Ludovico Pittorio carmina 6

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023

Altre sezioni


Ad Antonium Tibaldeum epigramma

 

Non quod apelleo tabulas ego pollice pingam

      Tu me pictoris nomen habere putas.

Sed quia victuros in saecula cuncta libellos

      Pingat apollinea nostra Thalia manu.

5

Falleris: hoc etenim sum nomen adeptus ut ignes

      Depingat modulis quisque poeta meos.

Vror et aeternis sic angor amoribus ut fons

      Perpetua tantum nullus abundet aqua.

Ergo novus sacri cum sis Heliconis alumnus

10

      Tu quoque fac versu fata sequare tuo.

Fac mea iam pingas incendia: namque tabella

      Haec est pierii digna colore gregis.