Niccolò Buonaiuti epistulae 33

Testo base di riferimento: F. Porro, 2023

Cura dell'edizione digitale: F. Porro, 2023

Altre sezioni


Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini de oratione ad Sanctam Mariam incipit

 

O felix virgo laudando fulta decore

Lux radians es, miro virginitatis honore,

Quae rutilo solio caeli super astra refulges.

Tu preciosa tui nati sanctissima constas

5

Filia quae magni superi laetaris in arce.

Te matrem Domini veniens de sede tonantis

Pandit obumbrando devote spiritus almus.

Tu miti studio digne mandata superni

Cepisti ducis et pariter fervore fideli

10

Quod fulgendo Dei celsa statione moraris

Supra omnem speciem nostro de semine cretam.

Tu genus humanum tanto splendore beasti

Quod se in ventre tuo pollens reclusit amore,

Nam Deus aeternus vivo de numine natus

15

Virtutem superi puro permisit in ipso

Ac hominum speciem voto clementer ameno.

Et probitate tua recte sub sede perenni

Iustus homo coniunctus cum deitate coruscat,

Quod genitos Domini pro almis virtutibus esse

20

Concessit nobis astrorum conditor urbis.

Tu fragili mundo puro fervore dedisti

Tranquillam pacem pariens de numine natum,

Quod clausas reserasti alto sub cardine valvas

Quas quondam reclusit Adam cum crimine mentis.

25

Tu medium nobis donasti corde benigno

Poscendi veniam coram splendore superno,

Quod migrare piam penitus valeamus ad aulam

Caelestis regni, deleto pondere culpae.

Tu puro studio carae pietatis abundas,

30

Et peccatores adeo salvare peroptas,

Pro viciis quorum fieri clementer adoras

A solio veniam radiantis regis Olimpi.

Tu regina pio pollens probitatis amore

Humanum genus aeterno servire vigori

35

Fecisti placando ducis stellantis habenas.

Absque tuo nato numquam transire deceret

Principis eximiam solii fulgentis ad arcem.

Portaque pergendi sanctam ferventer ad urbem

Es simul et firmus recto cum tramite callis

40

Et via quae ducit patriae celestis ad aedes.

Ergo cum multis precibus vel pectore miti

Te precor ut rogites Dominum quem ventre tulisti,

Quod mea cum sceptro placato crimina purget,

Deinde meum facinus tollat dicione benigna.

45

Suppliciter quaero quod cum pietate flagranti

Des mihi praesidium poscendi dona perennis

Principis et veniam vano pro pondere culpae,

Ne mea turbato stimulo delicta tueris.

Respice quod doleo tristi maerore gravatus,

50

Quod fecisse nephas totiens me paenitet ultro.

Ergo tuum rogita genitum sanctissima virgo

Quod parcat mihi, quod male sano pectore gessi

Aboleat, tribuat tranquillae dona salutis

In patria caeli tristis post funera leti.