Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini epistola de testamento librorum eius incipit
Iam constringit edax rigide mea membra senectus
Multotiens quia cum luctu praecordia vexat,
Quod non in thalamo possum constare quietus,
Pergendo tremulus fessis pro cruribus erro,
5
Me taedet quadam praesertim sede morari
Nec valeo densas vestes sufferre lacertis,
Cum dimitto parum parvis penetralibus illas,
Protinus infesto violat cum frigore poena
Renes, quod video fugiendae limina mortis.
10
Ac tantum affecto patriae praebere vigorem
Quendam cum digno studio stimuloque benigno,
Pridem quod cedam vacuas vehementer ad umbras
Sicut homo degens eius de semine cretus.
Non habeo nummos sibi quos donare deceret,
15
Paupertas mihi derenuit cum frugibus ipsos
Et plerumque gravat rigide mea corda flagello.
Nec vestire meos artus fulgentibus armis
Acceptis valeo, quoniam longaeva senectus
Abnegat hoc, potius dire mea viscera torquet.
20
Nec sibi consilium saeve pro tempore sortis
Iam dare cum studio possum vel mente fideli,
Quod nimis externa sisto regione locatus
Deficit et nostro tremulanti pectore sensus,
Ergo nichil dignum patriae praebere valerem.
25
Sed tamen ut discant pueri parere tonanti
Flagitium simul et fragili de corde fugare
Porro sibi quosdam cupio concedere libros,
Quos praebere volo, ficto velamine dempto,
Fratribus Augustini almo pro nomine dictis,
30
Quod teneant ipsos inter dictamina vatis
Certaldi quae constant in penetralibus horum,
Quod possent illos varii spectare coloni
Quando sanctam Iherusalem perpendere gliscunt,
Cum satis ecclesiae corpus cognoscere quaerunt,
35
Cum Paradisi virtutes sancire laborant
Et qui subsidium curant donare sepulcro
Aeterni Domini, Siriae regione locato
Et siquis vigilanti cum fervore fatigat
Noscere quicquid epistola cumsermere profatur,
40
Quae totiens nostras fecit signare tabellas.
Quatuor expleti sistunt cum carmine libri,
Sed neque quinctus adhuc tangit vestigia finis,
Exemplar quorum cupio praebere Quiritum
Basilicae dictae sancti sub nomine Petri,
45
Quam Constantinus puro fervore peregit
Quando Ihesu verae normae mandata recepit.
Quod teneor sibi compositos concedere versus
Quod statui multos horum in stationibus urbis
Quae mater patriae lato narratur in orbe,
50
Nunc me sub laribus pascit cum frugibus eius.
Hoc precor ut faciat nostri post vincula leti,
Siquis homo tactus pietate cadaver ad urnam
Mandabit tollendo de penetralibus illud.