Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa in figura Romae ad homines Ausoniae incipit
Cum mea respicio caro deserta vigore
Viscera seu magis a rabido lacerata furore
Nil aliud mecum trepidanti pectore volvo
Quam rigidum luctum saevo cum pondere poenae.
5
Si mea corda forent celso concessa tonante
Templa Ihesu intus non essent violata ruinis
Quae totiens video in nostris penetralibus amplis,
Sed potius starent digno praefulta decore
Ceu quando validus princeps pietate perenni
10
Mundatus fuit e turpi purrigine leprae,
Cum sibi Silvester tribuit cum mente fideli
Iussa Dei vivi depulso crimine pravo,
Quod fieri statuit commotus corde benigno
Plures ecclesias, sanctorum nomine dictas.
15
Postquam pontifices magni fervore flagranti
Salvabant illas, adeo fundare parabant
Cum gazis alias almo pro lumine Christi.
Magnates homines, pariter proceresque potentes
Et validi cives sincero more citati
20
In laribus nostris quondam gessere libenter
Basilicas ornando multis cum artibus ipsas.
Sic ego templorum miro splendore manebam
Culta satis circum stabam pulcherrima mater
Christicolae turbae mirandi et sponsa ministri
25
Sedes ecclesiae toto sub cardine Solis
Et laudata diu variis regionibus orbis.
Moenia nunc cerno solitis deserta colonis,
Templa Ihesu sistunt diruptis undique muris,
Paupertatis onus diro cum pondere cives
30
Vexat et ipsorum rigide praecordia laedit,
Ymmo luxuriis cupiunt gaudere catervae,
Thesauros in eis etiam dispergere quaerunt
Et mea non curant devote damna tueri
Nec digne quaerunt regis reparare superni
35
Basilicas sicut debent cum pondere gazae.
Pontifices pigro constant in corde gravati
Sic me dimittunt caro fervore remoto
Nullum praesidii cupiunt praebere favorem
Pro causa restaurandi cum viribus illas,
40
Quod restant variis intus repleta ruinis,
Templa cadunt, adeo fracti fastigia tigni,
Saepe ruunt vastae nimio terrore columpnae,
Quod ruptae valvae sistunt in limine postis,
Sunt altaria cum fimo maculata frequenter,
45
Sanctorum pictas species livore procellae
Devastant simul et sedes de marmore gestas,
Multotiens corrupto implent oracula caeno,
Sic intus maculant commotis imbribus ipsa.
Si totiens doleo tristi maerore coacta,
50
Nil mirum quoniam fulxi matrona sub axem
Regibus et ducibus populi et venerata catervis
Famosis simul armigeris Mavortis in armis.
Non ego vana loquor ficto cum tegmine vocis,
Roma quidem sum mordaci repleta dolore
55
Cum video circum regis confracta perennis
Templa simul foedo caeni praecincta liquore.
Quod cupio fari tristi maerore citata
Basilicas quasdam vasto pro turbine laesas,
Vt noscant homines iusto si pectore mota
60
Sum, quando recito luctus in corde refixos
Qui mea cum diro stimulo praecordia torquent.
Tres quoque basilicae diruptae nomen habebant
Sancti Stephani caris pro moribus eius.
Prima quidem speciem servat, formamque rotundam
65
Quae pulcherrima fulxit caelomonte locata,
Ipsius paries mansit de marmore cultus
Porfidii simul et variis cum floribus artus
Et fuit intus cum multis ornata columpnis,
Nunc iacet in caeno defracto tegmine tecti,
70
Sunt altaria deiectis temerata lapillis.
Vna quidem formam retinet seriemque rotundam
Marmoreis petris iuxta nam fluminis undas
Est, sed habet quassatum sub velamine tignum,
Sive ruunt vasto nymbi pro turbine muri.
75
Terna satis longo fruitur cum tramite forma,
Quae fundata manet retro vestigia sancti
Basilicae Petri, fractae sunt undique postes,
Ac arae nimio caeni livore comatae.
Sed procul ad portam sacras quae tendit ad aedes
80
Doctoris Pauli video constare sacellum
Diruptis valvis adeo sub cardine petris.
Non recito ceu Marcellini tecta ruerunt,
Nullus adhuc pastor digne reparavit et illa,
Quod sedes iacet infando sub pondere laesa.
85
Nolo monasterii vastam narrare ruinam
Sancti Vitalis procerum quae lumina turbat
Quando respiciunt ipsam cum ardore benigno.
Sed paulo replicans nostro sermone fatebor
Ceu templum cadit obscuram telluris ad alvum,
90
Quod procul ad portam dictam cum nomine sancti
Petri continuo praetendit limina postis,
Quod quando veniunt peregrini a partibus amplis
Quae lato solio Gallorum regis adherent
Aspiciunt ipsum turbato et corde vacillant.
95
Prisca sui fractum cognoscit tegmen asili
Et sacras aras nec non oracula laesa,
Saepe tuens illum maculari grandine densa.
Discipuli Domini Iacobus pius inde Phylippus
Tecta ipsorum basilicae pro voce vocatae
100
Rupta nimis dempto solito velamine cernunt,
Quamvis pastor ea eximius reparare laboret.
Et sanctus Ciriacus habet sub fronte capellam
Quassatum simul absque suo cantore moratur,
Qui nimis atroci percussus principe cessit.
105
Et de musaico semet splendore comatum
Cognovit templum praecelsa parte locatum
Quam vere secum maiora palactia servant,
Absque suis valuis confracto limine sistit.
Heu mihi quam doleo vigilanti mente putando
110
Sicut opus salvatoris mirabile mansit,
Musaico fulgore diu praefulxit et auro,
Marmore disculpto tenuit speciemque decoris
De terra cocta cinctae livore columpnae
Sunt eius, crepitans ignis vastavit et illud,
115
Nemo velut pridem pastor reparare citavit
Et caput ecclesiarum amplis regionibus orbis
Est tamen imperiali pro sermone patratum
Nec non praestantis sincero pro ordine papae.
Sed quis homo puro fidei fervore citatus
120
Dicere Ladylai delictum corde reclusum
Nollet cum rabide maculato pectore victus,
Ipse monasterio stabulas cum crimine gessit
Mitis Anastasii praecinctus milite saevo,
Sic aras foedavit, sic oracula lesit,
125
Quod templum manet absque pio nunc ordine cleri,
Sed Brute vacce fortasse locantur in illo.
Nunc replico sicut sancti deserta lorei
Sunt altaria de caeno et sociata nefando,
Quod pandit populo pariter quam civibus urbis
130
Dedecus ipsorum turpi livore patratum.
Sicut Anastasiae nimium dimissa moratur
Basilica et qui tecta palam defracta ruerunt,
Quod crimen reprobat clerorum mente reclusum.
Non minus ecclesiae sedes praefata Mariae
135
Exiguae puppis sacro sermone relicta
Restat, adhuc reclusae sistunt undique valvae.
Narro velut templum susannae stare videtur
Absque suo clero depulso pignore sacro,
Quod facinus procerum demonstrat pectore trusum.
140
Ipse Georgius infando livore gravatum
Magnum pontificem dempto velamine noscit,
Quod manet ipsius sedes cantore fugato.
Et Constantia nunc eius spectare sacello
Saepe boves valet et praestanti rege creata
145
Ipsa fuit puro studio qui nomina Christi
Laudavit quando Silvestri dicta recepit.
Stat Sebastianus simili cum pondere tactus,
Quod videt ipsius templum sine voce canenti
Esse simul sanctorum devote ossa reservat.
150
Ac sine praepositis discernit cantibus aedes
Eius, asilus ubi Petrus iam dixit Olimpi
Regi quo caedis Dominus respondit ad urbem
Pro causa rursus crucifiggi pondere leti.
Nec non basilica eximiae narrata Mariae
155
Graecorum studii crebro clamore sonanti
Saepe relicta suo sacro cantare moratur.
Dicere si cunctas tardarem tempore longo
Ecclesias vellem clausas et turbine fractas
Sive monasterii sancto cum nomine sedes
160
Diruptas ac hospitalis sermone repertas,
Quod plus quam centum depulso corde labanti
Esse palam fari valeo, si vera fatemur.
Sed paulo cupio nostris sermonibus ipsas
Nunc dimittere quaerendo recitare parumper
165
Flagitium fixum fallaci mente priorum
Clerorum sacra quae conducunt frena fidelis
Ecclesiae Christi vano quod pectore victi
Basilicam sancti Pauli sine tegmine cernunt
Ac altaria cum fractis sunt undique saxis,
170
Nec reparare suis curant cum viribus illa
Nec digne tribuunt thesauri dona colonis,
Pro causa merito servandi oracula sacra
Ipsius et latis almas penetralibus aras
Et quassatum sub celso velamine tignum,
175
Sive fores sculptas adeo cum limine valvas.
Non minus infando constant livore gravati
Cives et proceres nostro de semine creti
Qui neque devote caelestis templa vigoris
Restaurare putant quodam cum pondere census,
180
Sed potius luxum vesano corde ministrant.
Infandas agitant pravo fervore calatas
Cum sonitu ludos actant et cantibus illas,
Cum genitis socias ducunt dementer ad ipsas
Sive procas nimis optando lasciva Dyones,
185
Tunc varias epulas pateras sumuntque Lyei,
Sic quoque thesauros male sano pectore perdunt,
Luxuriis cito quos potius praebere deceret
Pro causa circum reparandi templa tonantis.
Nec minus insano satagunt cum pignore ludos
190
Testacci quando stolide superare fatigant
Cornigeros tauros, tectos et tegmine currus
Et fragiles porcos supretis fulgentibus armis,
Assatas carnes postquam captare laborant
Cum sociis laudando dulcis munera Bacci
195
Vel quicquid captis gladiis gessere patenter
Robustos tauros quando mactare citabant.
Sic ludos simulacrorum livore gravati
Exagitant nimium pressi velamine falso
Mendacis Sathanae fictis et fraudibus eius,
200
Sic quoque thesauri cumulati pondera mittunt
In viciis stolide fragili cum mente peractis,
Quem citius debent animo donare fideli
Pro causa salvandi sancta oracula Christi
Ecclesiasque simul positas in corpore nostro.
205
Heu pro me validi cives pugnare solebant
Fortiter adversum reges et tela falangis
Multotiens ipsos vi debellare valebant
Latrones adeo rigida sub morte ligabant,
Nunc sumunt coram brutis animalibus arma,
210
Sic rissando vesane sua bella ministrant.
Si contra fultos longis legionibus hostes
Taliter in castris praesto sua tela moverent,
Saepe palam captarent mirum Martis honorem
Ac ego non essem rabidis spoliata tirannis
215
Nec totiens circum saevo predone gravata.
Postquam quod cleri tardando corde morantur
Ad restaurandum devote templa tonantis
Et cives simili sistunt livore coacti,
Vos precor, o validi proceres qui frena iubendi
220
Ducitis Hesperiae dominando partibus amplis
Nec non urbanos qui libertatis in aulis
Ausoniae fasces caro fervore tenetis,
Quod mihi praesidium cum animo donetis ameno
Fortificando Dei vivi pulcherrima templa,
225
Quae tantum nostra resident statione locata,
Sed potius Pauli celsi fastigia tecti
Quae cecidere nimis quondam sub tempore longo.
Discite quod doctor socius pro culmine sacro
Stat primo papae simul et descendit ad aedes
230
Constantini cum superi praecepta recepit,
Quod fieri statuit princeps regionibus orbis
Plurima templa Ihesu motus fervore fideli.
Discite quod tribui famam sub cardine Solis
Ytaliae ducibus vastis et honore colonis,
235
Vincendo reges urbes pariterque potentes
Armigeras acies etiam cum pondere Martis,
Quod decus est vobis lato sub tramite mundi,
Ergo depulso dubio mea templa libenter
Cum serventi debetis reparare vigore
240
Cum multis opibus pariter tutamine denso
Pro merito, quoniam mirandae laudis honorem
Exhibui vobis coram tot regibus orbis.
Pro caro decet et Pauli ferventer amore
Fortificare suam fisci cum pondere sedem,
245
Pro tali causa censum praebere colonis
Qui faciant illam solito velamine cingi,
Quod fuit a Domino sancta de virgine nato
Electus causa dandi solamen Olimpi
Christicolis coram praestantis numine patris,
250
Quod dedit auxilium superi cum lumine sacro
Regibus et populis almae dictamina fando.
Nec non debetis caro pro nomine Christi
Cum firmo studio pariter cum mole metalli
Restaurare sui servi mirabile templum,
255
Si fidei donum sincero corde locetur,
Si Domini genitum puro laudatis amore,
Si Pauli dictus animo servatis ovantim.
Cur ergo pigra tardando mente manetis?
Cur neque cum gazis illud reparare citatis?
260
Si cupitis secum caeli gaudere theatro
Solicite sedes eius decorare paratae.