Giovanni Francesco Pico mysteria crucis

Staurostichon heroicum carmen
de mysteriis dominicae crucis,
ad Maximilianum Augustum Romanorum regem

 

Germanae nuper delapsa insignia terrae

Principis aetherei canerem, ter maxime Caesar,

Si me praecellens rerum mirandaque moles

Exiguo sineret residem de pectore uocem

5

Promere: sed uincet pietas, audacia uincet,

Abscedat Bromius, spumoso Cypria ponto

Dispereat, procul hinc absit Thymbraeus Apollo,

Fabula Pieridum, procul hinc, procul este prophani.

Namque salutiferi canimus miracula regis,

10

Vaesano figmenta Deum qui dispulit orbe.

Christe faue coeptis, tuque o sanctissima uirgo

Empyrei regina poli, genitrixque tonantis,

Dirige fluctiuagam uentosa per aequora Cymbam.

Postquam flammifero praepes descendit ab axe

15

Summa Dei soboles, summi sapientia patris,

Vt male contractas a primo semine labes

Purpurea elueret sacrati sanguinis unda,

Mortales clauso profugos ut ferret Olympo,

Sacra prophanato diffudit lumine mundo,

20

Tartareas pellens hominum de corde tenebras.

Inque uices uarias diuersa in tempora signis,

Quae captum superant humanae mentis, adegit

Suaue serenata in praecordia uulnus amoris.

Illapsus primum praecelsae uirginis aluo,

25

Quae mox concepit nullo de semine prolem,

Viliaque enixa est nono ad praesepia mense.

Iam uix octauam lucem conspexerat infans,

Iam uix assumptae prima incunabula carnis

Attigerat, cultros pellis cum caesa cruentos

30

Sensit, et hostiles aufugit principis iras

Herodis, supero matrem puerumque tueri

Afflatu iussus Ioseph, Nilotica tecta

Perrexit: monitusque iterum ad Iudaea reuerti

Herode extincto, Galilaeis adstitit aruis.

35

Subditus interea peragit mandata parentum:

Praecellitque senes puer, et Salomonia templa

Ingressus monuit, legisque abstrusa reclusit.

Mox docuit Solymos praeclarae munia uitae

Praeconis tonitru, qui flumine mergier artus

40

Suasit, et indignum Christi qui lora relaxet

Se uocat, et nitidae soluat sandalia plantae.

Hinc uastae latebras Christus perrexit eremi,

Multos passurus uiolenti Daemonis astus.

Nanque quater denos iam roscida luna rotatus

45

Egerat, et totidem magnum sol aureus orbem

Ambierat terrae, ne dum ieiunia Christus

Soluerat esuriens, cum se tentator operta

Ingessit fraude, et lapides mitescere duros

Praeciperet blande stimulat, cui talia fatur:

50

Nonne sacri referunt libri? Traducere uitam

Non datur in dapibus: sed enim foelicius illud,

Quod fluxit sacro semel omnipotentis ab ore,

Perpetuam praestat uentura in secula uitam.

Protinus hinc celsae uehit ad fastigia primae

55

Spiritus, atque illi rursus: Si dia propago es,

Te tuto poteris summo de culmine templi

Mittere: namque extant de te mandata ministris,

Ne forte ad lapidem offendas. Cui talia reddit

Legiferi scitum Mosis, Dominumque Deumque

60

Ne tentes. paucis pauefactus uocibus hisce

Obriguit, ueluti cum saeuo moenia bello

Impiger obsedit multo conamine miles,

Actutum et chalybis percussus tempora glande,

Machina terrifico quam fulminat aenea bombo,

65

Sternitur, atque illi torpescunt frigore membra.

Crudeles iterum uersutus colligit iras,

Ac tristi obuersat fallendi pectore curas.

Nubiferi ductum praecelso in culmine montis

Collocat, et molli quondam regnata Dario

70

Monstrat sceptra, Pharon, Lybies porrecta sub axem

Regna, Tagum fuluam populis qui uoluit harenam,

Et quicquid latis rerum tractabat habenis

Roma potens, spondetque illi, si poplite flexo

Procumbat. Contraque refert diuina propago:

75

Perfide discedas, soli seruire tonanti

Est opus, in tenues momento euanuit auras.

Post nucleum legis dirimens a cortice uulgo

Praebuit, aeternae reserans compendia uitae,

Dogmataque expungens scribarum mentis auarae

80

Semina, pontificum luxus, fastosaque secli

Gaudia perstringens, Pharisaeae noxia turbae

Carpit fulcra, dolos retegit, praenuncia mortis

Spargit uerba suae, non indignatus ab umbris

Infernis animas excire ad munia uitae,

85

Reddere cognatis nutu, quae functa sepulchris

Corpora, quae tristem dudum exhalare mephitim,

Disiectae placuit rursum connectere formae.

Inuidia extemplo conflatur maxima, nanque

Virtuti uitium bellat, diuina prophanis

90

Confligunt, pugnat tumido clementia fastu.

Supplicium petitur iusto de sanguine, poenae

Poscuntur, saeuae condunt spectacula plebi

Membra salutiferi transfixo stipite regis.

Funditur innocuus toto de corpore sanguis

95

Vbertim celebris mixto fluit unda cruore:

Qua scelus antiquum primaque ab origine mundi

Eluitur, patriae primaeua piacula noxae.

Scilicet humani generis perculsus amore

Crudeles clauos, risus, atque aspera flagra,

100

Sputa, alapas, barbae uulsus, diramque coronam

Sentibus horrentem subiit, mortemque fugare

Morte Crucis uoluit. Quae te clementia Christe

Ingratos nimium mortales, ferrea corda,

Vt morte eriperes, mortem perferre coegit?

105

Ne rogo, ne summi collati muneris unquam

Inferni obrepant uaesana obliuia somni.

Dicite foelices animae, quae lucida templa

Incolitis, quoties renouarit mystica lethi

Signa sui, postquam sedes ferrugine nigras

110

Inuisit, pulsisque aeterna luce tenebris

Atque catenato resolutis patribus hoste

Sublimis superas Christus remeauit ad arces.

Principio auratis confixit corda sagittis:

Corda uirum sacri coetus, quae uiuida uirtus

115

Ardentis linguae in speciem penetrarat, et almum

Spirabant calefacta nimis praecordia Christum.

Quem puro quondam sumebat turba fidelis

Pectore, sacratae celebrans conuiuia coenae.

Scilicet immites hinc debellare Tyrannos

120

Exarmata ualent flammanti pectora lingua.

Hinc ueteres fugitare Dei, trepidare Senatus.

Mirari attoniti Sophiae de plebe magistri,

Mirari et uulgus coepit, cum cresceret ardor

Insolitus, numerumque magis quo saeuior ira

125

Redderet innumerum tormentis percita caedes.

Recludunt Stephano coelum stridentia saxa,

Vrentem moriens temnit Laurentius ignem:

Innumerae rigidam constanti pectore mortem

Imbelles obeunt (res non audita) puellae:

130

Pollutas pueri laeti obtruncantur ad aras,

Inter mille neces fidei rutilantior ignis

Fulsit, Callaicis ueluti in fornacibus aurum.

Tum praeses Syriis feruens Egnatius agris

Christigenas pascebat oues, Romanus abegit

135

Miles, crudeli ducturus funera circo.

Sacra uiri nimium formidant membra leones

Tangere, ab innocuo cohibentes ora cruore.

Quem rigidi immitis Traiani exhauserat ensis,

Protinus euulso (nam dirus pectore lictor

140

Traxerat) inscriptum cordi spectatur IESV

Nomen honoratum, quod tristia tartara longe

Formidant, superae conspecta insignia dextrae.

Tempore iam ex illo, multum cum uiuidus ardor

Ferueret, inuidit daemon transcendere coelos

145

Stelligeros hominem, quibus ille expulsus Auerni

Horrendas subiit multa caligine sedes,

Hinc satagit Christi ut marcescant pectora luxu,

Crassetur uilis tumidusque nomismatis ardor,

Despectent humiles uano ut turgentia fastu

150

Stemmata: sed uicit Christus superoque calore

Dispulit elatas Erebi de nocte tenebras

Hoste triumphato, ruit ille in tartara praeceps.

Sed magis infernus coluber cum sibila pressit,

Fallendi insidias uiroso in corde uolutat:

155

Cum uelut a rabida, quam dira impellit edendi

Ingluuies, pastor commissa armenta leaena

Custodit, magis illa furit, licet improba fraudes

Dissimulet, renouatque latens in pectore bellum.

Secius haud coluber simulata pace uenenum

160

Offundit. Sed quis summi omnipotentes alumnos

Fraudibus eripiat? placuit concire fideles

Saepius, atque magis quo frixit inertia mundi.

Propterea Assysius nimio calefactus amore

Rettulit effossis flammantia stigmata membris

165

Franciscus, pauper terris, ditissimus aula

Principis aetherii, perrari signifer aequi.

Alter ab Empyreis defluxit sedibus almae

Virtutis custos, fidei seruator Iberus.

Vtrinque innumerae uaria sub ueste cateruae

170

Conscendere polos fremuit perterritus Orcus:

Nec non et Siculus flammas emisit, et ille

Conspicuus signis Picenae gloria gentis

Olim foeminei sexus: et Tuscus, et Vmber

Monstrauere fidem, et gestata insignia, nec non

175

Sulphurea Nar albus aqua, priscumque Reate.

Quid referam sanctos monitus, praeconia crebra

Sacrorum uatum non exaudita prophanis?

Sed quae inuisa malis nuper demiserit, audi,

Dum sol obliquum bissenis partibus orbem

180

Supra quindecies centum numerasset ab ortu

Virginei partus, primae trieteridis annum

Postremum uoluens, labuntur mystica caelo.

Res comperta mihi: uos aspirate canenti.

Est regio Europae gelido subiecta Trioni:

185

Bellaces habitant populi, quos Romula pubes

Vix domuit, toto quamuis dominarier orbe

Coeperit, et Latium iam formidaret Araxes

Armenius Tybrim, Pharium et pepulisset Anubim

Itala proiectos aluit. quae bellua fratres.

190

Illinc missa uadis ingentia robora uoluit,

Atque sub aereis praelabitur alpibus Aenus.

Aenus Caesareis ardentia ligna Caminis

Ducturus, uasto populus dum Sbocius antro

Effossum uarios argentum promit in usus.

195

Hac Rhenus liquidi deuoluit fluminis undam:

Gallica Germanis qui separat arua colonis,

Romani toties expertus militis arma,

Ingentes paruo Tybri supponere lymphas

Pertulit, et Latiam uectare per aequora puppim,

200

Oceani bifido percellens uortice fluctus.

Hinc et Danubius non magnas deuehit undas,

Montibus Arbonae uix fusus, plurima nondum

Flumina surripuit, nondumque binomius, ingens

Alluit Elysios, Ariosque et Paeonis oram,

205

Et Lygios: tandem rapto tumefactus aquarum

Euxinum ingreditur bis terno gurgite pontum,

Extremumque caput limosa perdit in ulua.

Hic demissa recens populi mysteria, mirum

Attoniti inspectant homines, ac inania passim

210

Inscribunt puro delapsa insignia coelo

Sanguinolenta crucis: clari memoranda triumphi

Effigies late spectatur spongia flagra

Visuntur, tunica inconsutilis intima, claui

Cernuntur multo madefacti sanguine, telum

215

Quod sacram saeuo discreuerat impete costam

Pingitur, excubitor crista spectabilis ales,

Tergeminique micant tali, quos inclyta Christi

Iecerat innocui sortitus tegmina miles.

Non ignota cano, Caesar monstrauit, et ipsi

220

Vidimus, innumeros prompsit Germania testes,

Qua Rhenus tenui Raetis ex alpibus orsu

Funditur, et maior suppositis influit aruis,

Compertum, uiditque lacus qui molle pererrans

Muros piscosae subiectos perluit urbis,

225

Quos Constantini proles Oriente subacto

Occiduas repetens stellanti murice terras

Condidit, et proprio signauit nomine, cuius

Principis (ut perhibent) demissus sanguine Picus,

Picus arenosae genitus prope flumina Siclae.

230

Audiit et tumidi iam ditior accola Rheni:

Quique lacu missus leni sub murmurat unda,

Mox alium praefertque lacum, quo denique fusus

Inde humilis tumidusque uoraxque euoluitur, inde

Plenus et exiguus, rectus, sinuosus in orbem

235

Labitur, hinc sumptis Basileam diuidit urbem

Fontibus, ac uasto defertur gurgite, et alti

Vorticibus magnis contingit tecta Brisachi,

Aduersam caesa quae nectunt abiete ripam.

Noricus inspexit, torti audiuere sycambri:

240

Audiit et Mario domitus per uulnera Cymber.

Senserunt amnes, senserunt aequora longe:

Aequora torpenti glacie concreta sub axe

Arctoo. propius conspexit Danubii fons,

Spectarunt fortes ipsis sub moenibus Vlmae

245

Assueti contis fontes bellare Sueui:

Et Phorcin Latiae donatus lumine linguae.

Cui sacrum triplici celebratum dogmate nomen.

Inspectant populi, quorum confinia Caesar.

Vastauit late uictor, cum fusa Bohemus.

250

Agmina colligeret, nuper dum proelia miscet

Confractis uires latura rebellibus. Illinc

Vangiones cernunt: latebrosa silentia siluae

Herciniae norunt: nouit perterritus Osus,

Osus Aranisco dubium deductus, an illo

255

Hic genus antiquum referat, sub iudice lis est.

Vindelicus, Rhetus miratur, et aspera caede

Romani tremuit quondam prouincia Vari.

Nec tam praecipiti formidine territus hausit

Armorum sonitum quondam Germanus arator.

260

Nec sic expauit, subitis cum motibus alpes

Intremuere: minus bellacis tempore Othonis

Pertimuit, claro primum cum mystica coelo

Defluxere. Iuuat lachrymas effundere, multae

Implorant ueniam scelerum cum patribus urbes

265

Aeni concutitur pons, illius accola nudis

Incedit pedibus celebrans amburbia, tantum

Relligio potuit, Minio color, et color atro

Nonnunquam similis, sacris mantilibus ipsi.

Sanguineis rutilans maculis insigne triumphi

270

Vidimus, Actaeo confusum pene liquore.

Puniceo interdum fulgor certauerat ostro:

Interdum fusci nigrantem nube coloris,

Permixtamque crucem rubro spectauimus olim.

Nec morum discrimen erat: sacer atque prophanus

275

Iam conspersa sibi gestabant mystica, patres

Conscripti et pueri, conscriptus sexus uterque,

Et templa et uestes, a summa Caesaris aula

Ad tenues uicos, ad dura mapalia ruris,

Cernere erat liquido deductum ex aethere signum,

280

Purpurea exceptum tunica quod ferre senator

Formidat, laeui et matrona perhorruit armo:

Quod stupuit trito positum centone colonus,

Pauperis ad lychnum nati dum canabe pero

Consuitur, teneras lacerent ne tristia plantas

285

Constipata gelu, consertaque uepribus arua.

Miraturque sagi tenuato stamine miles

Insculptum mortis uitalia sede trophaeum.

Miraturque simulque pauet, qui uasa sacerdos

Obnubit, celeri supra tectoria lapsu

290

Aduentare cruces, et lintea pingere pallet

Spectator, densusque redit formidine sanguis

Ad fontem e riuis, titubantque in pectore fibrae.

Nec non ueloces ageret cum turbida lympha

Praecipitata molas summo de uertice montis,

295

Atque excepta rotis tereret frumenta, minister

Qui lassata, uago stridore et pondere sacci,

Pollineque inspersus, placido dare membra sopori

Decernit, rubro sub tectis spargitur imbre.

Olli per pectus, per crus, per colla, per aluum

300

Sydereae extemplo pingunt insignia guttae.

Quam uarii strepitus, quam dissona dogmata, quanti

Pro sensu capitum uario mussare susurri?

Crediderim dominum, celsae qui praesidet arci,

Olim longa sui potantem obliuia mundum

305

Vidisse, et signis uoluisse salubribus almae

Saepius (utque alias) excire ad limina lucis:

Quandoquidem sontes inferno sustulit antro

Tartareus princeps furias, scelerumque cateruas

Immisit Stigii reserantes abdita fontis,

310

Cuius mortifero dudum tenebrosus hiatu

Aera tabificum fumus praetexuit, inde

Angusta occulitur coelestis semita uitae,

Inde crucis miseros uesana obliuia tentant.

Hinc regina mali forte indignata sinistris

315

In caedes et bella ruit sitibunda cruoris,

Praecurritque rotas scisso discordia crine,

Successus belli si forte arriserit, illinc.

Ambitio erumpit rebus tumefacta secundis.

Tumque infernus amor lucri, tum lurida gliscit

320

Ingluuies, studioque omnes excerpta per artus

Spurca Venus, lassis nimium quae uiribus hausta

Et parit ignauos animos, et torquet atroci

Inuidia, et partos disperdit prodiga census.

Sic septemplicibus crassatur perdita uinclis

325

Bellua multorum capitum, quibus impete soeuo

Deiectam legimus quondam Babylona superbam:

Quam nec crudeli populasset milite Cyrus,

Nec centum crebro nutassent ariete portae,

Nec genesis falso lusisset dogmate mendax

330

Stellarum uariis intentus cursibus augur;

Ni prius hostiles hausisset perfida mores.

Quos noster, pudet heu, iam dudum accersiit orbis,

Quosque recens Babylon haustos cumulatius ambit.

Sed nec tam tumidam uictrix te Graecia quondam

335

Reddiderant coesi Marathonis in aequore Persae:

Non delusa Rhodo, tergo non fulta Platonis,

Non Demostheneae raptata uolumine linguae,

Neue Stagereo motu peruecta tonantis

Ad solium, tanto pereuntis ludicra famae

340

Aut studio aut plausu quondam deposcis inani,

Quam nunc imbelles laudum mentita trophaea

Ostentant fastu, quam plebs ignara tumescit.

Molliciem subde et luxus, quos prisca Tarenti

Fama reformidat, quos nescit Apicius, odit

345

Atque Philoxenium guttur, quos reiicit ille

Qui sceptro indignus tractauit Serica pensa

Et Sybaris parcae spernens obsonia mensae.

Sed quid Achemeniis quaesitam Regibus olim

Immanem Venerem (pudet heu memorare) prophani

350

Nomine damnatur qui non admiserit. Omnes

Quotquot collegit uitiorum Roma cloacas,

Assyrium Tyberi cum iam admisisset Orontem,

Mox propriis opibus, propriis ruitura sub armis,

Iamdudum excipiunt. insultat Maurus, et Afer,

355

Aegyptus, Libye subsannat, Thracia ridet.

Nec fidei monitis auscultant, Vincimur, aiunt:

Colluuies scelerum, uitiorum foetida nubes

Hinc illuc pridem migrauit, perfida turba

In Christum laxant impune repagula, nobis

360

Non impune datum, si Christum lingua lacessat,

Virginis et nomen nobis non spernitur almae:

Sed nec sacra Dei nobis, nec templa, nec arae

Venduntur, dominis quo tandem cernimus usque

Insultare canes? purgemus noxia, rectum

365

Firmemus, nostris opus est indicere bellum

Moribus inprimis, mox bella inferre prophanis

Scilicet in cassum patiemur mystica caelo

Delabi, aut ueteres tantum effudisse cruoris

Sacratae fidei proceres? aut denique Christi

370

Nil nobis prodesse necem patiemur amaram?

Subiectos populos compescas, inclyte Caesar,

A uitiis: neque enim tantas regnator Olympi

Virtutes et opes tibi contulit, ut tibi tantum

Prodessent, celsae rarissima munera dextrae.

375

Dona recognoscas fortis coelestia Caesar.

Sopitam turbis sacrato pollice barbam

Vellere ne pigeat, tua sunt haec munia, Caesar:

Stringere constantis fidei pro legibus ensem,

Insculptaque cruce infidos Maomethis alumnos

380

Pellere. Quae tibi sunt iam tradita, desine Caesar

Alter ut insumat. te contemnente, ministri

Christo non desunt Reges; nec tempora desunt,

Vt mores abigat Satana impellente nefastos,

Et crucis imperium longe lateque propaget.

385

Tu dudum lectus, nunc inuitatus, ad altas

Dirige (ne pigeat) foelicia carbasa portus.

Non deerunt equites, non instrumenta, fideles

Adsunt Italiae populi, lectissima pubes.

Viribus indomitis instructas ecce phalanges,

390

Tormenta, et celeres praestat Germania currus,

Et neruos belli, fauor ingens coelitus, idem

Quo fretus iam pene puer certamine Gallos

Contundis Latio, nec dum diademate frontem

Contectus, multosque domas. Gens effera nuper

395

Rettulit Arctoas inflictum uulnus in axes:

Iam metuuntque Gethae, metuit quoque Maurus, ut olim

Fugerat Eoas indignabundus in ortus:

Aemoniis equitum cuneus distinctus ab oris,

Dum Carolus bello iam Parthenopaea subiret

400

Moenia, magnanimis qui mox succumberet orsis.

Cuius nec gaesis Byzantia turba sarissas

Duxisset contra, refluus quoque Bosphorus udas

Veliuolam classem Thracum excepisset in ulnas:

Ter seruum Memphis iure indignata tyrannum

405

Cessisset Pharium uelamina torta tiaram.

Nunc aquila expetitur, rutilum quae insigne triumphi

Per Tanaim, Nilum, calidae per rura Sienes

Perque Arabum campos, ambustaque solibus arua

Vectet ad aurorae populos, ad ditia regna.

410

Sed uereor, Caesar, ueteri ne quassa timore

Occiduum turbet subitis incursibus orbem

Hostica gens fidei; ueluti cum percita uoce

Euigilant, nudo meditantur praelia dente

Turba canum, surdis si forte irritibus hostem

415

Nil arcent, nec baubatus effundere uanos

Contulit, insultum expediunt, quo territus hostis

Horreat, inque illum possit formido referri.

Rumpe moras, Praestan uideat Gangeticus armis

Caesaris excindi Persas, non spernere Hydaspem

420

Aut Hispanim, pontes patrios nec uisere saltus,

Donec odoratos alacer conscenderit Indos.