Giovanni Aurelio Augurelli carminum libri 1

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


1. ad Pandulfum Malatestam
impuberi tum aetate adolentem
atque Arimini principem

Illustris veterum progenies ducum

Auctura Italicum militiae decus

Antiquae, egregia siquid ab indole

Veri praescia mens longius augurat,

5

Pandulfe, hanc tibi quo possumus aptius

Conamur, tenues, Aoniis diu

Distinctam fidibus tendere barbiton,

Qua iam quaeque geres fortiter auribus

Intentis moduler prodita posterum.

10

At nequa dubius forsitan hic roges

Ecquidnam meritis addere fortibus

Exilis gracili Musa queat sono,

Noris quam facile protinus evehant

Sese quae modicis edita ab ortubus

15

Sensim per numeros proveniunt suos.

Hanc ergo in reliquum sic meditabimur

Exemptam exiguis ducere vocibus

Priscorum sonitus inter, ut arduis

Iam factis etiam proxima consonet.

20

Quin et cum superum numine res tibi

Crescent eximiae, surget et altior

Nobis ex humili spiritus et tuas

Per laudes agilis nos feret. Interim

Quas haec cunque tibi primitia levi

25

Praeludit cithara, ne fuerit precor

Tanti parva quidem continuo mora,

Quin aequa accipias aure. Solent prius

Neglecta, interius si vacat inspici,

Quondam non minimo post pretio fore.

 

2. ad P. Glyceren: laus poetarum

Virtute maius nil, Glycere, boni

Divi dederunt, ne stolidas opum

Vires et insanos honores

Assiduo mediteris ore.

5

Ast ipsa, vatum ni celebris tamen

Et clara cantu est, sic latet abdita

Abstrusus olim ut fulgor haeret

Gemmeus, artificis quousque

Detectus acri diradiet manu

10

Videre patres indigetem deum

Aeneam et iidem ipsi superbum

Hectoreis spoliis Achillem.

Sed Musa, longo ne pereant die

Nobisque noti tam bene sint quam avis,

15

Deduxit illos nos adusque

Carmine perpetuo nepotes.

Est et fides et gratia vatibus;

Est dulcis oris spiritus; est amor

Qualem nec ullus praestat ipsis

20

Omnibus exanimis sagittis.

Invisit Orpheus impia pallidi

Ingressus Horci regna, inamabiles

Manes et horrendas tremendi

Eumenides famulas tyranni,

25

Illhinc acerbo funere coniugem

Raptam reduxit pene, potentibus

Vocum Camoenis aeque et omni

Threicia modulatus arte.

Quin ipse dura caede per aridos

30

Discerptus agros, Euridicen suam

Iam voce quaerens nil suprema

Quam miseram Euridicen vocabat.

Et nos venustis moribus et tua

Virtute capti hac tenui lyra

35

Primisque et extremis pudicam

Carminibus Glyceren canemus.

 

3. in obitu Roberti Malatestae ducis invicti
ad cives Ariminenses consolatio

Ecquid diminuet graves

Hic cantus lachrymas, Pieri, civium

Et luctu statuet modum?

An, desyderii vulnera refricans,

5

Iampridem cicatricibus

Obduci leviter coepta, recluserit?

An ne, ut sera medentium

Maturo auxilium fert manus ulceri,

Sic quando incipiat dolor

10

Longo iam fieri tempore languidus

Tristis lugubribus diu

Morentum numeris cura levabitur?

Vtcunque eveniet, iuvat

Et mi consulere et quaerere civibus

15

Qualecunque meis opem.

Ergo tam cito sic, optime principum,

Improvisus abes tuis

Et nos te ex oculis protinus auferens

Tantis deseris in malis?

20

O fallacem hominum spem et fragiles quoque

Fortunas et inania

Commenta, in medio quae spacio ruunt!

Heu quanto, miseri, antea

In fluctu obruimur quam placidum prope

25

Portum cernere possumus!

Tu nobis reditum pollicitus bona

Spe mentes dubias prius

Implesti, sed erant flatibus editae

Voces aereis tuae:

30

Vrgebant etenim fata tibi grave

Et clarum facinus dari,

Vt scirent homines quae vegeto tibi

Vires consiliis forent,

Quod virtutis opus rebus in arduis,

35

Quod robur quoque pectori

Perstaret, quibus heu iam violentior

Fati vis aderat comes,

Hunc iidem ut cumulum vix homines opum

Tantarum inspicerent procul,

40

Sublatum ex oculis quaerere pergerent

Incassum queruli diu.

Ex quo nanque die visus es acribus

Formidabilis hostibus,

Multa caede virum exercitus insolens,

45

Virtute eximii ducis

Confisus simul et robore proprio

Innixus, penitus tibi

Prostratus cecidit continuo deum

Confossus iaculis velut

50

Aut vibrante Iovis fulmina dextera.

At dum functus honoribus

Incedis tibi quae munera Pontifex

Romanus dederat tuis

Incensus meritis, heu volucris nimis

55

Nobis te eripuit dies,

Nobis atque tuae, dux bone, patriae,

Commune Italiae decus

Et flentis columen militiae, sed heu

Nobis, heu magis omnibus

60

Nobis eriperis iam solitis tuae

In spem vivere gratiae.

Haec cives ego mecum, haec quoque saepius

Frustra conquerimur simul

Curis solliciti pectus inanibus.

65

Sed nullis querimoniis

Interrupta prius fila tenax colo

Curat Parca reducere.

Ergo perpetuis usque doloribus

Angemur miseri? Neque

70

In mentem veniet ne bene commodis

Nostris alterius vice

Ingrati posthabita simus et impii?

Nam terras simul illius

Implevit memores gloria nominis,

75

Hunc ipsum ad superos, ubi

Aequaret meritis praemia fortibus,

Aeternum stabili manu

Ducens asseruit perpetuoque apud

Hic aevo fruitur deos,

80

Felix caelicolas inter et arduos

Heros eximius duces.

At non ille tamen sic etiam sibi

Soli consuluit bene,

Sed nos respiciens, ut decuit, quoque

85

Solari voluit suos

Tantam qui sobolem, tam similem sui et

Quae se tam referat, dedit

Nobis, intuitu cuius et altius

Actus visceribus dolor

90

Tandem desineret fractus et ocyus

Hac solamen imagine

Perfusos animos laetitia pari

Expletos ita redderet,

Tanquam nulla prius damna subiverint.

 

4. ad Glyceren, ardentis animi affectum declarans

Huius affectum penitus furentis

Spiritus siqua, Glycere, videres,

Forsan hunc olim paterere casto

Pectore condi,

5

Cum tibi supra caput atque circum

Aureos crines volitans, anhelus

Pendeat semper semel ut nitenti

Sidat in ore,

Hic ubi sanctos veneratus ignes

10

Syderum, laeta quibus ipsa fronte

Lucidum fulges, nitidos pererret

Purus ocellos,

Iamque, de sacris facibus furore

Percitus, sensim subeat recessus

15

Quosque dum tandem veniat pudici

Cordis in aedem.

 

5. optat Iulium Alexandrum Capellam sub populo
in amoenissima villa Bernardi Bembi Veneti senatoris
clarissimi sita amoris cura solari

Quae, Iuli, vitreas populus arduo

Bembeas ad aquas vertice tollitur,

Vivum cespitem obumbrans

Intonsa bicolor coma

5

Certatim ut vigeat, tendat et altius,

Hanc Nais fovet et nutrit Amadryas,

Haec intus vegeto, extra

Puris illa liquoribus.

Quin huc, torret ubi Sirius aridos

10

Fontis et pluvium combibit aera et

Phoebeos subit ignes

Fervens Herculeus Leo,

Fessus se recipit Faunus et igneos

Frondosis relevat Heliadum artubus

15

Nunc aestus, modo lympha

Arentem gelida sitim.

Felix deliciis tot locus: at magis

Ducentis domini munere cum libet,

Huc paeana canentes

20

Phoebo Pieridum choros.

Hic te lesbiaca visere nunc velim

Solantem cithara nobilis asperos

Digressus Ariadnes

Congressusque laboribus

25

Partos innumeris; quis ego saepius

Horrerem metuens, heu tibi, ne gravi

Succumbas oneri, ni

Quantas ipsa Cupidinis

Vires sufficiant spicula noverim

30

Expertus, totiens quae vacuo mihi

Haeserunt lateri, utque

Inspirat dominae levis

Surgentes animos aura nec arduis

In rebus patitur ponere, pendula

35

Sed spe detinet usque

Erectos leviter sinu.

 

6. refectio apud aquulam in vigiliano
Nicolai Franchi praesulis Tarvisini

Heus puer, mihi cessas

Lentus pocula promere?

Non quibus scatebris vides

Arva temperet arida

5

Lympha quae tenui procul

Monte desilit arduo

Et gratum domino inde

Iugis irrigat hortulum?

Hunc vina propere ferens

10

Curre Caecuba vel Chia

Vel quod iis prope collibus

Dextro numine provenit.

Prosit hic, age, tristem

Curam extinguere pectoris,

15

Curam quae nimio exedit

Igne nos penitus leves,

Siqua insederit altius.

O quae virgineum lavis

Pura corpus in unda

20

Nympha, fas laticem sacrum

Ore ducere languido

Diluti tibi Libero,

Qui Nymphas neque dedecet,

Quae fotu gelido sinu

25

Iam lavere perustum

Flagrantis Semeles Iovi

Ereptum ex utero deum;

Fas sitim abluere interim

Dum Phoebi iubar aureum

30

Terris imminet aridis

Qui per ampla Leonis

Terga nunc rapidus furit.

Mox, vestris ego poculis

Refectus citharae manu

35

Admota, facili lubens

Voce carmina dividam.

O quis me potior tunc

Fundet verba sonantius?

Dulcem quis melius fidem

40

Grato pollice moverit?

Dicam perpetuo tuos

Ire tramite rivulos

Qua loci dominus per

Doctos duxerit ordines.

45

Dicam lucidius vitro

Te stratos super hac et hac

Iter ferre lapillulos.

Adderem quoque quam levi

Haec distinxerit arte,

50

Qui te praecipue colit

Franchus pontificum decus.

Illius sed erit locus

Laudis post alius mihi,

Vnquam si ocia libera

55

Nactus vixero vitam

Musis quae sine dulcibus

Felle mi sit amarior,

Illis at comitantibus

Melle sit mihi dulcior,

60

Siquando auspiciis deum

Meo hanc duxero nutu.

 

7. Apollinem precatur, ut fas habeat Horatium Flaccum
imitari atque utriusque interim laudes canit

Dive Latona sate, qui supremi

Dulce pertentas animum parentis

Aureo plectro et cithara decorus

Fratris eburna,

5

Tu, poetarum venerandus auctor

Quem novem circum resident puellae,

Tu salutari revocas veneno

Corpora leto,

Tu procul ventura vides tibique

10

Deditus sentit recinentis augur

Alitis linguas volucrumque pennae

Praepetis omen,

Tuque tot late spacium prementem

Iugerum multa colubrum sagitta

15

Sternis: hinc dictos celebrat iuventus

Pythia ludos.

Hic pedum cursu iaculove primus

Et potens coestu meliorve disco

Et catus lingua Esculeae reportat

20

Frondis honorem.

Arbore excerptae varia corollae

Pendulos crines poterant decere,

Cum tibi non dum propria virerent

Tempora lauro,

25

Quae, tuus quondam iuvenilis ardor,

Vt simul terris fugiendo inhaesit,

Sola de cunctis decorat recepta

Teque tuosque.

Te Claros nec non Pataraea regna

30

Teque natalis tua Delos amplis

Laudibus tollit, colit et verenter

Delphica tellus.

Phoebe, qui curru nitido per orbem

In die curris semel et vaganti

35

Nocte fulgentis radios sorori

Porrigis ultro,

Splendidum mentis mihi lumen atque

Spiritum reddas modulantis oris

Vt queam gratis fidibus latinum

40

Dicere carmen,

Quo fere primus docilis modorum

Daunius vates meditatus aequas

Protulit laudes tibi feriato

Secula centum,

45

Quove nunc divos puerosve divum,

Nunc opes regum canit, aut protervae

Improbis actus stimulis iuventae

Detegit ignem,

Aut humi prave vitiis gravatos

50

Deprimit multoque levat decore

Aureos mores, fidicen per omne

Nobilis aevum.

Fas mihi gressus avide sequenti

Illius tantum nemorum per alta

55

Progredi, quo me meritis decenter

Frondibus ornes.

 

8. ad Daphnin

O qui perpetuo nulli vel amore secundus

Es vel honore mihi,

Cessure et meritis ullo post tempore nunquam

Pectore, Daphni, meo,

5

Accipe quid mediter vel qua deducere vitae

Quod reliquum est studeam,

Ne mihi ad extremum contingat dicere: "Troio

Sero in equo sapimus",

Neve novi quicquam acciderit, quod mente prius non

10

Evolvisse queam,

Sed valeam, siquid veniat spem praeter, id omne

Apposuisse lucro,

Sicque utinam faveat divum clementia coeptis

Propositisque meis,

15

Vt mihi per dextrum directa est orbita callem

Quomodocunque ferar!

Est duplex hominum genus et via bina per illos

Ambiviumque itiner,

Atque utrunque quidem digna se laude tuetur

20

Praesidioque suo.

Sunt qui pervigiles ad agenda negotia nati

Alterum iter teneant,

Qui patriae tendant et cognatis et amicis

Ferre salutis opem:

25

Magnum opus et cunctis memorabile, quale benigna

Tu quoque saepe manu

Tractas et celeri praecurris nomine quosque

Est tibi cura sequi.

Sunt alii quorum ingeniis est semita miris

30

Altera trita modis,

Quis urbis strepitusque forique frequentia certo

Grata animo minus est,

Atque ideo altorum nemorum fluviumque recessus

Quaerere semper amant,

35

Iam quibus inventis dulci requiete fruuntur

Compositisque bonis.

Nec segnes adeo nihil ut mortalibus ipsi

Parte sua inveniant:

His sed in arcano gravium solertia rerum

40

Pectore multa viget,

Qui validum scriptis multo molimine quaerant

Posteritatis opus.

Quos ego, ut ingenii vires patiuntur, amoenis

Insequor usque locis

45

Et modo per summos dextrum perducere colles

Nitor in alta pedem,

Nunc levibus Musis secreta in valle vagari

Laeta per arva iuvat.

Qualis nempe tuis nodo cum spaciarer in agris,

50

Forte ut eram propius,

His oculis illas vidi properantis aquai

Leniter ante caput.

E quibus una, sacro postquam invitaverat acrem

Pellere fonte sitim:

55

"Hinc tibi spes omnis vitae quam concupis", inquit,

"Atque quietis erit.

Haec varios haustus secum et medicamina plura

Vnda salubris habet,

Tristibus et cunctis animi valet una mederi

60

Sollicitudinibus."

Dixerat, at flexis genibus veneratus adoro

Mox ego pronus aquam.

Atque avidus summo tetigi vix ore liquorem,

Cum subito invaluit

65

Maior vivendi curis procul illa voluntas

Et mihi certa magis,

Quam mihi dii faxint propriam, ne forte relabar

Amplius, ut soleo,

Alterius vitae in fluctus agiterque procellis

70

Horridioris aquae.

 

9. ad Iulium Antonium Cheregonium
in duro amore Aldulae

Iuli, rure domi foro urbe miles

Annosus positis quiescit armis,

Grandaevi renuunt boves aratra,

Putris in tenui phaselus alga

5

Secreta pariter senet quiete.

At quae solvet amore me senectus?

Non, si Nestorei mihi dabuntur

Tithonive dies, misellus unquam

Tantorum inveniam modum laborum.

10

Heu, duro satius fuit tyranno

Servire et gemere in tuo, Perille,

Tauro condite, Gorgonisve vultu

Obdurescere, pascere et rapacem

Crebro pectore Caucasi volucrem

15

Quam ferre imperium malae puellae.

Nam solus licet ambules beatus

Et pleno teneas amore fastus,

Pondus nulla tamen diu puella

Habet multivola et maligna et audax

20

Nec sic flamine summoventur undae

Vt mentem huic variae premunt procellae.

Obsistam tamen et levem et superbam

Prece et muneribus minisque nitar

Firmam tempore reddere et benignam.

25

Sic molli lapides cavantur unda,

Sic rubigine conteruntur enses.

Quod si tam validum et potens acumen

Non profecerit, attamen protervo

Nulla solvet amore me senectus!

 

10. ad Iulium Alexandrum Capellam et Fuscium sodales

Laetus et prudens veluti futurae

Frugis hoc vobis itiner, sodales,

Quis viret frondens docili iuventa

Robur, inibo,

5

Atque cultorem segeti feraci

Cura et omni hunc opera parabo,

Cuius Actaeae facili seruntur

Ore Camoenae.

Forsan effoeta quoque iam quid ipse

10

Proferam terra, nisi inane pondus

Pectoris circum penitusque sanguis

Frigidus obstet.

Alter o saltem medio superbi

Pulveris cursu vagus usque rector,

15

Carcere effusis adero sub ipsa

Fine laborum;

Fungar in duro vice cotis ense

Quae secandi expers valet hunc acutum

Reddere et tantum bene gratulabor

20

Muneris acti.

O diem laetam, mihi cum locuto

Talibus tecum liceat profari

Docte sermones utriusque linguae,

Dulcis amice

25

Iule, nunc Phoebi es meritus parentis

Filius dici bene qui senatu

Splenduit quondam Veneto sed ille,

Gratus Olympo,

Nuper, heu, nobis nebulae recessu

30

Candidae raptus superisque sydus

Redditum et stellis iterum suoque

Sole renidet.

 

11. amaracus Glycere dono missa ipsamet loquitur,
multis se olentibus herbis et floribus praeferens

Ne forte, Glycere, infima

Herbarum videar non male olentium,

Quae nunc exiguum tibi

Devoti venio munus amiculi,

5

Me quondam domino puer

Dum mensam variis replet odoribus

Dilapsus pede lubrico

Haerentem teneris induit artubus.

Hinc illud redolet mihi

10

Perfusum foliis ambrosiae decus

Quod non per tenuis crocus

Flores nec sua per lilia reddere

Narcissi poterit dolor;

Sed nec purpurei vulnus Adonidis

15

Vnquam praestiterit, licet

Amentis madeat sanguine Cypriae.

Nam motum graviter ferunt

Bellorum dominum quod Cynareium

Et silvas coleret Venus

20

Mox aprum rabidis fulminibus trucem

Misisse ut lueret miser

Crudeli iuvenis gaudia funere;

Cuius cum gemitum dea

Sensisset, tenui, forte ut erat, thoro

25

Nudum prosiliens pedem

Impegit rubidis sentibus inscia

Albentemque prius rosam

Permixto exanimis sanguine Adonei

Infecit Veneris cruor.

30

Quae, quanvis Tyrio murice clarius

Passim praeniteat, tamen

Ne mecum velit illudere naribus:

Nam, seu me viridem levi

Vmbra, seu rapidis solibus aridam

35

Molli contuderis manu,

Spirabunt pariter protinus omnia,

Quis aulam domini puer

Vnguentarius aspersit Amaracus.

 

12. ad P. Glyceren

Aestatem nonam agimus vita

Ex quo, mercede tua, contigit

Vt non caderem saucius igneo

Ictu, quo praesens mihi pectori

5

Amor exitium durus inusserat

Atque ipse levatus premerer tamen

Hoc perpetuo vulnere, quod mihi

Corde proprio foveo carius;

Quo sine vitam ducere non velim

10

Nec, si imperio orbis donarer,

Hoc grato valeam igne carere

Qui te non minus acris adurit,

Quam mihi flammas verset in ossibus.

Nec tua me tantum species movet

15

Aut varias admiror tantum

Quas bene tractas Palladis artes,

Nec verborum mellifluus lepos

Ingenuo additus usque pudori

Pertentat nobis mentem aeque ut

20

Incorrupta et non violabilis

Vlla arte fides quaque vicissim

Me studiis observas mutuis

Vt te paribus prosequor animis.

Talis tu, mea Glycere, semper

25

Haerebis mihi; teque tuosque

Mores istos et virtutum

Egregium decus hosque decoris

Divini specimen vultus et quae

Egeris aut bene dixeris unquam

30

Haud fraudavero merita laude

Proque virili parte reponam

In bene memorem posteritatem.

 

13. ad Iulium Alexandrum Capellam:
in obitu parentis clarissimi viri consolatio

Cur non, vix quoniam repsimus arduos

Colles, in viridi gramine paululum

Hac sub non temere, Iule, recumbimus

Frondentum nemorum coma?

5

Quam circum feriens aura remurmurat

Aestivum et varios ingerit auribus

Concentus avium prae quibus omnium

Contemnas hominum modos.

Sive antrum potius hoc iuvat ingredi

10

Cuius iam veneror fronte silentium,

Seu frons purus aquis ille sonantibus

Ad se nos prius expetit.

Hic en illa feram quae fidibus tibi

Iampridem cupio iungere carmina

15

Quae, fallit nisi me nunc animus, levent

Aegram sollicitudinem

Quae, desyderio te patris optimi

Affectum retinens, ipsa quiescere

Non unquam patitur, fusa perenniter

20

Artus usque per intimos.

Et quis non graviter perpetuo ferat

Iacturam capitis quod foret omnibus

Et praestans adeo tanque reduceret

Virtutum solidum decus?

25

Quis mortalibus hanc numinis abditam

Lucem non doleat, quae speciem deum

Secum nescioquam ferre tuentibus

Cunctis indicium daret?

Verum utque graves dura revolverint

30

Nobis fata vices quas lachrymis nihil

Immutare queas, est aliquis tamen

Solandi miseros modus,

Vel te praecipuus quem dolor attinet,

Cui tristis merito pectoris intimum

35

Semper cura recens dilacerat neque

Vllo tempore deserit.

Hunc ergo gemina nunc acie parum,

Qui circum tenuis volvitur, aethera

Contemplator et hinc suscipe, quam potes,

40

Aeternam superum domum.

Illhinc, ut perhibent qui proprius deos

Attingunt animis, aetheream scias

Mentis sydereae particulam dari

Labis corporeae oblitis,

45

Quam, donec minimum libera vinculis

Humanis fuerit siquis et integram

Servare et vacuam flagitiis queat,

Huic tandem facilis patet

In coelum reditus, quo solitum loco

50

Aevum perpetuo cum superis agat,

Qua per sydeream lacteus enitet

Mondo circulus orbitam.

Haec sedes pariter continuo piis

Decreta est, sed eam praecipue colunt

55

Siqui pro patria mentis acumine

Quaevis gnaviter egerint.

Hanc ergo ut tenuit protinus emicans

E putri genitor mole beatior,

Tum qui pro meritis talibus antea

60

Illhuc intulerant pedem

Omnes coelicolis plaudere reddito

Pro se quisque student et medium sacro

Ipsum concilio restituunt ubi

Nectar perpetuum bibat

65

Quod tantum superis ducere contigit

Aut iis qui similes se superis ita

In terris statuere ut penitus grave

Detrectare iugum queant.

Felices animae quis hominum modo

70

Suspexisse datum est altius ut sibi

Non solum, at patriae se quoque et omnibus

Natas esse putaverint,

Inter quas animis ille benignior

Cunctis extiterat, dum propius fuit

75

Nobis, syderibus nunc magis omnibus

Sydus conspicuum nitet!

Haec sunt quae brevibus, Iule, resumere

E multis potui, sed, quoniam super

Sunt plura et pariter nos modo surgere

80

Inclinans monuit dies,

Tu quod subsequitur, nam potes, his gravi

Annectas studio sicque putaveris

Nil abs te fieri sanctius ac patri

Te sic esse simillimum.

 

14. ad Vrsinum Polensem praesulem pueri canentes

Salve, Vrsine, recens historiae decus,

Qui scriptis Venetam rem decoras tuis

Seu terra, egregius, sive gerant mari

Pacem et praelia dicere.

5

Ad te nos alacres Pieridum chorus

Pimpleo voluit mittere vertice

Vt sedem meritam, quam tibi dedicant,

Nostris iam muneris scias.

Tu scriptis medius grandiloquis Titi

10

Et Crispi propriis, iudice Apolline,

Sic utrunque refers gratus ut omnium

Veracem sequeris fidem.

 

15. ad Leonicum Thomeum:
in Andrellem et Brentium defunctos, hunc extra patriam,
illum in patria, sed violento ictu inimici

Quo me vix lachrimis loqui

Conantem revocas, docte Leonice,

Vt qua iam solitus lyra

Lusus in iuvenes ludere virginum

5

Hac, heu, dura sodalium

Lugenti moduler funera naenia?

Quondam flebiliter canens

Aequales teneris ponere compulit

Sappho verticibus comam

10

Dum carae Libitinam celeres nimis

Iniecisse manus dolet

Timadae. Iuvenem haec nuper amabili

Nodo nexueram pium

Et nunc ipsa pari saucia vulnere

15

Et taedas et hymen parans

Sperabat fore felicius omnia,

Cum illi Parca fugacia

Velox colligere stamina turbidae

Furvum Persephones thorum

20

Fulgenti thalamo praetulit invida.

Quid mirum faciles nurus

Expressa aeolio carmina barbito

Movisse, e propriis feras

Silvestres trahere blanda cubilibus!

25

Non nobis ea vis neque,

Quanquam sub tenero pectore nobilis

Virtus occidit et labor

Immensus referens iam prope praemia,

Luctu possumus hanc levem

30

Saltem quo volumus flectere voculam.

Sed quis vos iuvenes satis

Digne ornaverit? Heu, quis lachrymis satis

Tunc indulgeat, ut gravi

Ictu te lacerum viderit, Atticae

35

Linguae non modicum decus

Caris ante diem rapte parentibus,

Andrelles, patriaeque? Quis

Non iam firma parum duxerit omnia

Humana et lachrymabilis

40

Fortunae miseris subdita casibus,

Qui, Brenti, te animal procul

Ab dulcis patria, tacte virilibus

Vix annis, violentius

Efflasse audierit, Pieridum sacram

45

Graiarum et Latialium

Et morum pariter nobilium domum?

Heu mortalibus optima

Vt raptim fugiunt! Vivere qui cupis

Felix credere desinas

50

Humanis nimium conditionibus.

 

16. ad Pandulfum Malatestam principem

O grandes referens avos imago

Gentilis proprio indolis decore,

Virtuti quoque patriae superstes

Spes et exoriens decus tuorum,

5

Pandulfe, en tibi quantacunque nervis

Conatur mea barbitos sonoris

Offert se nec habet magis quod optet,

Quam siquid tibi mulceat quod aurem

Interdum moduletur et quod atras,

10

Siquae sint, valeat levare curas;

Si tanto tamen haec potest honore

Dignari, superum annuente rege,

Vt non nil iuvando prosit,

In te non alia licet feratur

15

Gratia nisi qua fidelis olim

In Persam dominum manus potentem,

Quae cum nil aliud valeret, illi,

In promptu quod erat, verenter undam

Haustam fonticulo obtulit propinquo.

20

Quod rex non mage vilitate munus

Quam rem ex animo atque mente prorsum

Metitus pariter recepit illum

Affectum bene, qui dedit, remittens.

Qua freti ratione tum corollis

25

Tum pomis quoque vilibusve libis

Magnos agricolae deos adorant.

Nec fas est dare pauperem quod ultra

Si det est grave: computant et ipsi

Tunc census hominum nec est probata

30

Res divis magis ulla quam voluntas.

Hanc autem tibi iam diu dicatam

Prae me carminibus fero, sed haec sint

Num illi consona, quem velim, decori

Expecto dubius quid ore librent

35

Docto qui facilem colunt Minervam.

 

17. ad Venerem

Quid mihi tecum, Venus, esse dicam,

Quae novo rursus iecur igne tentes,

Septimum cuius properavit aetas

Claudere lustrum?

5

Desinas, quaeso; Glycere sat ipsa est

Vna quo memet meus urat ardor

Et mihi nil est reliquum quod alter

Occupet ignis.

Ille mi totis furit in medullis,

10

Nullius supra venientis undae

Impetu sperans minui, nec ulla

Crescere flamma.

Tu modo firmum propriumque faxis

Munus id quo iam satis et super me,

15

Diva, ditasti, nihil est ut ultra

Amplius addas.

Quin tibi, nodo religatus uno,

Arctius multo propriusque semper

Haeream quam si varios in usus

20

Differar idem.

 

18. ad Glyceren

Sedebat alto pectore iandiu

Curis solutum cor, Glycere, mihi

Vitamque partitum per artus

Corporeos vacuam ferebat,

5

Donec venustis de superis tui

Coelestis oris perpetuum decus

Huc se per ardentis ocellos

Imperiis gravibus recepit.

Quis illud actum continuo meum

10

Cor me relinquit sedeque nudulum

Prima evolat, mox se beati

Pectoris in gremium recondit

Illhicque tecum quin adeo potest

Paulatim ut almo depulerit tuum

15

Cor dulce templo, quo meus nunc

Spiritus ipse sedet sacerdos.

At exul illhinc id simul ac mihi

Inane sentit pectus, amabili

Festinat ingressum volatu

20

Tam modicis vacuisque nidis.

Hinc ille nobis mutuus est amor,

Hinc sensus unus quo, Glycere, modo

Pendemus haerentes et alter

Vivimus alterius sub aura.

 

19. ad Septimium et Fuscium Thomeum:
quanti faciat Francisci Petrarcae poema

Septimi et Fusci, veterum ac recentum

Impari lingua celebres poetae

Et mihi multum unanimi sodales

Pectore iuncti,

5

Lene deductum lepidumque carmen

Lydii vatis dominam canentis

Lauream num vos moveat parumper

Scire laboro.

Me quidem cultum quotiens volumen

10

Illud est sumptum manibus perenni

Et nova quadam totiens legentem

Detinet arte,

Seu per affectus animum potentis,

Seu per miram speciem moratur,

15

Sive detentum dominae beatis

Moribus explet.

Inter et primos adeo videtur

Inseri vates voluisse ut ullis

Quippe, vel paucis merito secundum

20

Esse negarim.

 

20. ad Fuscium Thomeum: quam felices sint qui,
relictis caeteris curis, se Musis dedunt

O felix ter et amplius ille

Quem nescia curarum mens potest

Nectere levibus Pieridum choris

Neque honustum multa merce alto

5

Committit pelago neque medias

Per caedes vadentem adversis

Hostibus opponit truculentis,

Dudumque minus populari aurae

Regumque inhians opibus Musa

10

Secreto tenuem accipit antro.

Vt iuvat hunc pede tangere solido

Paucis pervia loca et audire

Insolitas voces ac vultus

Divorum prope et ora tueri

15

Iamque oriri et crescere vatem

Ad bene memores usque nepotes

Venturum ampla laude superstitem;

Quale te modo vidimus omni

Sollicitudine, Fusce, solutum

20

Fluvii ad Permessi secessus

Implicitum choreis Musarum,

Dum illhuc saucius et male firmus

Vix haustum veni ipse salubres

Lymphas, animae quibus extinguerem

25

Ardores et abluerem quod mihi

Amor impressit vulnus, Amor qui

Acrius ubi me solito corripit

Festinans heu totas huc faces

Atque pharetram congerit, unius

30

Vultus Glyceres innixus ope.

 

21. suscitat lyram ad amores Phoebi canendos,
inter quos Coronidis amorem narrat et Esculapii ortum
et educationem quem optat nunc vivere ut ei
aegrotantem Glyceren committat

Quis novae tantus mihi mentis ardor

Incidit? Quidnam meditare mecum,

Grata testudo, viridi sub umbra

Dulce referre?

5

Hic locus certe taciturnus undas

Propter invitat vitreas et omnes

Ecce ventosi cecidere passim

Murmuris aurae

Et mihi Phoebum tenuem per auram

10

Cernere ex alto videor; quid ergo?

An ne Phoebeos moniti canemus

Forsitan ignes?

Vt levem cursu celeri secutus

Anxius Daphnen retinente dextra

15

Pene praeduro doluit fugacem

Cortice cingi;

Vt graves illi Clymene dolores

Sustulit natum Phaetonta; ut ipse

Pavit Admeti pecudes agresti

20

Tectus amictu;

Vt suos irae impatiens protervae

Acribus fixit iaculis amores

Vtque detecto dedit ales index

Crimine poenas.

25

Nam deo quondam famulans amanti

Detulit lingua volucris loquaci

Alter ut grato in gremio teneret

Forte Coronin;

Voce qua Phoebo solitus nitenti

30

Excidit vultu color et superne

Semper optatam speciem videri

Exuit omnem,

Quin manu excussae citharae decentes

Leveque plectrum digitis et ipsa,

35

Heu nefas, laurus capiti decoro

Lapsa pependit.

Acre tum cornu solidumque flexis

Pronus incurvat genibus superque

Aptat extento arcitenens acuta

40

Spicula nervo.

Mox et intendens oculos in uno

Haeret obtutu miseraeque pectus

Traiicit, sancto totiens quod ante

Presserat ore.

45

Non leve exemplum ut maneant puellae

Vsque promissis, fidei nec unquam

Termino aberrent, statuit prius quen-

Cunque Cupido!

Vltimos ergo gemitus ab imo

50

Corde confosso dedit icta, supplex

Innocens nequid pateretur infans

Matris in alvo.

Tum gravis circum invalidos repente

Corporis sensus requies oborta et

55

Semita infernas animae reclusa est

Dura sub umbras.

At deo tristis simulac imago

Impie nati pereuntis una

Atque respersi subiit peremptae

60

Sanguine matris,

Illico saeve nimis expetitae

Poenitet poenaeque necisque amantem

Seque, tam promptas volucri quod aures

Praebuit, odit.

65

Quid sequens dicam? Medicas ut artis

Saepe tentarit trepidansque frustra

Ipse fomento incolumem salubri est

Reddere nixus;

Aut ut immensi memorem doloris

70

Indicem prisco spolians nitore

Inter albentis vetuit volantes

Vivere corvum;

Aut ut exemptis lachrymis acerbo

Funeri, extremum quod amans valeret,

75

Iusta persolvens gemitu supremo

Cuncta replerit.

Ille et ereptum lacero parentis

Ventre Chironi puerum sub alta

Antra tum vitae celebri magistro

80

Misit alendum.

Qui simul caro teneris alumno

Nexibus linguam senior resolvit,

Imbuit primum leviter virili

Pectora sensu.

85

Inde mox illi validas potentum

Laetus herbarum fructicumque vires

Omnium et totum penitus medendi

Protulit usum,

Nanque morborum perhibent latentes

90

Rite cum signis docuisse causas

Quave mortales ope laesa possent

Membra levari,

Sive opus ferro ora putris

Vlceris scindi, fragiles vel artus

95

Erigi, lentove patens foveri

Vnguine vulnus,

Seu forent fessis graviter, priusquam

Ferverent aestu interiore, danda

Quae salutari resoluta miscent

100

Pocula succo.

Hinc ad occultas reserasse fertur

Semifer voces aditus et illum

Saepe per sacras magici tulisse

Carminis artes,

105

Iam quibus fretus iuvenis potenter

Non modo affectis opifex adesse,

Sistere et fatum valuit, sed intra

Limina quondam

Ausus horrendi penetrare Leti

110

Inde mortalem scelerum novercae

Arte discerptum rediens avaro

Abstulit Horco.

O mihi siquis deus annuisset

Vt vel expertus pater ipse Chiron

115

Impotens vel Phoenigena hoc sub aevo

Duceret annos,

Quae preces supplex manibus supinis

Funderem vel quis gravibus tenerer

Protinus votis utriusque sanctum

120

Numen adorans,

Vt meae, saevo quotiens dolore

Angitur, praesto dominae benigni

Afforent, quo tunc fugeret revulsus

Corpore languor,

125

Qui simul torquet miseram per omnes

Fertur heu repens velut anguis, artus

Atque mox cunctos populatus aufert

Pectore sensus!

Hei, mihi quo tunc animus labantis

130

Victus inspecta specie recedit,

Quo mihi defecta abeunt relicto

Membra vigore?

Sed satis, nam me lachrymae, quod ultra est,

Iam meae fari impediunt mihique

135

Pene, singultu subeunte, vocis

Clauditur usus.

 

22. Martio Antonio Pastio Veronensi:
causas reddit cur diutius Patavii moretur

Antoni, quoniam Patavi cessare sub urbe

Iam nimium videor,

Accipe quae valeant hic me per cuncta morari

Tempora iure suo.

5

Huc ego digressus vix e puerilibus annis

Patre iubente adii,

Quo primum tenerae legi mihi cara sodales

Pignora amicitiae.

Quos super adiunxi grata quoque lege fidelis

10

Servitium dominae.

Tum veterum a primo consuevi tempore mentem

Excoluisse modis.

An pauca ingressus videor: studiumque et amorem

Atque sodalitium?

15

E quibus unum unquam siquis mihi dempserit, ambos

Dempserit ille oculos.

Quantum est ingratas animo deponere curas

Dulcibus alloquiis

Aut cum prudentis socios convenimus aut cum

20

Lenibus accipimur

Blanditiis grate dominae, quibus omnia nobis

Esse minora putes!

Illud et est quantum quodam tenus isse nec altam

Extimuisse viam,

25

Qua tantum subeas ut vulgus inaniter infra

Repere despicias!

Haec sunt quae longa a patria, dulcissima quanvis

Sit, retinere queant.

 

23. ad Lucium Campanum Campum, quod nolit
amoris vinculis irretiri, vel si id omnino
affectat eam saltem dominam inveniat
quae iis conditionibus praedita
sit ob quas perpetuo ametur

Laetius vitam perages, amice

Campe, si nullis teneare vinclis

Quae parum cautis animis Cupido

Tendere suevit.

5

Dulcius curis nihil est solutis

Et nihil contra gravius putandum

Quam vago obducta involucri subinde

Mente teneri.

Si tibi cordi tamen hoc et una

10

Haec tibi insedit penitus voluntas,

Liberum dedi caput et sub arcta

Vincula mitti,

Hanc tibi saltem dominam parato

Quae iugo tecum parili feratur,

15

Servitus cui nec gravis esse possit

Imperiumque;

Quae nihil prae te cupiat nihilque

Alterum quicquam velit atque soli

Haereat semper tibi, semper abs te

20

Pendeat uno

Et tuis unis oculis ab ipso

Corporis toto habitu placere

Destinet, cunctis aliis vel una

Displicitura;

25

Auream quae si speciem pudicis

Moribus vitae melioris ornet

Praeter hanc nolis aliud nec optes

Pectore toto

Omnis hac illhinc tibi sit voluptas.

30

Cur enim iactent homines inanis

Divitum curas mihi? Cur honorum

Debile munus?

Illud hoc unum est animans quod olim

Protulit compar Deus ipse nobis,

35

Quod viris solum bona cuncta secum

Ducere posset.

 

24. consolatur P. Glyceren, ne tantopere
Orium catulum vita functum fleat, cum ille
ad Elisios campos inter egregias virgines versetur

Doctarum, Glycere, gloria virginum

Iam tandem lachrymis pone modum tuis

Humentemque oculis desine turbidam

Nubem tendere lucidis.

5

Ah quanvis catulus flebilis Orius

Non aequa ad superos desierit die,

Perstringes placidi pectoris halitum

Duris usque doloribus?

Non hoc ille piis sedibus additus,

10

Non virtus tua, non quae velut aureis

Inserta irradiat gemma monilibus

Pulchro corpore castitas,

Non hoc Elisiae blanditiae volunt

Quas illi in tenero gramine, dum fugit

15

Diram Pasiphaen, exhibet anxia

Casto Penelope sinu,

Vnde in purpureo flore reconditus

Illudit tibi, quae vatis amabilis

Facta es carminibus, Laura, recentibus

20

Aeterno celebris die.

Hinc Sappho Aeoliden, hinc lyricam petit

Musam, dum dominae persimilem sagax

Quaerit, nunc tacitum blandulus insilit

Infernae gremium deae.

 

25. ad adolescentes et puellas,
ut connubiis incumbant

Mundum principio Deus

Ornatum varia lege animantium

Vt primum instituit, vaga

Implevit generis cuncta cupidine.

5

Ac quasdam velut abditos

Illis igniculos illecebras dedit,

Quis capti, similes sibi

Dum quisque ediderit, stirpe subaddita,

Immensos traherent dies.

10

Hinc nullo sua discrimine gaudia

Complebant faciles palam,

Nec norat genitor dulcia pignora

Et natum latuit pater.

Hinc rixae miseris non sine caedibus,

15

Hinc mille scelerum modi

Cum saepe e patrio sanguine filius

Poenas sumeret et pater

Nati in visceribus pollueret manus.

At prudens simulac rude

20

Humanum aethera sede Thalassius

Invisit genus, illico

Viderunt homines impia crimina,

Detectis oculis quibus

Immixtus pietate emicuit pudor.

25

Hic gratam iuveni sacro

Vxorem ac stabili connubio dicans

Primus prodidit insciis

Quae nati pietas quique parentium

Ardor, quam facili viros

30

Vxores colerent lege, quid arctius

Vrbes et populos simul

Devincit, retinet regnaque principum

Servans ad inopum domos.

Ergo tam nitidis moribus ac piis

35

Totos vos, iuvenes, date

Et vestris similes edite patribus.

Vos laetae quoque maximi

Amplexae Hymenis munia virgines

Reddentis veteres avos

40

Felices sobolis reddite coniuges.

 

26. ad Musam

Musa, iam tecum satis hunc in annum

Lusimus grata vacui Camoena;

Quin parum cessas tenuesque nervos,

Diva, remittis,

5

Dum graves imus Danaum per artes

Qua pedem docti veteres tulerunt?

Tam simul parvis humeris nequimus

Cuncta subire.

Inde mox largis opibus priorum

10

Forsitan mecum gravior redibis,

Cum tibi Graio varius nitescet

Barbitus auro.

 

27. ad Pandulfum Malatestam

Siquis forte rosae florem tibi cultor agelli

Exigui dederit, Pandulfe, aut caerea pruna

Aut quae secreta decerpserit arbore mala,

Haec tu nimirum non adspernatus aperto

5

Accipies vultu tecumque putabis amici

Hos animos ulla non sedulitate minores.

Hac ergo impulsi spe, quas in vallibus imis

Aoniae tenui collegimus ungue corollas

Mittimus ut parvi quae possumus utque patentem

10

Repentes per humum. Quod si dignabere sertis

Vinciri modicis caput et spiraveris ullo

Tempore scandenti dextro mihi numine collem,

Forsitan ipse sacro rediens e vertice primus

Incipiam lectas edera contexere lauros,

15

Aurea quae semper vireant tibi tempora circum.

O mihi quid potius contingeret? O mihi felix

Ille dies, mihi cum tua dicere facta licebit

Macte tua virtute, simul virtute tuorum!

Nunc vero sat erit si quae, dum seria ludo

20

Miscuimus facili, linquentes tenuia rerum

Lusimus interdum placida dignaberis aure.

 

28. ad Musam de laudibus Glyceres

Hunc quoque extremum Glyceren canenti

Diva concedas Erato laborem,

Dulce quae nomen retines amoris

Sola sororum,

5

Sive Cyrraei spaciata saltu

Collis altorum nemorum sub umbra

Lenibus circum fidibus silentem

Aera mulces,

Sive Permessi vitreas ad undas

10

Fluminis, cantus referente ripa,

Molliter divum modularis ignes

Voce canora.

Ergo quas primum repetam pudici

Pectoris dotes? Fidei ne sacrum

15

Vinculum quo iam religata nonum

Nectit in annum?

Vinculum quod nec minimum superba

Sorte cuiusquam poterit resolvi,

Vinculum quod perfidiae nec ulla

20

Arguet aetas.

An ne quae casto sedet ore nuda

Veritas illi probitasque semper

Atque iocundo pudor et venustas

Iuncta lepore,

25

An prius solers labor atque mentis

Providae sensus referantur et quae

Rebus est illi in dubiis adhaerens

Ardua virtus?

An modus famae metuens malignae,

30

An ne quae simplex et hians honori

Semper est concors famulata puro

Forma pudori,

Quaeve sic dulci mihi me rapina

Abstulit, nil ut reliquum supersit

35

Quod meae non ex dominae benigno

Pendeat ore?

Nanque si fas est oculo quid unquam

Forte mortali superum videre,

Id mihi quondam intuitu beato

40

Contigit uno,

Versa cum sanctos acies ad ignis

Syderum, laeta quibus illa fronte

Lucidum fulget, nihil esse sensit

Pulchrius usquam.

45

Inde, quis credat, propius tuenti

Certus in coelum reditus patescit

Atque facturis iter illud omni

Latior extat.

Nanque si tanta reliqui per omnem

50

Luce coelestes aditum renident,

Sordidae in terris animae quid ultra

Fata moramur?

Quin eo laeti properamus unde

Spirat haec nobis levis aura cuius

55

Mirus invitat decor atque aperta

Limina monstrat?

Ipse, quam longum fuerit super mi

Vita, divinum iubar hoc sequendo

Eximar caecis tenebris et atro

60

Carcere liber.