Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini de vita humanae generationis missa ad socium Achatem incipit
Aspera quam sistunt humanae pignora vitae
Respicio quando meditanti mente recordor,
Quicquid agens habui quondam labentibus annis,
Quicquid amans crebro defesso pectore gessi,
5
Quod nisi quam maesto tenui languore reclusum
Mordacem luctum rabidos et saepe dolores
Et varias poenas turbato corpore sensi,
Quod citius vellem vacuas migrare sub umbras
Quod retro rursus simili procedere cursu,
10
Quod quoque me taedet nimium constare sub axem.
Ne mirum tibi fortassis videatur Achates
Quicquid ego tali quaero sermone referre
Plura profabor in exacto quae tempore feci:
«Tu replicando palam tecum spectare valebis
15
Si recte loquor aut prave describere curo,
Quod validi cives proceres pariterque potentes
Et mitis populus turbae vulgique labantis
Affectant quod ego vere captare recuso».
Scilicet explorant semper cum corde flagranti
20
Quod possent iterum scrutari dona iuventae,
Non ego sic opto, potius transire sub urnam
Diligo quam rursus tali cum pignore constem.
Dum considero quod puerili tramite sensi
Quod nisi quam mala tunc ignavus mente patravi,
25
Sic nimis ignarus lascivo corde manebam,
Saepe nefas actabam cum livore nefando,
Saepe dolor mea mordaci praecordia luctu
Stringebat sibi praebendo vexamine poenam.
Et quis homo vellet semet discrimine sortis
30
Atrocis rursus misero et languore ligari,
Nemo si purum sensum nam pectore claudit.
Si meditor quando iuvenili sede manebam,
Quicquid ego gessi pressus caligine fastus,
Quicquid ego feci captus fervore Dyones,
35
Quicquid ego sensi rabido victusque dolore,
Quod nisi quam diras reclusi corpore poenas.
Omne nephas egi male sano corde gravatus
Nec praecepta Dei vivi servare putabam,
Sed potius Sathanae viciis parere prophanis.
40
Et quicquid stolide totiens patrare citavi
Quando non potui poenas in mente reclusi,
Me pudet assidue culpas fecisse nefandas.
Cur ergo rursus rabidum conducere pondus
Vel sub fallaci laqueo praedonis Averni
45
Vinci, qui cunctos homines deludere quaerit
Optarem nisi deceptus cum fraudibus essem.
Quod rogo praecelsum Dominum qui sidera lustrat
Quod talem stimulum nostro de pectore tollat
Et sua servandi votum praecepta recondat
50
Cum firmo studio pariter fervore fideli.
Si considero quando virili pignore mansi,
Quicquid ego crebro vanis cum viribus egi,
Nil aliud statui rea quam delicta protervo
Cum medio captus nimium livore superbo.
55
Rimabar fasces patriae vel culmina sedis
Scandala miscendo fragilis per viscera plebis,
Rimabar stolide laudis fallacis honores.
Thesauros mecum pariter sociare citavi
Invidiae pondus turbato corde gerebam,
60
Cum mea non potui studio saciare nefando
Vota palam dolui tristi maerore gravatus
Et contra Dominum caeli mea pectora volui,
Saepe meos sensus diro languore gravavi,
Sic nimis assidue stabam cum pondere luctus,
65
Multotiens fecisse nephas me paenitet illud.
Si renuo tales iterum captare dolores
Quid mirum, quare rigido fortasse reprendor
Eloquio populi et procerum sermone sonanti
Qui forsan sceptro superi parere recusant.
70
Si senis effectus sicut sub sidere degit
Nunc meditor mecum vigilanti mente parumper,
Nil aliud video defesso corde morari
Quam luctum, simul et rigide vexamina poenae.
Quod repetens sicut simili rubigine sensi
75
Qualiter obtuitus transit ceu gustus edendi
Defigit et careo tersae dictamine linguae,
Crimen avaritiae semper mea corda flagellat,
Respicio memet deludi voce cachinni
A variis circum moto clamore colonis,
80
Quod generat tristem poenam cum pectore maesto
Sive dolores praefultos velamine diro,
Quod me saepe piget quicquam patrare sub axem.
Si nolo tali me condicione manere
Nemo valet iuste nostrum reprendere votum,
85
Si considerat absque rea fuligine callem
Quo pergo crebro rabide sub turbine sortis,
Quod nisi quam poenas animo recludere possum.
Ni quando superum rogito cum corde fideli
Causa migrandi regni caelestis ad aulam.
90
Si senis est durum rigidam conducere vitam
Et quis decrepitum sexum sociare fatigat?
Quod nisi quam defectum ipsius corpore servat
Ac animi poenas, poenas languoris amari.
Quis petit infantis noxas aetatis habere
95
Qui neque cognoscit diros in mente labores
Nec valet ipsius quicquam gestare lacertis,
Quod cupit ignavo gliscit cum pectore fari.
Ergo si meditor vigilanti corde frequenter
Plurima quae genus humanum rimatur in aevo,
100
Quicquid habet secum totiens in ventre reclusum,
Nil aliud vere possum quam cernere luctum
Sive dolores et poenam et maerore labores
Sive nephas agitat motum livore prophano.
Ni quando laudat seriem caelestis Olimpi
105
Regis cum puro stimulo votoque fideli,
Quam quia sub nostris valeo labentibus annis
Dicere quod sumus in gremio mordacis Averni
Constricti laqueo poenae vehementer amarae.
Quod recitare tibi praesenti carmine cogor
110
Vt nostrum genus in variato tempore degit
Sed loquar ut proprios natos infantia nutrit,
Quod brutus sexus tali cum pignore sistit
Fortior est meliorque illis in partibus eius.
Non habet infans pergendi tutamine vires
115
Quando suae matris calida descendit ab alvo,
Non habet effandi preciosae munera linguae
Non quoque sincere cognoscit membra parentis
Et iacet assidue strictus velamine panni,
Cum gemitu quaerit quicquid sua vota peroptant
120
Aut notum patrat motis stridoribus illud,
Quod manet a tristi crebro maerore gravatus
Et rigidas poenas ignavo corde reservat.
Ni foret a caro superi vocitatus amore,
Ceu Iacob electus mansit vatesque Iohannes
125
Qui Domini natum lavit Iordanis in unda.
Filius et vacce pernoscit viscera matris
Atque pedes movet, est indutus pellis amictu,
Ergo magis sistit tali perfectus in aevo.
Et quis homo vellet similem conducere sortem
130
Sive modos infantis amaro pondere fultos,
Nemo puto ni esset vesana mente coactus.
Cum puer in propria crescens aetate moratur
Multotiens fragili mutat cum pectore sensus
Et nullam partem retinet fervore tenaci
135
Huc illuc vanum votum pulso ordine vertit.
Nunc amat ornatis pictas cum floribus herbas,
Extemplo species harum sine lite flagellat
Et modo fractillis vestis gaudere laborat
Ac illos praesto terrae depellit ad alvum.
140
Poma palam cito gaviso cum pectore quaerit
Et, quicquid fragili depascit corpore febrem,
Multotiens risum vasto clamore ministrat,
In gemitus illum subito variare fatigat
Multotiens cedit vocitatus ab ore parentis
145
Extemplo fugit et nimium turbatus ab ipso.
Saepe manet laetus quaerens solactia ludi
Cum sociis praesto motusque dolore recedit,
Si caret optatis rebus maerore gravatus
In luctum secum breviter praecordia voluit
150
Et nullam requiem fallaci mente recondit.
Ni magni superi constat placatus ab aula,
Ceu Samuel fuit intra sancti limina templi
Qui satis orando praesensit verba tonantis.
Ceu Benedictus amans alma de virgine natum
155
Saepe monasterio Dominum dilexit Olimpi.
Si seriem iuvenis cupio sermone fateri
Non paulo miror meditans sua vota frequenter,
Quod manet assidue captus fervore superbo
Protinus in viciis sensum cum ardore reflectit.
160
Thesauros patris male sano pectore motus
In luxu deleto sincero ordine perdit,
Luxuriis gaudet gliscit laudare clientes.
Et pictas vestes et amat lasciva Dyones
Assatus carnes gustando munera mensae,
165
Venatu pergens rimatur gramina campi,
Silvarum callem praecelsi et culmina montis
Et dementer equos strictis calcaribus urget.
Qui sua vota negat motus caligine fastus,
Ipsum continuo stimulo contennit iniquo,
170
Semper habet fixos defesso corde dolores,
Quod neque conceptus animi faciare valeret.
Non pavitat iussum Domini turbare perennis,
Cum rabido sensu potius deludit et illud.
Ni foret a supero mira pietate vocatus,
175
Vt Daniel fuit eximia Babilonis in aula
Qui regis pandit rigidae discrimina sortis,
Quando pro mensa foedavit vasa tonantis
Quod ruit et Cyrus captavit lora iubendi.
Ceu fuit acceptus coram splendore Iohannes
180
Principis aeterni, quando dictamina sancti
Describens euvangelii fervore fideli
Demonstravit christicolis arcana colonis.
Et quis homo vitio iuvenis sua vota ligare
Vellet si fidei donum salvare peroptat,
185
Nemo ni sceptro Sathanae parere fatigat.
Quando virili se quidam dicione recondit
Appetit eximios famae vulgaris honores
Et procerum laudes coram statione regendi,
Semet laudari pariter sermone clientum
190
Siquis homo contra fari quandoque requirit
Protinus est eius caro depulsus amore,
Ymmo cum mordaci odio respectus ab ipso.
Thesauros adeo secum glomerare laborat
Vndique solicite capiens cum viribus illos,
195
Si forsan gazas aliquo pro turbine perdit
Assidue dolet infando maerore gravatus.
Affectat fasces veneranda in parte iubendi
Et variis servis etiam mandare catervis.
Raro Dei iussum sincero corde reservat,
200
Ymmo manet victus turgenti pondere fastus
Et contra superum stolide sua dicta resolvit
Cum sua vota parum fieri fortuna recusat.
Ni quando caeli fulgentis regis honorem
Cum digno stimulo tantum servare fatigat,
205
Ceu Iosue quando rigide certamina gessit
Pro populo Domini pugnans in partibus amplis,
Adversum reges Siriae turbasque protervas,
Quod placuit magno solio caelestis Olimpi.
Ceu sanctus Petrus turgenti gurgite pisces
210
Deseruit retro migrans vestigia nati
Virginis eximiae depulso crimine iuda,
Quod postquam fuit ecclesiae pro culmine sacro
Nam pastor primus Christi sermone patratus.
Et sua vota senes rauca cum voce profatur,
215
Aspera verba palam narrat clamore sonanti,
Reprendit socios crebro turbamque clientum,
Praeteritos actus laudat iuvenesque frequenter
Contennit, reprobat moto clamore propinquos
Et famulos etiam caros et deinde creatos.
220
Pondus avaritiae fallaci pectore claudit,
Quicquid habet timet auferri praedone rapaci
Et trepidans semper constat maerore gravatus,
Multotiens patitur defesso corpore tabem,
Quod manet evictus laqueo languoris amaro.
225
Ni quando seriem superi cum ardore benigno
Diligit ac ipsam constanti servat amore.
Qualiter Helias Abrahe de semine gessit
Qui fuit adtractus supra fastigia currus
Cum felix Hebreorum statione recessit.
230
Qualiter Augustinus amans dictamina sanctae
Doctrinae plures libros fervore peregit,
Quod genito vivi Domini servire putavit.
Decrepitus sexus tremulanti corde morantur
Absque dolore suo numquam sub corpore sistit,
235
Quod caret assidue membrorum viribus eius
Dentibus et caret obtuitu pariterque videndi,
Multotiens patitur letargi pondera foedi,
Saepe iacet fessus propriae penetralibus aedis,
Saepe manet moto illusus clamore nefando
240
Fallacis vulgi iuvenum et plerumque caterva,
Quod contra superum stolide sua dicta reflectit.
Ni foret eximia caeli dilectus ab aula,
Ceu David in solio longaevo tempore mansit
Et servire Deo vivo cum supplice sensu
245
Optavit pulso damnandae crimine mentis.
Vt Geronimus Hebreorum lege peritus
Qui fuit in simili degens aetate patravit
Electos libros almo dictamine fultos
Ecclesiae tribuit resonanti voce favorem.
250
Si rigido tantum semper cum pondere vivit
Decrepitus sexus numquam eius corde quiescit
Et quis homo cupit ipsius captare tenorem
Sive modos eius dira et pro sorte manere,
Nemo puto si fallaci sine pignore degit,
255
Quod dempto dubio potius vir quilibet optat
Absque reo stimulo sensu constare benigno
Quam variis poenis diro et languere iacere.
Ni sua purgari tali vexamine gliscit
Crimina dum vivit rutilo sub cardine Phebi
260
Causa pergendi patriae caelestis ad urbem
Quando suae perdit degendi pignora vitae.
Postquam quod totiens varios sufferre labores
Et rigidos luctus et atrocis pondera poenae
Et maeroris onus saevos et in orbe dolores
265
Et noxas morbi pariter languoris acervum
Est genus humanum vivendi tramite vinctum.
Flagitium totiens vesano corde peractat,
Omne nephas agitat crebro cum mente prophana,
Quod merito diras aedes adquirit Averni
270
Sub pravo sceptro Sathanae constare ligatum
Debet ni Dominus mira pietate citatus
Saepe sibi delens ipsius crimina parcit.
Si renuo tali me condicione morari
Vivendo misere nitidi sub cardine Solis
275
Nil mirum, quoniam fugio vexamina poenae,
Diligo caelestem pariter migrare sub aulam,
Non tamen est iustum semet cum morte ligare
Quod mandata Dei prohibent in legibus illud.