Giovanni del Virgilio egloga ed Mussatum

Tu modo Pieriis vates redimite corymbis,

Cui pugnat patrio pro carmine vitifer Eugan

Strataque Dardanii non murmurat unda Timavi,

Tale melos edit mellitis tibia labris,

5

Frontis inornatae similem ne despice Musam.

Ludunt namque deae, quas fistula monte Pachyno

Per silvas, Amarylli, tuas Benacia duxit,

Fistula non posthac nostris inflata poetis

Donec ea mecum certaret Tityrus olim

10

Lydius, Adriaco qui nunc in litore dormit,

Qua pineta sacras praetexunt saltibus umbras

Quave Aries dulces exundat in aequore lymphas;

Ludunt et tali recreant mea pectora cantu.

Sederat aesculea pro tempore Daphnis in umbra

15

Ardentem levians Actaea Virgine solem,

Qua de monte fluens rigat obvia pascua Sapis.

Et Meliboeus ibi iam non aetate petulcus,

Nec sibi nec capris revocato Daphnide anhelus

(Immo tunc bene pransus enim ventremque repletus

20

Ficubus, his et lacte, fabis quoque turgidus uvis,

Turgidus et buccis praetenderet orgia Bacchi),

Pollice rhythmabat Venerem proiectus in herbis:

Cuius ad ignotum stupuerunt bucera murmur

Et circum querulae ramis cecidere cicadae.

25

Venerat huc Moeris tum Daphnin amore videndi,

Dimissis pausare domi sub matribus haedis,

Tum quia Minciades ipso resonante cicutas

Iam sibi velle prius cognoscere dixerat ille.

Ergo ubi ramorum pariter se subdidit umbrae,

30

Sedit et ut pariter quo Daphnis in aggere sedit,

"Moeri" refert Daphnis, "cum digerat omnia tempus,

Dum ludunt hac ecce greges armentaque pausant

Dumque suis teneri lactantur ovilibus agni,

Auscultare sat est Meliboei carmen amantis:

35

Inventumque novum et placidam mirabere vocem,

Quale melos Veneri decantat masculus anser".

"Non per Pana cano, si tu mea carmina rides".

"Heus, ego riderem tua cantica, mi Meliboee?

Cantica digna deis, Fauno Satyrisque Priapo.

40

Quin age, namque placent, dic, Moeris ut audiat illa,

Ne modo iam solum sese putet esse poetam".

"Hunc ego, Daphni, scio iam carminis esse magistrum:

Quis mihi quando aberas solacia fudit amoris?"

"Sat magis ista tibi, praenuntio, Moeri, placebunt"

45

Blaesus ait Meliboeus. Ad hoc "Quis nesciat?" ille;

"Et nova grata magis et tu ingeniosior es nunc.

Cur non ergo canas? odere silentia Musae".

"Pars est facta mihi, pars indiget altera torno:

Ni gravet exspectare, simul cras omnia canto".

50

"Da nunc id quod habes nec nos" ait "affice" Daphnis;

"Et tu, Moeri, capax aperi modo pectoris antrum

Et nova Memphiticis intexito cantica biblis:

Die, Meliboee". Foras tunc sic degutturat ille.

"Aegle, grata mihi plus quam pastoribus umbrae,

55

Quam segetes ovibus, quam prata virentia bobus,

Quam salices capris, quam flumina piscibus alta,

Lux animae, semper memor esto tui Meliboei.

En tibi serta paro non omnibus orta puellis

Sed producta tuis solum, mea cura, capillis:

60

Scilicet his manibus saeptum tibi fecimus horti;

Hic regum flores, hic divum sevimus herbas.

Namque tibi studeo et pro te post omnia pono.

Iam neque pastores dirimunt me iudice lites

Iamque Bianorei non audio vatis avenas.

65

Pro te pecto comam, pro te mihi tondeo barbam;

Aspice depexos crines detonsaque menta,

Aspice rugatum media sub fronte galerum,

Aspice compositos urorum tergora soccos;

Aspice, num placeant quae nunc tibi condita canto.

70

Miror si nondum merui tibi, stulta, placere;

Pendent arva mihi, pendent vineta bis usta:

Heu! magis uror ego ne te mihi carpat Iollas,

Aut quia tam vagula es. Nisi quis Meliboeus ametur,

Vrsus ovem laniet, portet lupus ore capellam,

75

Devastet fera saeva bovem, fur se stabulo det.

Latrat inane Melas, dum te conspexero, dicam.

Fauces namque tuae sunt lilia candida rubris

Mixta rosis. Morior, nec tu morientia curas,

Tu mihi saeva secas praecordia falce recurva,

80

Tu vinclo laqueata tenes mea crura saligno,

Tu mihi tu querno transfigis pectora palo.

Ora tibi comedam, fac te modo prendere possim:

At cur non possum? catulus venaticus assum,

Tu quasi capreola es; lateas fugiasque licebit,

85

Quid tibi nam superest? latebris me perfida ludis:

Omnis amatori latitantem sibilat aura,

Circum te insidias, circum te retia tendam.

At levis es pedibus: capitur quoque damula cursu;

Tu quoque si fugias, tandem capiere, petulca. -

90

Pulcra quidem feci sed non modo pulcra recordor,

Talia qui condo, qui nil sapio, Meliboeus":

Et simul haec dicens agitans caput ille manumque

Credulus astabat umerisque in colla redactis

Crispatisque genis risabat dentibus albis.

95

"Quid tibi" Daphnis ait, "de carmine, Moeri, videtur?"

"Numquam pulcra magis inclusit carmina cortex,

Sive Paris sive Aonius descripsit Apollo".

"Nec tu, Moeri, quidem neque conderet Alphesiboeus

Pulcra magis" Daphnis respondit, et: "O bene, quando

100

Venit ad os ultro quod praememinisse volebam:

Est an, Moeri, refer, tibi cognitus Alphesiboeus

Dardanus Euganeos demulcens carmine colles,

Incinctus celebres hedera lauroque capillos?"

"Daphni, sub Aemilios colles ubi Sarpina Rheno

105

Paene coit viridi glaucos licet oblita crines

Nympha procax, ibam vicis natalibus errans

Cum Damone meo, nitidam ut si forte iuvencam

Saltibus excitam quoquam stabulasse daretur.

Ecce dehinc versus praegrandia culmina villae

110

Turba peregrinis peditans pastoria birris

Ibat, at in magnis praeeuntibus Alphesiboeus

Ora manusque movens oculosque, ego cuncta notabam,

Isto, Daphni, modo non quo tuus hic Meliboeus.

Hunc tibi tunc solum semel aspexisse recordor".

115

"Et quid ad Aemiliam conmoverat Alphesiboeum?"

"O quem non moveat turbatio facta parenti?

Flebat anus Phrygiae claris sata regibus olim,

Cum canis ille ingens dotalia roderet eius,

Vastaret pecudes, vastaret ovilia, et ipsos

120

Pastores ageret morsu grassante trifauci.

Ipsam quin etiam laceratis undique pannis

Cum vetulam artasset trepidans se includere saeptis,

Improbus ille tamen requiem potumque vetabat

Circiter obringens et apertis faucibus instans.

125

Eiulat illa tremens, et siccis anxia labris,

Erugosa suis praetendens ubera natis,

Rauca sonat, Miserae, clamans, succurrite matri.

Hi secti nec eam neque se defendere possunt.

Alphesiboeus ob hoc fandi doctissimus horum

130

Venit et auxilium complorat arundine dulci,

Carmine quo Manes pro coniuge flexerat Orpheus,

Carmine quo querulum portavit Ariona delphin".

"An tibi quis primo monstraverat Alphesiboeum?"

"Mira canam: nondum quisquam mihi dixerat Hic est,

135

Nec sua tunc moestum prodebat laurea vatem:

Pana tibi testor, Dryadas pulcrasque Napaeas,

Et, si mentirer, posset quoque dicere Damon:

Vix bene cunctorum cum gestibus ora notaram,

Intima divino illuxit sapientia vultu:

140

Hic est, o Damon, en Dardanus Alphesiboeus,

Alphesiboeus hic est, inquam simul indice tenso".

"Et quibus appellas tunc vocibus Alphesiboeum?"

"Pauperis hunc tiguri sub tecta vocare volebam,

Quando ibi castaneae seu lac seu poma fuissent,

145

Ast ea castaneis, pomis et lacte carebant,

Nam mihi mercedem Bononia pacta tenebat

(Sicut et haec faciet, nisi tu mihi, Daphni, favebis:

Stuppea non portabit et aspice perula nodum),

Tundereque hospitibus tantum modo verba pudebat,

150

Et mea nescio quo reboabat bucula fundo.

Praeterii saevae faciens convicia sorti".

"Te tamen ille diu novit, scio dicere, Moeri".

"Ah, quid ais? quod me cognoscat et Alphesiboeus?"

"Aio equidem, effusa, sic accipe, nominis aura".

155

"Qui scis? fare, precor". "Proprio mihi protulit ore".

"Ipsemet? utque tibi?" "Sapis ut buceta regebam

Et pecudes actas Phrygiis de pestibus olim

Pastoresque ipsos Apono pecora aegra lavantes.

Hic novus inspexi, quem post satis, Alphesiboeum

160

Sertatum: dederat Peneia nata coronam,

Aurea polito pendebat fistula collo,

Florigeris vitula atque caper cui cornibus ibant.

Hunc ubi nosce datum est calamis et fronde poetam,

Moeris inornati subierunt tempora mentem:

165

Mox mihi lingua arsit de te dare verbula secum".

"Et quid verbasti? Si sit tibi candida coniux

Et tibi consimiles protendat ad oscula natos,

Si tua non perdas extranea rura gubernans,

Quin te dum turbatur agris armenta sequantur

170

Nec pecus inde tuum furia incumbente sinatur

Inter se certare loco vel amore vel herbis,

Neu te decipiant maculosi vellera pardi,

Nec sibi confidas quotiens vulpecula ridet,

Nec male languentis labaris in antra leonis,

175

Et non irascantur apes tibi mella legenti:

Da quaque quid de me responderit Alphesiboeus".

"Hoc igitur noto postquam te menti relegi,

Ilicet erupi sic: O formose poeta,

Et nobis etiam quamvis incomptus habetur

180

Qui calamos inflare, sapit quoque dicere versus,

Fonte Aganippeo perfusus labra quot annis.

Mopsus enim fuerat quondam, modo nomine Moeris

Dicitur, et magni vocalis verna Maronis.

Alphesiboee, virum... Tunc ille (nec addere Nostin?

185

Dat mihi mox, amabo): Moerin bene sensimus, inquit,

Clarisona fama calamis et voce profundum

Agnomen meruisse sui retinere magistri,

Et dignum Aoniae gereret qui frondis honorem.

Talia sic de te mecum verbavimus ille".

190

"Daphni, ut praeteriens si videris ipse Cytorum

Quaque videre datum est fueris miratus eundem,

Mox tibi iam placiti quis laudet pascua montis,

Tum magis atque magis folles tibi cordis anhelant

Famosis te ferre iugis et cernere cuncta;

195

Sic mihi se assidue magis integrat Alphesiboeus,

Tum per visa mihi tum per quae dicta renarras,

Vnde mihi dudum conceptus duplicat ardor,

Quem tandem explebo, sors invida ni vetet, eius

Conspectu placido, placido quoque famine pasti".

200

"At prius hinc illum potes excitate sonoris

Iam calamis et forte gravi subducere somno

Quo silet invitus: si cui cantaret haberet,

Respondebit ovans. Tangatur carmine vates

Nec tempus perdendo dato solacia nobis".

205

"Quod mihi, Daphni, iubes, hoc ipse diu cupiebam;

Quid tamen auderem palpare canoribus illum

Quo modulante fremunt simul omnia Dindyma circum?

Auratis qui fronde virens quoque cantat avenis,

Quas illi moriens Lycidas in pignus amoris

210

(Dixit ut Aemilia sub rupe mihi memor Alcon),

Ipse quibus Lycidas cantaverat Isidis ignes

(Isidis: ibat enim flavis fugibundula tricis

Non minus eluso quam sit zelata marito

Per silvas totiens, per pascua sola reperta,

215

Qua simul heroes decertavere Britanni

Lanciloth et Lamiroth et nescio quis Palamedes),

Dimisit dicens: Quia Musis cerneris aptus,

His Musactus eris; hederae tua tempora lambent.

Cum mihi inexculto sit cannea fistula quaeve

220

Aegra diu ramis stetit insufflata salignis,

Qua stridente magis graciles fugere capellae,

Nonne silere praeest quam carmine ludat inepto?

Organico quid enim tetrisset anatula cycno?"

"In vanum obscuras nobis tua carmina, Moeri.

225

Quando Maroniades resonas interpres avenas,

Vnde Maronisono gaudes agnomine solus;

Quando etiam calamis umbrosa valle resectis

Carmine vulgatum laxabas Tityron ipsum

Qui modo Flamineis occumbit Sarnius oris:

230

Tene putem frustra nostri mirentur agrestes?

Ne trepida, tremulis video te sistere labris,

Nam bonus est, ne quem derideat Alphesiboeus".

"Spe quadam suadendo reples mea pectora, Daphni,

Dum modo non cupias suasum ridere cadentem".

235

"Ante ruet duras Zephyrus mitissimus ornos,

Maenalus et subversa trahet pecuaria secum,

Ante elephas onagro sternetur, bubalus hirco

In barathrumque cadet Iovis Ida vel Herculis Oeta,

Quam sibi convivo subcumbat carmine Moeris.

240

I, bone, nec te, Moeri, rogo, sine tanta rogari:

Carminis auctor ego, pro iudice stat Meliboeus".

"En sedeo" Meliboeus ait "censere paratus".

"Quando tuis nequeo, mi Daphni, resistere iussis

Et superat parere tibi mea posse voluntas,

245

Quod dabitur faciam, quamquam mihi rara facultas

Officiumque neget sua tempora commeditandi

Quaerere lenticulam genus et servare caprinum".

"Fac" Meliboeus ait "quod versibus implicer illis,

Censoremque potes praeponere rite poetis".

250

"Quidni?" Daphnis ait sub risu labra retendens:

Et "Sine te, Meliboee, foret quae fabula nobis?"

Addiderat conplexus eum tergoque premebat.

Moeris ad haec abiens meditandi talia laetus

Promptior ediderat quae mitteret Alphesiboeo,

255

Sed mora lata gravis. Nam, Daphnide despiciente

Cetera cum Musis volucri pro sorte superbo,

Pieris, indignum velut indignata canendi,

Carmen, agreste licet, dimittere noluit, ante

Delusum parili quam viderit arte dolosum.

260

Vidit, et illius minus est compassa ruinae

Quo fraudatus erat brumali fenore Moeris,

Quam cum respexit de turre Pyrenea lapsum.

Castalias ausum velle incestare sorores

(Spe facili quoniam pluvia tellure pedantes

265

Hospitii ficta pietate incluserat illas,

Sed, ne claustra deas aut vis insana teneret,

Culmine de summo caeli per aperta volarunt:

Ille amens et eas, cohibendi tanta voluntas,

Posse sequi sperans pariter se misit ab alto,

270

Inplumis quasi pullus adhuc et viscere pleno

Maternum miratus iter mox linquere nidum

Ausus et ante diem vetitos agitare volatus;

Sentit humum, sentit meritam praesumptio poenam):

Vidit et "Haec" inquit "mittamus ad Alphesiboeum".

275

Si caudam nigrescit ovis mea candida frontem

Aut si balatum grave finiat, argue tempus:

Tempus enim variat pecori cum vellere vocem

Pastorumque heu me vires animosque loquelam.

Tu quoque laetus eras quando haec tibi laeta canebam,

280

Nunc datur ut querula solemur arundine sortem.