Ludovico Pittorio carmina 4

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023

Altre sezioni


De commoditatibus quas habent rurales amores

 

Ter felix supraque modum pagana iuventus,

      Quantum vester habet commoditatis amor.

Sola lavat pannos et aquam fert sola manetque

      Sola domi, vadit sola puella foras.

5

Sola legit procul a Laribus quodcumque legumen;

      Sola sues abigit solaque pascit oves.

Sub divo segetem lini commacerat: illi

      Dedecus est nullum, sedulus adsit amans.

Quales tunc illos nos credimus esse labores,

10

      Sic mihi sisyphium non grave pondus erit.

Advenit simulac vindemia, quanta voluptas

      Vvas vicina conseruisse manu.

Inque vicem musto faciem turpare fluenti

      Saepius in medios, o Cytherea, sinus.

15

Quid quod ventris onus quotiens inferbuit, itur

      In segetes nulla concomitante procul?

Quam crebra hinc soleant nasci fallacia, quis non

      Viderit astutus cui modo notus amor?

Irasci nescit, nil poscere rustica novit,

20

      Fingere nil didicit, dissimulare nihil.

Quicquid habet sub corde nequit reticere et amantem

      Ignorat lenta solicitare mora.

Denique simplicitas ipsa est: urbana valete,

      Furta catenatis illaqueata dolis.

25

Non pudor hic simul ire sacris ad templa diebus

      Et simul ad fluvios in triviisque loqui.

Saepe vehi cymba et plaustro contingit eodem

      Et simul ad festas saepe sedere dapes.

Et quis an eveniant etiam meliora, quis, inquam,

30

      Novit an in socio detur inesse toro?