Giacomo Bon de raptu Cerberi 1
Other sections


Aglaia

 

Taenarias fauces et debellata profundi

Regna Iouis soliumque canam, quo clauiger heros

Tergeminum domuisse canem ui Marteque fertur.

Multa prius saeuae qui prodigiosa nouercae

5

Monstra Mycenaeo superat sub rege, timendus

Victor, et Oechalicas euertit funditus arces.

Adsis, o Helicona tuens Iouis alma propago,

Numine, Phoebe, potens uario, siue aurea princeps

Astra tenes, seu bella geris, seu candida circum

10

Pieridum te turba choro ludente coronat

Enthea uocali modulantem carmina plectro,

Seu tua Latoo potius cunabula Cyntho

Flammiferae seu templa colis Patarea Chimaerae.

Non te ad uulgatum Thymbraee uocamus Apollo

15

Carmen et ad dictas acies. Quis namque Gigantum

Aut fera Titanum belli conamina nescit?

Quoi non Romulidum referuntur proelia, quoi non

Perfida Carthago deuictaque Pergama flammis

Argolicis et si qua prior uulgauerit aetas?

20

Sed Furiis commota canam noua proelia, namque

Sic prius hoc bellum nulli cecinere priorum.

Est prope in obiectu rabidae spelunca Maleae,

Spartano praetenta sinu, qua Ditis anhelat

Spiritus ater olens uasto et fremit Orcus hiatu.

25

Hac chaos Alcides nigra formidine mersum

Inuasit Stygiique ferox sacraria regni

Et caligantes Erebi deuenit ad umbras.

Quamuis inferni trita est uia, uos tamen Orci

Numina diique omnes, animis qui limen utrumque

30

Panditis et Phlegeton quos gurgite lustrat adusto,

Et uos Tartareae secreta silentia noctis

Adsitis: sequor Andini uestigia uatis.

Principio ad fauces tetri stabulantur Auerni

Centauri, gens mixta feris partusque biformes,

35

Scyllaque, Circaeis quoi latrant inguina monstris,

Infoelix stat uirgo procul, centumque mouentur

Aegaeone manus, linguisque sonantibus instat

Parrhasius serpens, ignisque eructat ad auras

Fumantes horrenda globos terno ore Chimaera.

40

Quid uarias species diuersaque monstra ferarum

Exequar? Harpyiaeque et Phorcidos umbra Medusae

Stant prope, Gerionesque triceps procul aufugit hostem,

Ceu caua quum tractis sonuit spelunca iuuencis.

Sternunturque toris Gemitus, infaustaque lugent

45

Funera, nec longe fugientia Gaudia distant,

Et macie confecta graui flagrantibus alis

Agmina Curarum uolitant, gressuque propinquat

Exangues inter Morbos odiosa Senectus.

Hic Dolor, hic Metus, hic immanem pandit hiatum

50

Improba Auarities, nullo saturabilis auro,

Et miseranda Fames humilique infirma grabato

Pauperies recubat foedo turpissima uisu.

Postibus aduersis stimulo Bellona cruento

Eumenides in bella ciet fremituque lacessit

55

Horrisono, furibunda ruit Discordia iuxta,

Demissos lacerata sinus uittisque cruentis

Anguiferas depressa comas, et proelia poscit.

Hic subito Alcides nodoso robore circum

Fulmineos acer rotat imperterritus ictus

60

Praecipitesque fuga tenues diuerberat umbras

Et, qua pandit iter, se fert Acheruntis ad amnem.

Iamque propinquabat Stygiae qua portitor undae

Caerulea puppi manes transuectat humatos,

Quoi fera terribili sordet pedore senectus

65

Hirtaque canities incultaque, feruidus ignis

Luminibus, fauces lata fornace fathiscunt.

Auritum caput et nigra ferrugine corpus

Furuius inuoluit discincto syrmate, gentes

Quem circum innumerae uolitant ripasque per omnes

70

Turba inhumata ruit, quantus ruit aethere densis

Imber aquis quantaeque cauo tolluntur arenae

Gurgite Aristaeis Euro spirante Cyrenis.

Alcides tenuit uestigia pressa parumper,

Cognoscat tanto si quos in turbine manes.

75

Cernit ibi plures tristi quos miserat Orco:

Agmina praecipue Centaurica nubigenarum

Atque Pelectronios Lapithas Rhetumque Pholumque

Hylaeumque datumque sua in praesepia regem

Atque cruentatam Pharii Busiridis umbram.

80

Et te cernit, Hyla puer: "O Hyla", ipse repente,

"Hiccine maestus ades?" dixit. "Quis te mihi saeuus

Abstulit, ah, nimium saeuus? Vix ora comamque

Auratam et faciem dulci candore nitentem,

Vix roseas agnosco genas. Heu, quis tibi uultus

85

Foedauit, meus ille fuit crudelior hostis.

Hei mihi, rapte puer, nunquam te has ire per umbras

Crediderim nec posse mori florentibus annis!

Immo equidem rebar niueis te ad sidera cycnis

Sublatum socioque Patrem Ganymede potitum

90

Te, puer, ambrosiaeque suae fecisse ministrum.

Quem non heroum demens quos uexerat Argo

Fatidica argueram furti rixasque mouebam

Impatiens! Quoties fallax mihi dixerat Orpheus

Flumina te propter nymphas rapuisse Napaeas!

95

Ipse uelut Furiis praeceps agitatus adibam

Antra, lacum Dryadumque domos et lustra ferarum

Causabarque deos furto. Mihi per Styga cuncti

Iurabant nil scire tui. Scit Mysia quantum

Quaesierim te, chare puer, quantosque praealtis

100

Montibus ediderim gemitus, scit tristis imago

Vociferans nostros planctus lamentaque nostra.

Quas ego non sortes, quae non oracula diuum

Tentaui? Sed uana mihi responsa dederunt.

Quin etiam Phoebi tripodes inimica canebant

105

Numina Nayadum te sub sua regna tulisse.

En quoque me falso frater delusit Apollo!"

Tunc tristis laetatus Hylas stetit Hercule uiso

Atque ait: "O magni domitor fortissime regni,

Alcide, neque te frater neque Thracius Orpheus

110

Nec falsis responsa deum lusere figuris.

Nam tibi (quandoquidem fatis conuenimus altis)

Ipse meos casus fabor mortemque nefandam:

Hellespontiacos portus Argoa carina

Quum tot onusta deum genitis intrarat, Iason

115

Quos secum auricomam cupientes carpere pellem

Colchon, et Oethei ducebat Phasydos undas,

Tum (bene si memini) quum tota in puppe corona

Heroum accubuit mensae circumque ministri

Aurea uasa, dapes et dulcia uina ferebant,

120

Ipse ego iussus eram gelidis e fontibus urnam

Implere ex haustu laticum. Quam fune reuinctam

In uada proieci, frigentes flumine lymphas

Vt caperem. Tunc ecce procul sub sole calenti

Candida siccabat madidos Arethusa capillos,

125

Gurgite pube tenus uirgo stans nuda supremo.

Bis subito liquidas sese summersit in undas,

Bisque emersit aquis iterum nymphasque sorores

Euocat: extemplo nudatas aequore toto

Nayadas aspicio spumantes ire per undas.

130

Obstupui humoremque mihi tum pectore traxit

Sanguineum formido repens, gelidosque per artus

Pallor iit, nox orta oculis, labefactaque terram

Membra petunt, sopita cadit mens corde subacta.

Me tunc exanimo similem chorus omnis abegit

135

In caua Nayadum spumosae Doridos antra."

"Ergo uera pii dicebant omina uates",

Alcides ait. "Ah, male amantia numina nymphae,

Quae mihi delitias nimium rapuistis inique,

Non bene in Alcidae consultae damna, Napaeae!

140

Verum age, quum duri casus aduersaque fata

Nocte sub hac odiosa tuos ostendere manes

Decreuere mihi, dicas, puer, ordine tristes

Euentus quibus, heu, Stygias detrusus ad undas

Omnia tu nostrae fregisti gaudia mentis."

145

Quoi puer: "Interea uacuae clamore cauernae

Monte sonant gelidoque madent aspergine uultus

Pallentes, tum membra mihi frigentia torquent

Et stringunt per crura, manus et brachia nodos.

Haec fert Memphitico pingues e cortice guttas,

150

Ast alia ampullis costum depromit olentem,

Spargit odorata necnon cum baccare nardum

Et cum purpureo myrrham styrace madentem.

Attoniti redeunt sensus et pristina uirtus

Membra subit. Feror in thalamos tum protinus altae

155

Doridos; huic laetae me dant pro munere nymphae.

Illa tuas ingressa fores proruptaque nuper

Limina, in Hispanam Calpen qua surgit Abyla

Quaque tui monimenta manent aeterna laboris,

O Hymenaee, tibi magno pulcherrima Nereo

160

Nupserat ingentique thoro noua nupta sedebat

Et noua progenies circum, fluuiique lacusque

Nympharumque chori, uasto genetricis in antro

Carmina rauca canunt ultro citroque meantes:

Protoque Meliteque Thaliaque Doto Ieraque

165

Amphitoique comis in candida colla solutis,

Et Chlymene, Limnoria, Actei Cymodoceque

Cymothoeque Legaeaque Spio et flaua Orithya,

Turba pharetratae nec adhuc uitiata Dianae,

Atque Thoi atque Amatis atque aurea Gallianira,

170

Candida succinctae collecto syrmata nodo.

Inter quas Protheus cythara recinebat eburna

Foedera prima deum narrans festosque hymenaeos,

Praecipue Oceani thalamos, ipsoque canebat

Progeniem fluxisse deo quaecunque creata est.

175

Sed dicam breuius, ne dillabatur inani

Temporis hoc spatium sermone. Vt me ipsa recoepit

Doris ait meque in gremio complexa tenebat:

Egregium decus hoc, nymphae, munusque parente

Dignum erit Oceano. Ite, citos mihi ducite currus,

180

Delphinas stimulate uagos! Cristalla ferantur

Praeduro concreta gelu, quo conditus altos

Possit inoffensus nobiscum cernere fluctus

Et quod pontus habet iam prospectare per undas."

Dixit, et haud segnes referunt acentea nymphae

185

Alpinis extracta iugis, ac plaustra rotato

Sistunt delphines magnae prope limina portae.

Interea genitor mensas instruxerat omnes

Oceanus magnoque tubae clangore uocabant

Aequoreos ad nota deos conuiuia: pontus

190

Antraque clamosis resonabant intima conchis.

Progreditur regina toro currumque iugalem

Scandit et aurata palla uestita resedit.

Maeraque prima nouos experta cupidinis ignes

Et cythara Dianassa sonans miranda tricordi

195

Apseudisque Ianiraque et hispida corpore Meni,

Omnes inflabant roseis caua buxa labellis.

Tresque simul iuuenes: Glaucis nitidisque Pherusa

Conspicienda comis matrique simillima Doris

Dulcia crispabant tenera modulamina uoce.

200

Meque sub ingentis camerato fornice currus

Defigunt, intus diuinaque pocula ponunt

Ambrosiasque dapes, uitreo tum carcere clausum,

Qualis ubi in domibus magnis auis Inda puellis

Delitium humanas meditatur promere uoces,

205

Argento contexta domus quam paruula claudit

Fixaque de trabibus recta suspendit ab hasta.

Iam uada sulcabat prouectus in aequora currus

Altaque Arionius scindebat caerula delphin

Tergore pinnifero, uolucri quom Nerea curru

210

Immanis longo deuexit corpore pistrix.

Agmina nam propior cupiebat iungere Nereus

Atque rotis altas paribus perlabier undas

Miscerique simul, ueluti trieterica Bacchae

Orgia quom celebrant euantes tygribus "Euan!",

215

Taygetis si quando iugis descendit amantes

Virginibus satyros cupiens miscere Lacaenis.

Nereidum sic laeta cohors fluuiique sonantes

Nerea delapsi uastum comitantur in aequor

Immixti nymphis: Strymon, Sperchius et Arar

220

Dilectusque Lycus nymphis et fuluus Oaxis

Et flauus Tybris cornuque Achelous adempto

Et septemgeminus secreto Nilus ab ortu

Auratoque Tagus uultu Rhodanusque bicornis,

Omnigenosque ferens pisces uariasque uolucres

225

Dalmaticus Naron, Phasis Phrygiusque Caycus,

Laurifer Eurotas et nigro excussus ab Orco

Corniger Eridanus, Liparis, Moedusque Nyphates

Smyrneusque Meles et multo Marte notatus

Ister et Illyrico ueniens a littore Narbon.

230

Iamque uias utraeque pares tenuere quadrigae

Marmore demersae in medio. Quae monstra natantum,

Quos pelagi populos et quanta per aequora uidi!

Longa est haec series; quod si mihi guttura mille,

Mille modis multis et mille per ora sonarent,

235

Vix equidem unius numerarem tempore mensis.

Omnia nam magno quaecunque sub aethere tellus

Concipit et pulchri profert in lumina solis,

Omnia multiparens complectitur Amphitrite

Nascunturque alto uasti sub gurgite ponti.

240

Sunt nemora et celso consurgunt uertice montes,

Sunt lati fundi. sunt rubra corallia messes,

Et uirides errant diuersa armenta per agros

Pastorumque greges per pascua laeta uagantur.

Verum haec quid referam? Nam quamuis marmore toto

245

Plurima sint passim uiuis magalia saxis

Tectaque nympharum et palatia magna deorum.

Exitium crudele tamen memorare iuuabit

Atque animae miserae tam lamentabile fatum."

Alcides imo suspiria corde trahebat

250

Torua piis lachrymis humectans ora genasque.

Vocis et antiquo uerborum ardebat amore

Pectore percipiens notae uestigia flammae.

Et quanquam sese quod saeuo Acheronte manebat

Forti animo uoluebat opus, tamen ipse loquentem

255

Instigat coeptis peragat fata impia dictis.

At multum miserandus Hylas male cognita ponti

Numina narrando luctus solatur acerbos,

Supplicii uelut immeriti sortisque nefandae:

"Foelix Troianus Phrygia uenator ab Ida",

260

Mox ait, "ad caelum raptus, quoi Dardana pubes

Inuidet et superis qui dulcia pocula praebet!

Foelix ille puer Phrygiis in montibus Atys,

Cymbala quoi tollunt moestas resonantia curas

Atque leues Gallae et furibundae sacra Cybelles.

265

Ast ego qui dulci priuatus lumine uitae -

Heu, nimium infoelix - Stygias inhumatus arenas

Incolo, nec nostro spes uel postrema dolori

Vlla datur, sed dira agit inclaementia tetros

Daemonas inque meos iactant incendia manes.

270

Scilicet hoc pulchras prodest uidisse Napaeas

Nereidumque choros et Doridos antra marinae,

Hoc currum Nerei, infidi hoc miracula ponti,

Quin et caelicolas omnes omnesque tenentem

Oceanum terras magnis discumbere mensis

275

Regna per Aethiopum. - Postquam genitoris adiuit

Atria grandaeuus pulchra cum coniuge Nereus,

Stabant ter centum currus et mille iugales

Laeta per arua ferae pastu implebantur opimo:

Quae magnum uexere Iouem rerumque parentem

280

Oceanum mentemque Iouis cum coniuge saeua,

Quae Tethym et Neptunum et te, Tritonia Pallas,

Insignem clypeo et picto cum cuspide peplo,

Quae prolem, Latona, tuam stridente sub ipsis

Marmore quadriiugis. Et te, Gradive, tulerunt

285

Thraces equi et Veneris niuei pascuntur olores;

Quattuor atque rotae, domitrix quas atra deorum

Nox tulit, adfugiens Orcum, Phanetis amores;

Et picti Bromii lynces et plaustra leonum,

Alma quibus uehitur diuum Berecynthia mater.

290

Teque, Ceres o diua, nothae ad conuiuia bigae

Vexerunt et te gelidi, Saturne, iugales.

Et celer annexis aderat talaribus Arcas,

Cum patulo pennata gerit qui crura galero

Atque soporiferam laetali cuspide uirgam

295

Qua regit Elysium, qua Tartara quaque uoraci

Fas Phlegetonte tenet placidoque in flumine Laethes

Elicit hinc manes, hic suprimit impius Arcas.

Ventum erat ad sedes, ubi conuenit omne deorum

Consilium et nitidis collucet regia mensis.

300

Tum pater undisonus sobolem complectitur almam

Plurima laetanti testatus gaudia uultu.

Me quoque transpicui coniectum carcere uitri

Accepit dono. Postquam saturata libido est

Magna deum mensaeque dapes et uasa remota

305

Delibata procul, laeti discedere diui

Coeperunt hilarique uagi sermone fremebant,

Quale solet siluis insurgere murmur opacis

Et foliis crepitare nemus saltusque sonantes

Aut matutino quom purpurat aequora flatu

310

Horrificans Boreas gelidae sub uirginis ortu,

Quom freta tum leuibus uentis agitata tumescunt,

Quale sonant fragiles curuato in littore fluctus.

Insiliunt igitur currus atque astra capessunt

Exortusque petunt alii bipatentis Olympi,

315

Qua tuus aurato pandebat limine Cancer

Moenia caelicolumque domos et lucida templa,

Complexu quae cuncta suo clauduntque teguntque.

Ast alii latebras terrarum et concaua saxis

Antra adeunt magnoque cauant cum murmure montes."