Ludovico Pittorio carmina 10

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023

Altre sezioni


In cauponem

 

Infelicem utinam traducas caupo iuventam

      Sitque tibi multis plena senecta malis.

Sordidus hirsutis destilet naribus humor:

      Decidat ex oculis plurima gutta tuis.

5

Sit scabiosa cutis putrescant sordibus aures,

      Spumea convulsis dentibus ora fluant;

Pectore turgescant, turgescant terga, lacertos

      Exiles habeas exiguasque genas.

Innumeris tetrum sint crura fluentia plagis

10

      Milleque te culices, mille sequantur apes.

En qualem nobis lectum scelerate parasti?

      Mene ortum tetricis scautibus esse putas?

Tam duro tu solus eras recubare grabato

      Dignus et hoc si quid durius esse potest.

15

Quod si quid nostrae poterunt vir inepte Camenae,

      Strata tibi meritis digna parabo tuis.

Tu vero miserata meos cito Luna labores

      Effuge, praecipites nox age quaeso rotas.

Festinos affer pulcherrime Lucifer ortus

20

      Iamque relucentes exere Phoebe comas,

Ne mea tam duro permittite membra cubili

      Torqueri in longas iam quasi fracta moras.