Giovanni Aurelio Augurelli sermonum libri 1

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


1.

Haec, quibus interdum dulcis affabar amicos,

Carmina, sermonis sensus imitantia puri,

Cui potius, postquam corpus coiere sub unum,

Quam, Chabriele, tibi memori pro munere donem?

5

Qui persaepe soles nostros exquirere lusus,

Tanquam aliquid levibus possis educere nugis

Quod levet affectam valido medicamine mentem,

Siquando acceptis vitiorum exuritur intus

Ignibus auxiliumque procul virtutis aberrat.

10

Nec tamen ut monitis egeas hoc perficis, ut te

Nobilium doctis vatum sermonibus ornes,

Sed quoniam cordi tibi sunt quae moribus apta.

Cui virtus placet, huic virtuti incumbere promptum est;

Cui vitium, vitio non abstinet et malus ultro

15

Probrorum causas simul et fomenta requirit:

Vt quod quis novit cupit exercere, nec ultra

Consuetum tendit; contra quod non agit, odit.

Assidue legis ipse, et habes quoque semper in ore

Quae gravis, et vatum quondam doctissimus inter

20

Ridentis socios prudens agitare solebat,

Vt circum latitans praecordia luderet utque

Detegeret siquid vitii foret, idque referret

In melius quodam civili more, nec illo,

Quo plerique modo exagitant vitia ut maledictis

25

Incessant nudis atque insectentur aperte.

Persius hunc morem, sed Aquinas crebrius, explet,

Vt commissa palam referant et nomina prodant.

Ast ego cuncta levi risu condire laboro,

Dulcibus ut lateant quae suffunduntur amara,

30

Et subsit teneris velut horrens spina rosetis:

Non tamen ut satyram meditemur condere, non ut

Cuiusquam impuros studeamus carpere mores,

Verum ut, dum curas hominum sic ludere tento,

Me saltem, si non alios, componere discam,

35

Et vitam imprimis insontem ducere curem,

Sollicitudinibus vacuam, plenamque modestae

Laetitiae, qua mentis onus quodcunque reponam.

Hinc est quod fidibus numeros aptavimus olim,

Et dulci teneras cantu complevimus aures.

40

Nunc vero integros, perrarum carmen, iambos,

Quos iam temporibus priscis vix unus et alter

Ediderat paucos (verbo gravis invidia absit)

Tentare haud vano conatu forsitan ausim.

Hosce Tryphon frater leget optimus atque probabit,

45

Vt quondam lyricos non adspernatus habere

Scrutarique meos voluit conferreque summis

Vatibus his, quorum vestigia semper adorans

Prosequor aspicioque procul, contentus ut infra

Subsideam obtutuque haerens oblecter in uno.

50

Ille per Aonii spaciabitur ardua collis

Culmina; tu mecum secreta in valle subibis

Antra volens edera et musco vestita virenti.

Hic nemus et liquidi norunt sua numina fontes,

Imaque nec puduit faciles invisere Musas.

 

2. ad Bertutium Lambertum primatem Tarvisinum:
homines non eum, quem deberent, finem quaerere

Saepe ego, Bertuti, compresso in pectore risu,

Mortales miro volvi per inania curas;

Interdum, nequis vitio mihi vertere possit

Haud veritus siqua ingenio permittere curem,

5

Illhuc immissis adeo delabor habenis,

Vix ut surgentes valeam cohibere cachinnos.

Nam quotiens animo scrutor quo tendere nostrum est

Peneque diversum video spectantia signum

Omnia quae nobis aptantur spicula cornu,

10

Apparet totiens manifeste qui stupor intus

Humanas habeat mentis, quae tramite recto

Propositum nequeuntque sequi nec cernere finem.

Principio insevit nobis natura perennes

Igniculos, quibus accensi conquirere rerum

15

Semina possemus nec non per lubrica firmos

Ferre pedes verique invento insistere calle.

Hinc varie expulsis artes fulsere tenebris,

Quae regerent certum per iter mortalia corda.

Nanque aliae, quantum possit promittere sola

20

Cognitio, tanto contentae lumine praebent,

Se nobis comites, seu per concreta perenni

Materiae motuque obnoxia, sive per illud

Quod mens ex iis seducit fingitque remotum,

Seu per sensilibus vere semota tenendum

25

Est iter, et pura coelestes mente petendum.

Ast aliae his etiam cognatae quid sumus ipsi

Et quod opus nobis proprium et qui denique finis

Expediunt ducuntque pios verosque per actus

Humanum genus, ut semet virtutibus inde

30

Ingenuisque domos curis et moribus urbes

Expleat, ac iustis mortalia legibus aequet

Vnde scatet plene liquidi fons purus honesti,

Ex quo quid nosse et quantum decet ac quibus uti

Conveniat quaeve elargiri quidque periclis

35

Sive labori est praebendum, qua parte decori

Danda opera, haurimus; nec non ut candida nobis

Relligio et cultus divini numinis insit,

Qua sine nil horum esse potest, nec profore quicquam.

Quae cum sic habeant, quem nam de millibus unum

40

Invenias, qui tanta, ac non contraria curet?

Quem non praecipitem cunctarum inscitia rerum

Sic agit, ut nusquam titubet nulloque feratur

Errore? At contra quis non ad parvula quaeque

Haeret et offendit minimis obstantia rimis?

45

Quis non alterius quae sunt, iis certat abuti,

Seu fas sive nefas? Erga quis honesta benignus

Nunc opera inventus? Quis inerti e pectore tristem

Segnitiem pellit? Quis non vel turpia quaeque

Et facere et fari consuevit? Denique cui non

50

Vana superstitio mentem suspendit inanem?

Quid, quod avarities et honorum insana cupido

Mortales adeo miseros exercet agitque

Per scelera et fraudes, per vim quoque perque ferinos

Et nocuos usus omnes, quo ducta furore

55

Non sibi, non aliis ullo sub tempore parcit?

O diras hominum pestes, et vulnera vitae!

Nec me animus fallit, quam non haec posse probari

In vulgus videantur; ita tamen ipse teneto,

Nullam aeque ingeniis sublimibus esse fugandam

60

Perniciem, quam quae misera sub pectoris ampli

Ambitione latet, sensim nanque illud edendo

Deiicit atque animi cogit mox esse pusilli.

Nec minus his fugiendus amor sceleratus habendi,

Quo nil sordidius, nihil et quod ad ima ruentes

65

Nos adigat magis, ex altoque exturbet honesto.

Felices nimium mortales, cernere si se

Interius possent! Neque enim per devia quoquam

Errarent, sed iter rectum certosque regressus

Instituant illhuc, unde olim accedere terras

70

Posse datum est illis, et eodem posse reverti

Rursus pro meritis, ubi mens conversa superne,

Principio rerum summo proprioque propinquans,

Insinuet prorsus solam sine corpore soli

Felicique illhic vita vacuaque laborum

75

Exemptaque libidinibus curisque fruatur.

Hic erat ille animi risus spernentis aperte

Humana et sese occulte tollentis in altam,

Quam quaerit speratque, viam, qua semper anhelet

Inventa, donec placidae per munera pacis

80

Corporea exutus turbarum labe quiescat.

Haec ego non ut iter, Bertuti, notius extet

Id tibi, cum tu eadem per te sapis omnia; sed quo

Parvula significem vacuae conamina mentis

Vtque, mea si forte aliquid prodesse virili

85

Iam valeo, tentem currenti subdere calcar.

 

3. Laurentio Lauretano patritio Veneto,
variis modis humanas curas minui

Laurenti, quod nostra legis doctaque frequenter

Scripta manu versas interque negocia nugis

His levibus prono demittis pectore mentem,

Id facis ut, lautas epulas et oluscula coenae

5

Commiscens uni, forsan fastidia tollas

Quae quandoque gulae certant praestringere gustum,

Aut forsan quod et ampla putes pendere minutis

Scilicet, et parvis, velut aiunt, magna iuvari.

Vos etenim interdum proceres, cum publica cessant

10

Munera, migrantes alio disceditis urbe,

Posthabito vel opum vel honorum pondere ruri.

Hic aut culta suae mandantur semina terrae,

Aut Cereris lectas fruges Bacchive liquorem

Ferre domum mitem iuvat, aut per prata maniplis

15

Floridulis implere manus et tempora sertis

Vincire et Zephiri bene olentis ire sub auras,

Venarive palam quavis ratione modoque,

Aut choreis passim ludentem invisere pubem,

Agrestive etiam, si fas, incumbere amori;

20

Nec minus et Nymphis operam dare ferreque crebros

Inter Amadryadas et Oreadas undique gressus

Et Musis adhibere animum, tum valle sub ima

Collibus aut altis meditari et ludere versus.

Sed tamen interea rerum deponere curas

25

Non adeo promptum est, quas affert insita semper

Sensibus urbs imis, quin pars huic maxima mentis

Serviat et parvi subito tum caetera pendat.

Verum haec ipsa vicem variantis cuncta medelae

Esse loco reputet facile is qui ludicra vatum,

30

Vt tu, forte legens gratum sibi vertat in usum,

Ingenui quanquam propria haec industria moris.

Sic etiam dulci cantu consuevimus aures

Concentuque fidis suavi complere canorae

Signaque sic caelo affabre diducta peracri

35

Inspicere artificis digna cum laude solemus

Penniculoque litas docto spectare tabellas

Pergimus atque oculos miranda pascimus arte.

Ac variis ultro illecebris sic denique capti,

Nunc has delicias sani nunc poscimus illas.

40

Nimirum humanae sunt haec solatia vitae,

Quae dum continuo fluctu vexata laborum

Fertur, ad hunc fessam recipit se provida portum.

 

4. hortatur Andream Castrum,
ut inanes hominum curas rideat

Castre, meos inter pars non temnenda sodales,

Quem mihi constanti devinxit pectore sydus,

Sydus quod nobis aequalem temperat horam,

Vnde tenax semper dependet et una voluntas;

5

Iam dudum cupio tecum ridere, quod ambos

Nos iuvet, et nobis, si quicquam est utile, prosit.

Est ne quod exoptent homines magis atque beatam

Felicemque diu certatim ducere vitam?

Nil porro invenies, quaeras licet, et tamen isthuc

10

Vivere quod cupimus, non unquam vivimus ipsum.

Nam bene cui tantum est, ut, si tecum ipse parumper

Consideat, subito non sit tibi mille querelis

Aurem laturus, tanquam infelicior omni

Tunc agat et nulla non conditione minor sit?

15

At si pauper erit, quanquam fortasse suamet

Culpa mendicat, fatis tamen imputat et se

Syderibus plane natum mentitur iniquis.

Pars autem, siquid paulum minimumque recedit

A recta cursu, qua se prius ire parassent,

20

Protinus exclamant secum infeliciter actum.

Est quem nulla diu delectent gaudia, nullae

Blandiciae, cuncta usque adeo fastidit, et illud

Quod cupiit iam, mox renuit stomachosus et odit.

Sic omnis queritur tantundem, ac dum dolet omne

25

Amittit, propter quod sic tristatur, et ipsam,

Cui tam semper hiat, festinat perdere vitam.

Hinc ego disrumpor risu, quod vivere semper

Quaeramus, nunquam interea comitante dolore

Vivere contingat, nisi tu fortasse vocaris

30

Id vitam, tristis quod circumplectitur angor.

Hic igitur risus meus arridere vicissim

Te cupit atque graves animo deponere curas,

Vt placido mecum studeas defungier aevo

Quod superest tantum, permittens caetera divis,

35

Quo se cunque dabunt, quibus haec mortalia curae.

 

5. ad Valerium Superchium Pisaurensem:
in eos qui sermonum vim parum inspectant

Sunt, Valeri, quibus hoc opus, ut tenue, illico cunctis

Spernendum doctis videatur, et ipse etiam, qui

Sermones humili affectem distinguere versu

Diductos facili puroque ex ore, nec ullam

5

Splendoris speciem quaerentes, donec aperte

Extra depromat animus, quod concipit intra.

Quis ego sic quanvis assentiar, ut mihi nullam

Hinc laudem studeam conquirere, non tamen ab re

Nunc fuerit brevibus verbis fortasse referre

10

Quod domino quondam prudens cocus. Ille saporum

Per modulos omnis concinnam reddere coenam

Curarat, licet huic nulla haud nostratia inessent.

Hic vero, tanquam fatua insint omnia, quaeque

Forte adspernabatur. Cui cocus: "Aut, here, non est

15

Nunc stomachus bene habens tibi, vel non haec sapiunt, quae

Externo monstri nullo condita sapore,

Grata valentibus esse solent, et profore sanis."

Sunt igitur qui non aliud sibi prorsus adoptant

Quam numerum ac strepitum verborum magna sonantum

20

Atque parum intro aspectant, nec qui sensus in illis

Claudatur, qualesve trahat, quibus haereat apte,

Attendunt, ut non aliena in corpore membra

Consistant, verum simplex videatur et unum

Quod loqueris nec non pure nitideque relatum.

25

Atque ideo repens per humum sermo et bene cultus,

Cui gravis atque ferax morum sententia subsit,

Sordibus expleta tantis non aure probatur.

At docti, quales et frater grandior et tu

Atque alii, quos nunc numero comprendere non est,

30

Hunc admirantur quotiens expendere secum

Secreti tanquam divina poemata possunt.

Et nos, siquid amor Musarum proficit, illhuc

Parvi nonnunquam descendimus altaque supra

Spectantes ima tenues in valle vagamur.

35

Quanquam, o si dudum, quod iam mens augurat, unquam

Advenient sperata meis alta ocia votis,

Forsitan et sacri tentabimus ardua collis

Culmina secretum per iter, qua pergere paulo

Ante ausi, tantum progressi venimus, illhic

40

Hos ut dictarim sub amici nomine versus:

"Regia magnanimum proles invicta parentum,

Qui tibi nunc surgunt iuvenili in pectore sensus

Quodve animo exagitas opus, et quae facta, perenni

Tempore quae vigeant, tecum meditaris et alto

45

Inquiris studio, nulli cessure priorum."

Et reliqua his forsan non dissona quae, puto, nosti,

Et quae nunc, monitu Franchi, de vertice tanto

Rettulimus tumidi, nec enim sermonis erat res

Exigui, nec humi serpentis vallibus imis,

50

Cum primo affatur genitum de sanguine regum

Hesperiae, sacro quem quondam e fonte levarat

Illhic romanae dum magna negocia sedis

Tractaret; nuncque illi gratetur, quod abunde

Fulserit in nitidis praepes victoria pennis.

 

6. ad Leonardum Portum Vicentinum:
risus variarum circa rem litterariam praesertim opinionum

Hosce iocos quoniam de me tibi saepe requiris,

Nunc adeo vacuae mentis cum simus uterque

Experiar, Porti, si te contingere possit,

Qui quocunque feror, mihi se fert undique risus.

5

Quisque suam primum tanti facit et putat artem,

Vt nihil alterius, seu quod sic callida nobis

Natura ingenuit, proprios ut quaeque facultas

Fautores habeat et se tueatur in illis,

Seu quod praecipue laudi damus illa quibus nos

10

Indulgere iuvat, vel quae nos posse putamus.

Vnde aliis aliud studium, variisque tenetur

Afficiturque animus, propriisque incumbit in actis.

Atque suo insistens operi, quo fungitur, auctor

Sedulus interdum sic se miratur ut infra

15

Se positum quodcunque putet ducatque minoris.

Quin et amicorum rebus capiuntur amici

Nonnunquam nimis, et quae iam fortasse reprendant

In reliquis, illhic tamen admittuntque probantque

Atque aliis alios, ut res, praeponere certant.

20

Est etiam ingenitum multis, ut tempora prisca

Anteferant nostris semper laudentque quod absit

Longius et dudum memori se subtrahit aevo,

Tanquam nulla illis veniant laudanda priusquam

Innumera annorum series processerit ante.

25

Haud equidem inficior quod sit veneranda vetustas

Semper et huic partes laudis deberier omnes.

Sed miror quonam illa modo sibi cuncta pararit

Vt reliqui nobis nil fecerit atque volentes

Hac nos segnitie misera sic sparserit ut, dum

30

Magnorum similes fore desperamus avorum,

Nil etiam penitus nobis ducamus agendum.

Sed tamen haec illi. At contra sunt et quoque qui se

Temporibus priscis aequent, abstrusa secuti

Nescio quae, quae iam, siqua obvia forte fuissent,

35

Intonsi horruerint veteres accedere tesqua.

Atque ita per salebras omnes et iniqua locorum

Huc illhuc lati offendunt, ut iam rear illis

Callosis cunctos pedibus subvertier ungues.

Quid? Quibus haud artes possunt satis esse priorum

40

Aut qui de rebus cunctis permulta locuuntur

Quive student aliis docti apparere tacendo

Et qui velle assuere et fastidire vicissim

Omnia nec gustu deduci prorsus ab uno:

His igitur cum tu occurris saepissime monstris,

45

Nam raro haud credo, risus inhibere potes ne

Exiluisse tibi toto de pectore certent?

Atqui ego ad hos pridem facilem te, me Hercule, novi,

Ex quo iecisti salsos in Castora lusus,

Castora qui demens, dum respondere parasset,

50

In se plura quidem, quam tu, contraria dixit.

Ipse etenim, ut de me fatear, quod forsan habebit

Offensos quosdam, non possum ferre, nec intra

Cur teneam ac saltem labiis inspergere summis

Non valeam, video; facilis quod me quoque risus,

55

Nec tamen effusi finxit natura cachinni.

 

7. ad Iulium, servi perrari prosopopeia

Si vacat interdum per tanta negocia, Iuli,

Quae geris exigui non nil audire parumper,

Hoc tenui sermone velim tibi pauca referre,

Vtpote qui cupiam rationem reddere vitae

5

Exactae domino servus bonus atque futurae

Quod superest quonam studeam traducere pacto.

Hic igitur placidam, quaeso, mihi commodet aurem

Quae nunc, quae semper tibi erit clementia cordi.

Ex quo me puerum pater huc accedere iussit

10

Prudens ut tenerum primis formaret ab annis,

Ex illo tantum teneor virtutis amore

Atque adeo illius presso vestigia passu

Insequor, officio nulla ut per tempora desim

Quin illi insistam semper, ne transfuga partes

15

Inferar adversas neu certa relinquere signa

Imperer, a recta paulum inclinare coactus.

Hinc mihi perpetuus circum praecordia fervor,

Exiguae quanvis maneant, intendere vires

Semper avet, quibus ipse queam per condita rerum

20

Involucra expediens atque extricatus abire.

Dulcibus hinc etiam Musis incumbere certa

Lege iuvat, seu cum gravibus dissolvere curis

Pectus iners studeo, seu cum perfundere mentem

Est opus illecebris et honesto inspergere ludo.

25

Nec minus interea gratum est si, quantulacunque

Sedulitas nostra est, omni tibi tempore servit,

Si quoque et huic glebae iam nunc inducere semen

Instituo, unde mihi spes est non vana tuarum

Mox rerum similem cumulo desumere frugem.

30

Hic mihi continuus vitae tenor, hunc mihi semper

Ipse Deus, quo me voluit consistere, servet.

Nec mihi sit potior via quam quae tramite recto

In tua, si quicquam declinem, iussa reducit,

Ne quod forte levi formicae contigit olim

35

Arguar exemplo illius vitare nequisse.

Haec igitur mores hominum mirata, quod uno

Saepe loco nequeant contenti degere, verum

Nunc has nunc illas mutare et quaerere sedes

Constituit secum peregre semel ire per orbem.

40

Et iam nescio quot spacii prorepserat ulnas,

Cum caput ecce nitens detracta pelle caballi

Offendit spectatque admirans, moenia magnae

Vrbis ceu videat, circunque hinc fertur et illhinc

Atque aditum quaerens tandem multa ingreditur vi.

45

Nec momenta trahit brevis aevi cuncta pererrans

Indefessa, petit donec perplexa latebras,

In quibus esse solet sedes non aequa cerebri.

Tum vero laeta inquit: "Et est haec regia summi

Principis, et nullis abitatur gentibus, ergo

50

Nostra erit." Atque animum mox concipit et sibi iam tum

Dives et inventi regni regina videtur.

Verum ubi nox illam admonuit potusque cibique,

Sperataeque simul sensit vacua omnia frugis,

Mane cavum repetens regalia munera ridet

55

Et se, tam fatue sibi quod tum credidit, odit.

Haec adeo permulta valent ad commoda vitae,

Parvula sint quanvis, neque enim non ulla putandum

Auxilia interdum e tenui contingere posse.

Extentos in casses brutorum inciderat rex

60

(Non multis nunc te, brevis est fabella, morabor):

Hunc forte intorto exiguus mus fune revinctum

Quadrupedem et toto porrectum invenit in antro,

Cuius opem implorat supplex leo, at ille capessit

Iussa lubens domini, prope adest et vincula rodit.

65

Hic abit et grates, poterit siquando, referre

Pollicitus, parva vi magna pericula vitat.

Illhuc nunc redeo, primus defluxerat unde

Iam sermo. Haud ullis opibus pervincere quisquam

Posset, uti longo durati tempore moris

70

Tantillum imminuam, primum ut non prosequar omni

Cura, opera, officio teque et tua iussa, sereno

Aspicias vultu modo me; deinde optima siqua

Apparent, non usque velim pedibus manibusque,

Vt vetus est, et adire et complecti, ut mihi vires

75

Spirarit modicas natura atque auxerit usus.

 

8. Hieronymo Bononio poetae Tarvisino

Quisque suum sequimur sydus fatale, Bononi,

Quo trahit, et nobis illud sic imperat ut vix

Effugiat quisquam mandata subire, licebit

Sit nulli penitus hominum parere necesse.

5

Haec tibi doctorum sententia prisca virorum

Haereat: hac nulla est potior, nec sanctior ulla.

Sic dum forte gravi et constanti ducimur astro,

In duram morbi speciem devenimus ipsi.

Ille etenim Maia genitus qui praestat ad usque

10

Doctrinas aditum quaerentibus et studiosis,

Haud satis ipse habilis, faveant cui caetera coeli

Sydera, destituit, quondam quos foverat, omnes.

Hinc ego, qui Musis, ut parvae in carmina vires,

Incumbo et conor vulgi me demere turba,

15

Syderis haud valui sortem vitare malignam.

Nec nobis, ut ais, studiorum grata meorum

Sedulitas nocuit, potuisset nam quid obesse

Quod facias certe moderanter quodque libenter?

Nec mirere, gravis si nos premit impetus astri,

20

Nanque vides mutata quidem nunc tempora rerum,

Atque eadem longe diversa prioribus. Vnde

Tam cito, ni commota feri violentia Martis

Saeviat, atque atrox Saturni stella moretur

Quo Iovis et Veneris favor adsit, Mercuriusque

25

Haereat ipse malis, celeres et Luna meatus

Approperet saevam in rabiem, sed et ipsa recondat

Lumina Phoebus item, Phoebus, qui lumina praebet?

Nonne vides ut nunc omnes in bellica raptis

Festinent animis, modo qui sic munera pacis

30

Gaudebant tanta placidi tractare quiete?

Scilicet ille ferox vertit qui martius ardor

Omnia nunc cunctis coelestibus imperat, alta

Parte poli dominus residens et cuncta ministrans.

Nec tamen haec tantum nobis coelestia credas

35

Ostendere, sed his multo graviora minari:

Exilium, tormenta, fames, incendia, pestes,

Diluvia exhaustusque maris, terrae tremores,

Fulmina, terrores, tonitrus, fulgetra, cometas.

Bella sed imprimis portendunt, horrida bella,

40

Quae fore iam posset quisquis praescire, quod atram

Principibus mentem videat bellare paratis.

Ad quos pro se quisque preces intendere supplex

Debeat ut tantis desistant, et mihi iam nunc

Carmine sublimis libet exclamare poetae:

45

"Ne proceres, ne tanta animis assuescite bella."

 

9. iocus

O qui me tanti voluere in luminis oras

Prodire et tenebris exemptos noctis opacae

Vitare obstantis scopulos, et ducere tandem

Fluctivagam in tutum maria alta per omnia cymbam,

5

Deinde per apricos late loca proxima campos

Ire, quibus verni spirant viridantibus aequa

Temperie Zephiri, quibus et cum floribus herbae

Non aestu, non vi concreta frigoris arent

Et nocuae absistunt volucres, nec lubricus ullis

10

Innanat anguis aquis, nec humi mala vipera serpit,

Nulla nec absistit fera, quae violenter aduncis

Vnguibus ingluviem, rabidis aut dentibus explet;

Plurima sed querulis avium concentibus arbos

Directa in numerum resonat, nemorique canora

15

Vmbrifero et vitreis respondet fontibus Echo?

Hinc calathos replet fruticis Pomona beati

Foetibus inque sinus florum dea veste reducta

Texit odoratis residens violaria sertis,

Quas inter foecunda Ceres spaciantur et illi

20

Ruralis pleno colludit copia cornu.

Tum lento Charites videas incedere passu

Permixtas Nymphis varie ludentibus ampla

Planicie, at Satyros illis intendere passim

Insidias, contra Satyris illudere Nymphas.

25

Interea volitans circumque superaque Cupido

Intendit solidum cornu exhauritque pharetram.

Lusibus alma parens illi comitata iocisque

Respondet paribus curis seque inserit ultro.

Exercet viridi choreas in gramine Bacchus

30

Ambrosio intonsos perfusus odore capillos,

Pampinea insertis ornatus fronde corymbis

Exultatque hilaris genius gestuque soluto

Invitat resides animos. Tum pocula fessis

Lemnius exporgens large deus ipse ministrat

35

Et facie informi risus et dispare gressu

Commovet, haud renuens ludenti parcere turbae.

At multo imprimis senior protulus Iaccho

Silenus somnoque oculos subeunte gravatus,

Forte ut erat pando recubans summotus asello

40

Labitur. Hunc Faunique et monticolae Satyrisci

Circunstant fremitu ingenti, pars tollere prona

Instat humo fusus viridi, pars tempora circum

Exanima infundunt refoventis corpora rores.

Accurrunt veste undanti passisque capillis

45

Naides in risum effusae Dryadesque puellae.

Hi super impositum dorso capitique sub antrum

Sublimem fessi referunt, ubi diva Voluptas

Praesidet umbroso sub amoeni culmine collis.

 

10. ad Laurentium Abstemium,
cui sermones suos commendat, quos eius hortatu ediderit

Siquid, Laurenti, est quod quos haud vidimus unquam

Cogat amare, hoc est imprimis splendida virtus,

Est deinde absentes si nos sentimus amari.

Verum ut te observem virtus an amor faciat quo

5

Me sic absentem dudum complecteris absens,

In dubium merito quisquam revocaverit, ut qui

Vtrorunque pari perpendat pondera lance.

Non tibi postremus datus est locus inter honestos

Et nostri doctos aevi, sed proximus aequas

10

Qui frustra studiis alios praecurrere certant:

Hoc habet ut iusto te prosequar aequus honore.

Sed quod nos et nostra tuo dignaris amore,

Mutuus hunc contra affectus debere fatetur

Se meus, atque pari gratae par gratia menti.

15

Nam quod epistolio suavi me hortaris ut edam

Carmina quis olim dulcis affabar amicos,

Hoc amor, haud res ipsa, facit, qui plurima celat

Nec sentit sparsos in amato corpore naevos.

Nam quid habere potest simplex in carmine risus

20

Quod lector prudens simul et doctissimus optet?

Lusi equidem, fateor, Musasque sub haec quoque vidi

Nobilis ima iugi lento procedere passu;

Vidi ipse audens, nec facile ipsa haec tenuia lusi,

In tenui quanquam labor una et gloria certet.

25

Quae quoniam cupide sic expectare videris,

Permittam, velut e nido quandoque relicta

Matre leves pulli exiliunt temereque feruntur,

Nostra tuo ut monitu genitorem pignora linquant.

Tu commissa tuae fidei quocunque vagari

30

Ne sinito, inque plagas ne tendant illa caveto.

His etenim, ut mos est hominum, tenduntur ubique

Retia, vitali fruitur donec pater aura

Praesertim, nam quod vivat pater officit illis.

Sunt tamen egregii moris, qui pondera rerum

35

Expendunt nec nuncne supersit, sitve quis auctor,

Tunc animo advertunt, filo cum ducier uno

Cuncta vident, uno pendere et pergere ductu,

Iudicio quibus acri et recto praedita mens est.

Hos opus, haud auctor movet aut millesimus annus.

40

Sed veluti siquis tabulae pictoris inhaeret

Obtutu primo ignoti, quia picta placent, mox

Nomen laudandi artificis patriamque requirit

Vt magni faciat cuius spectaverit et rem,

Sic et prudentes doctique aliena tuentur

45

Vt sua collaudantque faventque quibusque, nec ante

Inquirunt cuius, quam lecta frequenter honestent

Laude palam merita, si laude haec digna putentur;

Auctorique diu vitam, quo plurima ludat,

Exoptant, illique simul gratantur et aevo

50

Sub quo contigerit nascenti adolere poetae.

Quales ipse quidem, si fas, veneratus adoro

In terris, qui sacra ferunt nitidissima divis

Aoniis inter Nymphas, et numina summi

Verticis unde latex per gramina dulcis Hymetti

55

Diffluit et fulvo flavescit purior auro.