1. de exilio et in eum qui primus seruiuit
Ergo aliis alios nectis, Fortuna, labores
Exiliique mei damna iterata iuuant?
Semper ut ignotas lustrem uagus aduena terras
Nec locus aut fesso sit mihi certa quies
5
Nec natale solum, Sparten, nec laeta reuisam
Eurotas uitreis quae loca sulcat aquis
Quaeque coronato residens Victoria curru
Asseruit, facili saepe adiitque rota,
Apta magis dare iura uiris quam commoda fraudi
10
Et loca natiuis suspicienda bonis:
Hic ubi tergemino Ledae bona pignora partu
Iuncta per alternas fata tulere uices
Et meruere polum, prensas ne nocte carinas
Obrueret saeuo saeua procella mari.
15
Hei mihi, cur merui dulces fugisse penatis?
Infelix patria cur procul isse mea?
Cur terere hoc aeui totis inglorius annis?
Cur saepe imperio deteriore premi?
Et possum lucemque pati caelumque uidere?
20
Nec generi obprobrium iam pudet esse meo?
O nimium nostro damnatos tempore mores!
O uitae nimium tempora longa meae!
Qua licuit nasci cur non hac lege resoluor?
An mihi longa dies sic placitura uenis?
25
Tunc poteras placuisse tamen, cum celsa Corinthi
Moenia ab Isthmiaco robore tuta forent
Et steterat Danaum imperium concussaque dextra
Nondum barbarica Graecia tota fuit.
Nunc mihi, cui non gentis honos, non census auitus
30
Nec stat materno stemmate fulta domus,
Et superesse patri nimium est miserabile, uictis
Viuere uel paruo tempore supplicium.
Vix tulit Anchises Troiae superasse ruenti,
Vix manibus profugos sustinuisse Lares.
35
Quis Priamo dulcem post diruta Pergama uitam
Dixerit aut quis non Astyanacta senem?
Ipse etiam plenis uideor iam grandior annis.
Aspice, natali quid sit abesse solo.
Nam licet in toto uernet mihi corpore sanguis,
40
Ruga neque integram findat hiulca cutem
Nec mihi pallentes macies grauis implicet artus,
Conspuat et nigram nulla senecta comam,
Obstat onus tamen exilii meque opprimit annis,
Naturae numeris nec sinit ire parem.
45
Hinc et spinosae lacero de pectore curae
Proueniunt, similis luxuriatque dolor
Aridaque exsuctis stupor obsidet ossa medullis,
Plurimus et uenis nil nisi languor inest.
Hinc patrii cecidere animi Spartanaque uirtus
50
Fracta iacet, laus hinc, hinc mihi sordet honos.
Hinc etiam duro studium est placuisse tyranno,
Seruorum hinc uario iungor et ipse gregi,
Nam quos Euphratesque tulit, quos misit
Orontes, Hos comites uitae cogor habere meae.
55
Conferimur conorque rudes effingere mores,
Sat bene nec solitus comprimit ora pudor
Iamque malo spreuit natura imbuta decorum,
Iam studia in mores longa abiere nouos.
Occidat imperio qui se summisit herili,
60
Flexit et indigno libera colla iugo,
Primus et ignoto patria procul anxius orbe
Amissas uoluit quaerere semper opes:
Illi Tantaleusque liquor Titiique uolucris,
Quaecumque et Stygio fabula ficta lacu,
65
Illi nuda fames, illi data uilis egestas
Et comes anxietas perpetuusque dolor
Nec uoti spes ulla fuit non mixta timore,
Vlla nec a solido dempta labore dies.
Ah, nimium stultus fragilis qui tempora uitae
70
Seruitii duro contudit usque iugo!
Nos quoque ab exemplo, fateor, peccauimus illo
Sed culpam melior causa secuta meam est
Vtque reus dicar, facili sic crimine soluor
Et peccasse minus cum ratione piget.
75
Quid facerem cui nulla domi fortuna reperta est?
Seruitio uolui damna leuare graui.
Non tamen ut gemmis serui potiremur et auro
Sufficeretue nouas citrea mensa dapes
Sed quo Pierio Liber mox redderet antro
80
Nec ieiuna suum Musa recuset onus,
Posset at auratos crines laudare Licinnae
Et satura argutum condere amoris opus,
Vt referat digitos, referat uaga lumina frontis
Vtque decens surgat nixa pedem solea.
85
Hac sum militia teneris exercitus annis,
Hac me fata, precor, consenuisse uelint.
2. ad Iouianum Pontanum
Pontane, antistes uatum, haec quos protulit aetas
Quosque uetus doctis annumerauit auis,
Quid me fortunae prostratum uulnere saeuae
Ad tripodas Phoebi Pieridesque uocas
5
Quidue animam uexare semel de pectore missam,
Quid cineres pergis sollicitare meos?
Vmbra ego sum similisque mei, si quaeris, imago
Extructis superest sola relicta rogis.
Nec mihi laudis amor mansurae aut gloria famae,
10
Omnia cum sensu quae periere meo.
Nec placet ingenium uigilataque munera mentis,
Omnia cum patria quae cecidere mea,
Cum prima cecidere mea quam Phoebus et omnis
Pieridum fertur solam adamasse chorus,
15
Solam posthabitis terra celebrasse marique
Et solam culto plus coluisse polo.
Vos, dulces elegi, precor, o succurrite maesto
Et mihi nunc flenti, flebile carmen, ades
Dumque Helicon, dum Cirra simul defletur et unda
20
Castalis aut sacri caetera sacra loci,
Sufficite et lacrimas, fecunda et corda querelis
Oraque uesana dilaceranda manu;
Neu lugens uincar Niobes planctuque sororum,
Quas grauis in ramos uerterat ante dolor.
25
Efficite ut misero felix primusque dolore
Dicar per lacrimas: sic ego notus ero.
Flere tuos ergo incipiam, mea Graecia, casus,
Nempe reformidat linguaque corque mihi.
Arguar inuisae sed ne cessisse ruinae,
30
Hoc tibi de maesto pectore carmen habe,
Quod referat cunctis obliuiscentibus aeuo
Quantus erat noster te pereunte dolor.
Heu patria, heu quondam diuum domus alta tropaeis,
Persidis atque animis altior ipsa tuis,
35
Quam gelidus Strymon, lato quam gurgite Ganges
Vosque papyriferae pertimuistis aquae,
Occiduaeque domus sensisti et inhospita Syrtis
Vtraque feruenti scissaque terra freto.
Quae te, inquam, patria, o diuum sors inuida fati,
40
Eripuit, faciem supposuitque suam,
Ex miti finxitque feram? non uerba nec ora
Certa refers habitu dissimulanda nouo,
Ipsa sinu quaerenda tuo nec nosceris ulli.
O, ubi nunc mores et nitor ille uetus?
45
Nam ueluti obducta fuscantur sidera nube
Perque hiemes turpis non bene ridet ager
Depositaque coma sordescit in arbore ramus
Pictaque non ullo flore renidet humus,
Sic atrata manes postquam data barbara iura
50
Sumis et est nusquam qui fuit ante color
Iamque eadem patria es nobis atque hostica tellus.
Ignosce, heu, fasso da ueniamque precor.
Esse tamen mallem uel sic tuus, ampla niuosae
Quam sata per saltus Pannoniaeque uehar
55
Quamque iterem lenemque Ararim Rhodanumque sonantem
Et repetam auriferi pinguia rura Tagi,
Vt saltem uidear fato ueniente senexque
Ante parentales oppetiisse deos
Et nostros claudat cineres breuis urna meorum
60
Mixtaque honoratis ossibus ossa cubent.
Cum dabitur felix reditus mihi rite litanti,
Diis maris ante omnes hostia furua cadet.
Inde patris manes, quos urbs tegit alta Quirini,
Eliciam multo lacte bonoque mero.
65
Sic pietas fines patrios comitata reuiset
Adducens matri pignora cara meae,
Dici quae debet felix, erepta quod ante
Non doluit gentis fata cruenta suae
Nec belli faciem horrendam nec uincta catenis
70
Corpora nec positos uidit in igne deos
Aut natos matri auulsos spoliataque passim
Templa et adulteriis bis uiolanda malis.
Hic status, haec facies rerum mihi semper oberrans
Tristia summissae lumina mentis habet
75
Ingeniique adimit uires animumque fatigat,
Fortior et clari lucta laboris abest.
Pegasides sordent et docti numina Phoebi
Paenitet his sacris imposuisse manum.
Tu melius, Pontane, tua patriaque domoque
80
Vtere. Quis patria sospite flere potest?
Finge elegos grandiue polum complectere auena
Et magnis notus sis quoque caelitibus.
Effice te fiat sapientia culta docente,
Protinus et discat uerba Latina loqui.
85
Me sine, quem semper iussit Fortuna dolere,
Squallentem putri delituisse situ.
3. diuo Iulio Medice, Vicecancellario, patrono B.M.
Diuorum genus et Medicae propago uerenda
Stirpis, in aeternum suspiciende mihi
Et nunquam posthac nostris reticende Camenis,
Si modo grata queat Musa referre deos,
5
Qui mihi nigrantes inter risere procellas
Accensamque ultro concutiere facem
Certatim astantes geminorum more Laconum,
Ne nocturna meam solueret unda ratem
Neu semper grauis indecorem Fortuna senectam
10
Cogeret in turpi degere naufragio.
Pro quibus, o diuum genus indelebile Iuli,
Depromptum hoc imo pectore carmen habe,
Effudit quod Calliope dulcisque Euterpe,
Cum mi animum flagrans corripuit studium
15
Cumque retardantem monuit tibi reddere grates
Cunctorum memor est quae dea Mnemosyne.
Haec quasi per lusum increpitans mihi "Num mala", dixit,
"Pocula Lethaei sunt tibi pota lacus
An Marso argutum clausit cantamine guttur
20
Conscia damnati saga magisterii?
Si potes aetatis decus et data lucida terris
Lumina neglecta subticuisse lyra,
Si curis inuictum animum, si denique pectus,
Hospitium cuius fasque fidesque colit,
25
At saltem moueant benefacta et credita laudi
Praemia ab impuro nuper adempta tuae,
Qui risu Musis mendaci illudere suetus
Vim sceleri inmensam conciliauit opum.
Ergo conceptum auspiciis felicibus olim
30
Votum urge, Iano principiumque dica,
Ne uanis uulgi rumoribus usque feraris
Obstrictus domino, gratus at esse parum".
Haec mihi Pieridum genitrix. Ego protinus istis
Assensum monitis uoce animoque dedi.
35
Nunc, orbis tanti custos et dulce leuamen
Curarum nostri consiliumque Iouis,
Scribendi cupido, precor, atras exime curas.
Hoc erit et magnis non inhonestus honos:
Sic, rerum Iuli mitissime, me quoque faxis
40
Luctantem Aoniis uincere posse choris.
4. ad Leonem Decimum Pontificem Maximum
Aeterni pars magna Iouis Leo, maxime et una
Graiorum linguae et patriae clarissime uindex,
Quandoquidem prolem generosam ex stirpe Pelasga
Vndique collectam studiis incumbere auitis
5
Et reparare iubes quicquid saeua abstulit aetas
Eloquio belli rabie uel inertibus annis,
Ne diuinae artes et tot praestantia scripta
Ingeniorum excellentum fraudentur honore
Iam parto et Lethes pereant immersa lacunis,
10
Hoc breue pro tantis meritis tibi carmen habeto.
Ergo etsi concussam armis et Marte secundo
Gallorum certo Italiam sub foedere firmas
Germanoque uetas renouata lacessere bella,
Quamuis tanti orbis solus modereris habenas
15
Quodque (animi dos rara!) ultro te uincere certes,
Omne aeuum uitaeque fugam exhaurire paratus,
Supra hominem noxa sine et sine crimine morum,
Non tamen interea sacro de pectore fluxit
Inachii tutela soli: uiridantia Tempe
20
Peneique fluenta patris ripaeque loquaces
Totque urbes, tot numinibus loca culta deorum
Syluaeque fluuiique et pictum collibus aequor,
Fixa haerent nunquamque animo seposta recedunt;
Iamque et diluuio tempestatique malignae,
25
Quis Erebo conuicta imo miseranda resedit
Musarum domus et docti patria inclita Phoebi,
Opponis Medicas et opes praescitaque corda,
Quo studia et cassae redeant in pristina leges
Libertasque fugae atque doli secura uagetur
30
Per populos late imperitans lataque fremens ui,
Vt leo qui postquam uenantum tela manusque
Euasit lustris tacitus sese abdit opacis,
Mox uero ut uaria intumuit sub caede ferarum
Immemor hesternaeque fugae exhaustique pericli,
35
Fertur ouans per aperta nouaque in laude superbit
Terga leui cauda, lingua at satura ora remulcens.
Quid memorem quot bella animo quotque arma uolutes
Saeua graui? Placidus quamquam pacisque feraris
Auctor iam pridem et genitali a semine clarus,
40
Praecipue postquam aegrum hominem desuescere coeptas
Concilio diuum adscitus praesensque potiris
Inferni solii sceptris, fulgentis et aulae
Ignibus aeternis radiisque Hyperione creti.
Ipse adeo aurato ex solio ac praediuite sella
45
Totus collucens ueste atque insignibus albis
Nunc petis acciri coniuratosque maniplos
Heluetiorum et quas nutrit foecunda cohortes
Gallia, protensis primas quae inuadere pugnas
Assuerunt hastis, tormento infracta sonoro et
50
Agmina disicere atque hostilem pellere pestem.
Nunc quos eduxit latis Hispania campis
Bello aduentare et classi se credere mandas,
Haud linquens neque Pannoniae pugnacis alumnos
Nec quos aspra tulit grandes Germania fetus,
55
Immunes tantorum operum frugique laboris.
Cerno equidem, iam nunc cerno fusas dare terga
Barbaricas acies multoque cruore cadentum
Spumantem Eurotam riparum excedere metas
Teque olim excidium lugentem et damna tuorum,
60
Graecia, nunc uersis laetantem plaudere fatis.
Tu modo ne cessa supplex prouoluier aris,
Ne cessa prece multa et multi thuris aceruis
Vnigenam magni prolem Iouis et bona terris
Regna exercentem late impulsare Leonem.
65
Hic fuerit Fabius Graiis alterue Camillus,
Hic te immiti seruitio indecorique labore
Defensam dabit et crudelibus eximet armis,
Cum tibi demum aquilas et signa recepta reponet,
Infami secta, sonte et Mehemete subacto.
70
Interea condisce aequis in rebus egenis
Esse animis nec te tenuem sors ulla fatiget.
His quoque reliquiis facilem se praestat alendis
Instar aui proauique et magni more parentis,
Laurenti, Danaos totumque Helicona fouentis,
75
Sit licet hoc laudis quota pars et gloriae in illo
Qui meritis terras famaque aequauit Olympum.
Nec uero, hoc sceptrumque et florida regna tenente
Tuscae urbis, superos et adhuc solemque tuente,
Retro issent res Ausonides et gloria in armis,
80
Annorum serie quaesita et uiribus aucta,
Nec tot praecipites fudisset Belgica nimbus
Armatorum equitum praecelsa ex arce Monoeci
Laturos hiemes Latiumque in nomen ituros
Sed sine Marte graui, sine ui atque ultricibus iris
85
Quisque suos coleret fines nec acerba doleret
Funera cognatasque neces nec damna peculi.
Consilium tanti impauidum rectique cupido est,
Ingens ille tamen fama atque ingentior idem
Consilio uatis Cumaeae, et Nestoris annos
90
Exigere ac dignus terras pontumque tenere
Imperio, iam morte obita supera alta reuisit;
Nec pietas nec mille uirum texere cadentem
Virtutes praeclarae animi aut caelestis origo.
Et dubitem pensi in fatis nihil esse putare?
95
Heu quantum Hesperiae nomen, quod robur in illo
Amissum uel quae caedes cladesque receptae!
Certa loquor nec tu constans ea, Fama, negabis.
Afflicti imperii externo transcripta fuissent
Sceptra duci, dicto et pareret iussus iniquo
100
Antiquae Ausoniae cultor, ni docta Leonis
Dextera labentes rerum excussisset habenas.
Horrendam haec faciem armorum et furiale duellum
Longinquum usque ad Gangem atque ad fines Orientis
Reppulit infensasque dedit subuertere gentis
105
At pacem niueo uelatam corpus amictu,
Hesperiae sedes Romanaque templa tueri.
Hinc atque inde comes lex et mos additur illi:
Hic, quo luxuriam leuioraque crimina uitae,
Illa, scelus castiget atrox caedesque nefandas
110
Innexumque dolum patriae innexumque parenti.
Gestit Roma bona demum permulsa quiete
Iamque enses in rastra abeunt galeaeque recoctae
Vomeris effigiem reddunt, it taurus aratro
Per campos tutus passim laetusque relicto.
115
Quin et pacatum discurrit nauita pontum,
Securus molitur iter quodcunque uiator.
Saturni credas remeasse et commoda et annos.
Quis caeli queritur rubigine? Quis sua terram
Non dare, marmoreum late et sua munera pontum?
120
Cuncta student elementa tibi indulgere merenti
Scilicet, o rarae specimen uirtutis et aucte
Naturae sortisque bonis. Cur dicere mussem?
Salue magne parens hominum Leo, magne deorum
Collega inceptumque animo iam confice bellum,
125
Pugnandum Danaum pro libertate focisque.
Nos uero (optatam dederint modo fata quietem!)
Sat numeris longo grati sacrabimus aeuo.
5. ad Galeottum, Cardinalem Sancti Petri ad Vincula, Vicecancellarium
Ne credas, Galeotte, pertinaci
Mutum me studio manere uelle,
Hoc quodcumque nouum poema finxi,
Quo quicquid tibi carminis dicarem
5
Scripti non nocuae manu iuuentae,
Quondam feruida dum uigeret aetas,
Exsors nec foret ardui laboris,
Ad quem nos bonus excitat cupido.
Tu cor, tu lepidum meum leuamen
10
Et fessae requies decens senectae,
Actutum faueas: solent fauore
Cedentes animo redire uires.
Quod si me labor improbus reuiset,
Inter tot celebres tui poetas
15
Praeco nominis esse nil recuso.
6. ad Geminianum
Offendi nimium te, Geminiane, fateris
Lusibus et nostrae nequitia Veneris,
Res quasi sit leuis haec, casto nec digna fauore,
Naturae numeris conueniensque minus
5
Cunctaque doctarum perdens monumenta sororum
Cunctaque Apollineae munera docta lyrae.
Est ita, si pereat tota cum stirpe cupido
Et mea sint Phrygiis membra resecta modis.
Oscula quam turpis uiolet tam pura libido
10
Quam uiolet tantae foedus amicitiae,
Vt tibi displiceam, tanti non ulla uoluptas
Nec mihi si patriae restituantur opes.
7. de se ipso conqueritur
Iam nouo lusu resonat december,
Iam cliens Baccho madidus uagatur
Et furit talus, fremit et fritillus
Blandaque Cypris.
5
Iam pius iustis oculis labantem
Iuppiter Romam uidet et salutem
Vestibus tectam niueis reducit
Morte repulsa.
Iam graue et bellum procul hinc fugari
10
Et famem uultu gracili pudendam
Iussit ad portas Siculi tyranni
Cedere paci.
8. Quinterii tumulo
Quos fletus aut quae tibi sum lamenta daturus,
Quinteri, ignoto mox tumulande solo,
Et caros posthac nunquam uisure sodales
Et gemitu matris non doliture pio?
5
Namque iaces talisque iaces, certe ipse putaram
Semper in hoc uiolas, hoc fore in ore rosas.
At contra immitis tulit inclementia fati
Et dedit inuisis cuncta fruenda rogis.
Quare quod possum, uos flammae, deprecor unum,
10
Mitior huic uni uester ut ardor eat.
9. Alexandro Cortesio amico
Non myrrham, uanos nec do tibi turis honores,
Manlius, ingrato quaeque solent cineri
Nec tibi barbarico, Cortesi, more paramus
Pyramidum, celso iuncta sepulcra polo.
5
Sed lacrimis gemitus mixta et singultibus ora,
Carmen et hoc tantae pignus amicitiae,
Quod referat cunctis obliuiscentibus aeuo
Quantus erat noster te moriente dolor.
Ergo perpetuumque uale et quodcumque leuamen
10
Sub molli nobis saepe quiete ueni.
10. de Rufo Parmensi
Cum togula Rufus Parmensis uenerat olim
Accinctus quoduis urbis ad officium.
Hunc seu sorte leui seu sit ratione peractum
Allexit sterili curia seruitio
5
Inque decem uarii cruciauit muneris annos,
Torsit et ancipiti spesque timorque uice.
Nam modo clamosas domini palpare podagras
Edocet, ungentes et struit arte manus,
Nunc matutina speculari luce matellam
10
Et monstrat quo sit trulla notanda modo,
Quae mensae ratio, quid mollia stragula poscant,
Callida quo domini iure fouenda gula.
Omnia iam docto post funera herilia Rufo
Vt meriti pretium tarda podagra uenit.
11. in Sextum
Moechari Sextum quis nesciat? Is tamen omne,
Dum subigit natam, uicit adulterium.
Addere sic sceleri gaudet scelus et, modo possit,
Credibile est, ipsum se quoque uti futuat.
12. in eundem
Heredem certum ut possit sibi linquere Sextus,
Ex nata prolem suscipere instituit.
13. epitaphium Marci Barbi, Cardinalis Sancti Marci
Marcus in hoc tumulo est, Marci sed fama superstes
Euicit gelidae tristia iura necis
Perque orbem laudat mores nomenque sepulti
Excitat: hoc Marci demeruit pietas.
14. ad Falconem Sinibaldum
Falco pater, Latiae dulcis tutela Camenae
(Naufraga nam portu saepe recepta tuo est
Atque instructa tuis remis ueloque refecta
Rursus uesanum est ausa probare salum
5
Nec timuit Maleae truculenta pericula saeuae
Virginis aut Siculae Cyaneiue freti,
Aspera sed rabidi contempsit murmura ponti,
Tam bene muneribus firma natare tuis),
Sic semper merito degas insignis honore
10
Purpureusque tuo uertice nutet apex.
Respice longaeuo concussam turbine puppim,
Vt secura diu te renouante natet.
15. ad Angelum Politianum
Cunctos, Angele, cum recentiores
Et plus archetypis colas amicis,
Non iis me similem facis nec illis.
Nil dicam miser acrius tacendo?
5
Sed rumpar furiante corda bili et
Vrar flammiferae uapore febris.
Ruptis ergo silentiis per urbem
Perquiram furibundus hinc et inde.
Demum te prius attamen repertum
10
Buccis Stentoris ut uirum nocentem
Tanti criminis actor exsecrabor,
Qui me unum fugias nouum sodalem.
16. ad Cardinalem Galeottum
Si quaeris quid amem tuus uocari,
Horum maxime temporum senator,
Paucis hendecasyllabis fatebor:
Me non ambitio tumultuosa
5
Nec spes innocuum trahunt auarae
Neu fului potiendus ardor auri,
Mille commoda neue uile uulgus,
Quae patrocinio refert parato,
Sed nobis tua (crede) multa uirtus,
10
Quae, te sordibus ut carere saecli,
Sic quemcunque tibi facit minorem.
Musis adde quod es decens amicus
Nec commercia despicis uirorum,
Quis Phoebus fauet et seuera uirgo.
15
Haec sunt cur cupiam tuus uocari.
17. ad Prosperum de Columna
Acri continuis obrutus otio
Annis iam senio proximus astiti,
Oblitus penitus Pieridum et lyrae,
Oblitus patriae non bene proditae
5
Deceptaeque leui milite Gallico,
Sceptri qui Latii uerius appetens
Quam turpi Danaos demere de iugo
Victori decimas pollicitus Ioui est,
Nec me uafra noui et consilii ferax
10
Torpentem ambitio blandior aut manu
Pellexit rapidi cura peculii,
Cum sic et cithara Delius aureo et
Plectro corripuit ter quater: "Heu, breuis
Vitae tempora! Quid perdere nec pudet,
15
Pergis quid tacitos degere per dies?
Durae nonne fugae plus nimio datum,
Si septena silens lustra peregeris?
Iam nunc ingenii crede ratem salo
Commendaque bonis lintea flatibus.
20
Quod si nec generis conditio grauis
Euersaeque domus damna satis mouent,
Adsunt tot procerum pectora fortium
(Seu uis consilio seu sit opus manu)
Vincant quae Pylium Nestora protinus,
25
Adsunt Hesperiae sat meriti duces,
Sat digni, melior quos recinat chelys,
Cunctis commodior sed tibi sobria.
Virtus quem meritis saepsit honoribus,
Magnus, prosper erit: non pretium leue,
30
Non obscura nouis fama laboribus,
Si quid fatidico credis Apollini".
Celans caetera tum subticuit deus,
Quae nec fas homini scire nec est loqui.
18. Augustino Maffeo defuncto
Qui uultus laetos tuleram, Augustine, salesque,
Idem ego defuncto tristia uerba feram,
Dictamenque atro uelatus tegmine promam,
Heu, heu, quod nollet promere noster amor?
5
Aeterno exilio sed postquam flendus abisti
Quodque angit sine me tendis ad Elisios,
Non ego te lacrimis decorem quas frater abunde
Totaque stirps passim totaque Roma dedit.
Versibus his potius maestum sacrabo dolorem,
10
Certius ut doleam, sic doleamque diu.
Nam quantum scriptis post me durare licebit,
Hos gemitus nunquam fama perire sinet.
19. ad Pompeium
Cui cor, cui tenerum iecur dicabo
Excultumque animum pudore casto?
Pompei, tibi. Nam iocosa Pallas
Id iussit tua protinusque saeuum
5
Rebellare Cupidinem peregit
Pacatum modo blandulumque nobis.
Quare hoc quicquid habet teneto pectus.
Sed cum iusseris ut poema fingam,
Tunc uel tu mihi cor meum remitte
10
Vel te unum mea cuncta possidentem,
Scitum ne male rusticumque carmen
Scribens displiceam et poeta uecors
Aut uilis tibi cyclicusque dicar.
20. ad eundem
Postquam, Pompei, rapuisti triste meum cor
Cumque animo feruens feruidiore iecur,
Languescis: quis enim uitiato corde ualere
Vitali aut laesa uiuere parte queat?
5
Ergo, ut praeniteas, uelox medicina paranda est
Quaque animum possis corque leuare meum.
Nam si perdurans uitium morbusque senescit,
Crede aberit nostrum longe ab utroque salus.
21. tumulus Galeatii
Raptus in undecimo Galeatius oppetit anno,
Oppetit, et gemitu saeuit ubique dolor.
Nam seu uis dote ingenii seu munere formae
Solus erat patriae famaque honorque suae,
5
Solus et heu! qualis primo flos tempore ueris
Vix redeat forsan nec rediturus eat.
Tu, qui felicem tumulum piaque ossa reuises,
His lacrimas, subdes oscula sarcophago.
22. ad Cardinalem Galeottum
Paruum si tibi mittimus libellum,
O caelo mihi misse sospitator,
Boni consulito neque hoc putato
Ludenti temere accidisse sed quod,
5
Lima dum reseco manuque mitto
Quae sunt casta parum aut nimis seuera,
Infans est mihi redditus libellus,
Quem tu, si cupis euolare cunis
Et pubescere, mitte nutrienti
10
Patri, quo tenerum educare possit.
23. ad Strigoniensem
Si mihi te facilem, si das ea munera, Thomas,
Quae tollant animi taedia mille mei,
Mille tibi reddam laudes et carmina mille,
Quae tollant animi taedia mille tui.
5
Sic ego praescripta mittam tibi carmina lege,
Sic mittes nobis tu quoque, praesul, opes.
Ne credas maiora tamen tua munera nostris:
Mente pari scito carmina opesque dari.
24. ad Augustinum Morauum
Frustra ne numeris forte lacessere,
Augustine, putes, en tibi reddimus
Nulli inspersa ioco carmina nec sale
Sed maestis penitus sordida lacrimis,
5
Quae fontis rigui more cadunt genis
Tergentes animi delicias mei.
Nam postquam egregie dulcia proditus,
Liqui tecta Remi, liquimus et fora
Et circum et supero sacra Ioui loca.
10
Iam non sum quod eram magnaque pars mei
In uentos abiit pulueris in modum.
Ergo reliquiis parce, precor, meis
Nec manes numeris laede reconditos
Istis, heu! cineri quin potius refer
15
Ter fusis lacrimis perpetuum uale.
25. tumulus Demetrii Boiochali Laconis Auunculi
Pro laribus patriis, pro libertate focisque
Multa tuli pugnans uulnera Boiochalus
Dumque acies solus Turcas dumque arma fatigo,
Spes fuit et patriae uincere posse meae.
5
At postquam bello insignem mors inuida uicit,
Vna omnis mecum hic Graecia uicta iacet.
26. paraenetice ad reginam Hungariae Beatricem de Aragonia
Si Fortuna ferox immeritam premit
Nec dotale sinit per facinus frui
Regno, consilium quod tibi uiuida et
Virtus iam peperit diu,
5
Non hoc pectoribus propuleris tuis
Innatos animos aut sapientiam
Quaesitam studii peruigilis uice
Et curae docilis simul.
Neue inuicta mihi deficias, precor,
10
Sed mens illa malis cedere nescia
Componat Latiae corda uiraginis
Fortunae procul ictibus.
An nescis hominum condicionibus
Subiectosque duces regnaque fortia?
15
Fortunae serie nec fore disparem
Irum uel Priami genus?
Versat caeca larem pauperis et casam,
Non reges patitur stare perenniter
Summis ima rotans, illa nec inspicit
20
Discrimen fera stemmatum.
Quod si fata neges ferre sororibus,
Tu sortemque tribus respueris datam,
Quid prodest pietas, quid placitis, rogo,
Insudasse iuuat patrum,
25
Voluisse et ueterum mille uolumina?
Quid fulsisse thori bis tibi regii
Taedam quaeque tulit iura thalassio
Consumpsisse iugalia?
Quid pubesque ferox cordaque Pannonum
30
Emollita tibi quidue domus iuuat
Tot suffulta bonis auctaque regibus
Gradiuo duce et auspice?
Quae si cuncta grauis temnit adhuc dolor,
Nec sistit gemitum, scito quod est potis
35
Emendare dies praeteritae luis
Et culpae mala noxiae.
Illa et compedibus crus graue subleuat
Extorremque suo conciliat solo.
Sceptra ipsa dies te quoque forsitan
40
Pactis restituet semel.
27. tumulus Strigoniensis praesulis
Non opibus, Thomas, nec auito sanguine clarus
Sed uirtute mea nobilis hic iaceo.
Haec et opes haecque una simul congessit honores
Inuidiamque omnem me superare dedit,
5
Vixerit ut nullus regali maior in aula,
Tot titulis quae nos censuit esse pares.
Quare ego quas uiuens grates sum reddere suetus,
Vix taceat, mutus sit licet, iste cinis.
28. tumulus patris D.M.
Demetrio Cabacio Rallo Equiti Spartano,
Qui nullum corporis incommodum
Expertus nonagesimum
Aetatis annum mense
II diebus XXII
Superauit, Manilius ex Thomae Theodori
Bochali filia susceptus, parenti
Sanctissimo ac B.M.
Sibique posuit.
Si, genitor deflende, pius tibi debita natus
Iusta sepulturae, munera si apta darem,
Conderer hic tecum, discat ne sera senectus
Cum genere amissam rem patriamque mihi.
29. ad Fredericum regem Neapolitanum
Rex regisque parens orteque regibus,
Dudum uera boni progenies Iouis
Idemque Hesperiae robore certior
Collabente salus spesque recentior
5
Afflicti imperii, quas tibi Manlius
Grates soluere uel quos numeros tui
Aequales animi muneribus potest?
Nam me mille modis exanimem foues
Et fantem pateris nec querulum fugas.
10
Solaris profugi naufragium ut parens
Et das seu rogitem siue aliquid uelim
De tot diuitiis demere peruicax.
Dii seruent, senio te renouet Themis,
Saecli qui illepidi censor ut acrior
15
Sustentare nouem non renuis deas.
30. ad Prosperum Columnam paraenetice monocolos
Quondam, Prosper, eras laetitiae mihi
At nunc anxietas curaque non leuis
Quod seruire domum non pateris Remi
Ac per bella grauem finibus Italis
5
Propulsare ferox barbariem paras
Antiquum Latio restituens decus.
Sed non haec pietas in patriam est satis,
Vix nec uota iuuant sola superstitem,
Si non Martis adest et fauor et uirum
10
Ardens laude manus prodiga sanguinis
Et deuota neci pectora, quis potens
Ac bello nimius cedat et Hannibal
Immensique graues Antiochi minae.
Ergo, spes Latii nominis unica,
15
Iam praesensque salus praecipitis rei,
Obiectare nouis parce periculis,
Expers legitimi praesidii latus
Expectaque recens Hesperiae dolor
Ciuilisque furor dum ferat otium,
20
Coeptet dumque satur sanguine ciuico
Mucro non uetitam militiam sequi.
Tunc tu iussa tuae, dux bone, patriae
Ductans signa prius creditaque agmina
Virtuti auspiciis nominis et tui
25
Absterges maculam fascibus, o pudor,
Impressam Latiis fortis et aspero
Contundes Rhodani Marte superbiam
Diffingens galeas gaesaque Belgica
In rastra et modici commoda uillici,
30
Quo Ianum residem templa coerceant
Bellonamque trucem letiferi diu
Ludi poeniteat, pacis et aurea
Succedat facies nec Semeleius
Concedat iuuenis frugiferae deae.
35
Si certare simul cominus et uelint,
Hic per Pampinei stans iuga Vesuii
Nolanis ueniens illa feracibus.
31. diuae Felici Ruuere
Felix feminei chori
Splendor maximaque omnium,
Quas Phoebus procul inspicit
Seu uis dotibus ingeni,
5
Rarae et munere formae,
Siue stemmate nobili ac
Gente caelitibus pari,
Quamquam nec dea tu minor
Auges numinibus polum,
10
Dulci nectare pasta,
Fundisque hinc oculis uagis,
Inde doctiloquo iubar
Ore quale solet Venus,
Cum uult tardipedem deum
15
Alto tradere amori.
Ergo tu, dea, debita
Colli dudum Heliconio,
Vati da uetitum diu
Carmen suauiloquae chelys
20
Et ius pectinis aurei,
Vt formam recinam igneam
Et succum tenerae cutis
Castaeue ut recinam tuae
Mentis tot bona, tot manus
25
Et Semiramiae arti
Pungentes opera aemula.
Adde huc iam choreas leues,
Adde murmura tinnula
Par et ludere Lesbidi
30
Doctam carmine Musam.
Quare, age, ob patriae mala
Curasque exilii graues
Torpens ingenium, excitans,
Perge, quaeso, mihi dare
35
Linguasque oraque centum.
Sed uim sentio numinis -
Quo me diua iubes? Oe,
Eu! Quae me rapis ad sacra?
Quamuis semianimis sequar
40
Iussa at praepete somno.
32. Iano Lascaro doctissimo ode monocolos
Cordis dimidium, Lascare, cur mei
Aeternis animum consiliis grauas?
Et nunc intrepidus prospicis, Allobrox
Armis Italiam tempore quo petat,
5
Nunc quid dissimulans tentet Hiberia
Aut Rheni statuat caerulus incola?
Aeui nonne uides saepe die breuis
Includi spatium? Nec senio dari
Non aequa tetricae lege Proserpinae
10
Quod natura nimis finxerit arduum?
Sic nuper Galeotti ampla manus mei
Et mens ingenuis praedita moribus
Regalisque decus sortis et, hei mihi,
Fato rapta malo tot bona, tot sales.
15
Sic et Musa deorum inclita laudibus
Cantatis numeris eximiae chelys
Insuetaeque meis hactenus auribus,
Quae, quamuis patria creta sit Atthide,
Romano potius detonuit sono,
20
Quo saeuae Libitinae et nimios metus
Vitet continuo Tartareae domus.
Quare dum licet atque illacrimabilis
Permittit soror, hanc pone molestiam,
Curis, Iane, leuans pectus edacibus
25
Sermonesque mades Socraticos quibus
Oblitus, breuibus cinge caput rosis
Antro subque meo lene merum bibens,
Gratis seu patriae concine uocibus
Seu sic utque ego nunc facta deum moue
30
Supremique Iouis, cum fera feruido
Titanum penitus sustulit agmina
Ictu nec tumidas Enceladi minas
Victor pertimuit, Pelion at suo
Iussit stare loco, iussit et integram
35
Aetnam suppositus sustineat Gigas,
Dum caelum auricomis emicet ignibus,
Tellus dumque suis addita floribus
Laetos uere nouo sufficiat dies
Aut dum tantus honos, dum Leo maximus
40
Regnet, iam prece multa auctus et hostia.
33. in eundem
Pone modum, Cytherea, malis tuque abnue Sextum
Grassari furtis, caede et adulteriis.
Nam turpi ulterius natae ne flagret amore,
Ne perdat generos, quis nisi Parca vetet?
34. tumulus Theodori Gazae
Diruta barbaricis defossaque Graecia telis
Sola fuit, Lethen nunc quoque lingua tenet.
Scilicet haec culti uiguit sub pectore Gazae
Et quo cum uiguit pectore, fida cadit.
5
Multis tanta feri nocuit uictoria Turci:
Pluribus infesta est mors, Theodore, tua.
35. de ratione animorum. Erroris confessio
Quid me fallaci, simulator Pontice, lingua
Magnifica abiectum credere uerba iubes
Et modo persuades alto descendere Olympo
Ac meliore sui parte referre deos,
5
Nunc hominem caeli spatium post fata remensum
Enumeras uita nobiliore frui
Atque illic nectarque suum ambrosiamque parari,
Illi et perpetuis fulcra beata rosis?
Non ego blanditiis, nugis nec fallor ab istis.
10
Est mea fingenti quae tibi credat anus,
Est puer emissus nutricis nuper ab ulna:
Certa uenit certis fabula nulla uiris.
An si caeruleo in ponto pontique sub aequor,
Aut quis in accensis uiuere posse focis
15
Perque auras uolitare uagae de more uolucris
Finxerit, idcirco dicere uera putem?
Cuique suos fines tribuit natura nec ignem
Piscis adit, gelidas nec salamandra niues
Nec pecudes caelum, uitreo non gurgite ceruus
20
Nec celer in duro stat Philomela solo.
Sed quodcunque manet qua gignitur estque obitum post
Vitalem genito quod fuit ante diem.
Vtque semel cum bulla abiit qua creuit in undam
Nec iam bulla usquam est nec resoluta coit,
25
Sic animus uita pariter cum corpore functus
Quo status est uento redditur ipse suo.
Perlege doctiloqui ueracia scripta Lucreti,
Carmina deposito quaeque furore canit.
Perlege Naturae Historiam et bona sensa Secundi:
30
Ingenio felix hic uir et ille fuit.
Hoc tamen haud nostro dissentit carmine quisquam
Quin uenit ad partes ille uel ille meas.
Mille meae gentis taceo non laude minores,
In quorum numerum, docte Epicure, uenis.
35
Quid ratio referam quae sufficit argumenta?
Quid quae sollicitus mortis habetque timor?
Chartarum monumenta, inscripti aut saxa sepulchri,
Atria imaginibus aut uariata patrum,
Quaecunque est saeclis nostrum extendentia nomen
40
Non nisi naturae deficientis opus.
Hinc etiam laeti thalamos taedasque iugales
Iungimus, hinc placidus concelebratur hymen,
Vnde manens suboles stirpique simillima proles
Consurgat, patrios ludat et ante lares.
45
Scilicet hoc cuicumque datum est instinctu animai
Quaerat ut esse aliquid quomodocunque potest.
Haec nobis ratio sed tu, bone Pontice, perstas
Dimissa quaerens quid ratione putem.
Dicam equidem, summi postquam mihi prouida fati
50
Sanctaque Idumaei cognita cura Iouis,
Orbis Alexandro qua nostri cessit habenas
Qua dedit egregia religione coli,
Tum uero pacato animo resipiscere coepi,
Credita tunc Stygii iura uerenda lacus
55
Atque inferna malis tormenta et debita laudi
Praemia in Elisio certa futura lare.
Tunc quoque quanta poli uis cognita qua sine possunt
Nec folia e ramis decidere ipsa suis.
Ergo iam laudes meritas et carmina fingam,
60
Mens bona, persuasus qualiacunque tibi,
Quae mihi contectum caeca caligine pectus
Tersisti pura criminis ipsa manu.
At tu qui terra et caeli commercia suades,
Succedant uotis fata benigna tuis.
36. Bartholomaeo Platinae defuncto
Demetri lacrimas piosque fletus
Nec non tristia iusta quae merentis
Patroni parat ossibus iuuato,
Spectator, gemitu nouoque planctu,
5
Doctae quo Platynae excitentur umbrae.
Res haec officiosa nec pudenda
Quam cum faenore postulant sepulchra,
Vstis quam cupit ossibus referri
Quicunque ad Stygias uocatur umbras.
10
Quod si fleueris haec dolenda iusta,
Degas saecula longiora iusto.