi solaminis auctor adesse

Iam pridem cupio, nec me crassator Auernus

Terruit umbrarum, non mille pericula laeti.

300

Ostendas igitur, squallent quo languida Thesei

Membra situ, qua mole ruunt, qua compede marcent.

Sed prius hoc strictim doceas: quot moenibus istis

Cingitur Orcus inops, quid claudit machina tanta?"

Quoi Phlegyae genus inuiso de sanguine Martis:

305

"Tristia Persephones clauduntur regna noueno

Circuitu: quorum ridenti lucidus aura

Vltimus aspectat ludentes mollibus aruis

Foelices animas et fortunata piorum

Concilia, octauus ueterum iam labe malorum

310

Lustratas, largo quae potu obliuia captant.

Septimus impressas uario purgamine culpas

Exedit leuibus uentis uel fonte uel igni.

Sex reliqui uariis resonant cruciatibus, intus

Instipant animas flammis poenisque cohercent

315

Perpetuis peccata luant. Has dira nocentes

Peruigil Alecto semper custodit, at illas

Belli feruor adhuc mutilat. Stat fertilis orbis

Idalio saltu: hic miseros amor urit amantes.

Hic homicidarum statio et qui sponte nefandas

320

Iniecere manus sibimet uitasque dederunt

Aeterno exitio. Tantum mors ipsa rependit

Libera, corporeo quibus est de carcere pulsa

Lux uitae, cuique ut peragat sua fata necesse est.

Hic solida glacie atque altis concreta pruinis

325

Gens, quae ignara fuit rerum, sine fulgure mentis

Figitur atque undis immota tenacibus haeret,

Quosque nouercales Lucina excoepit in ulnas

Aspexitque truci uultu, defluxa maligno

In terras inimica polo, crudelia lugent

330

Funera, crudeles Parcas matrumque hymenaeos."

"Rex Lapitum, armisoni proles a sanguine Martis,

Anne etiam infantes miserae dispendia uitae

Suscipiunt? Quidnam angusto meruere sub aeuo?

Tantane Tartareum tenet inclaementia regem?

335

Anne alium? Tantos animas quid mergat in ignes?

Quis deus infesto condemnet numine manes?"

"Heu, male nota rogas huc descendentibus umbris.

Verum equidem dicam, dictis te et uera docebo."