Angelo Poliziano sylvae 4

Testo base di riferimento: I. Del Lungo, 1867

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin

Altre sezioni


Nutricia

Argumentum, de poetica et poetis

A.P. Antoniotto Gentili, tt. sanctae Anastasiae
presbytero cardinali Auriensi,
S.D. Parvum quidem tuo nomini libellum dedico,
sed (ut spero) nec inanem rerum nec inopem:
multa et remota lectio, multa illum formavit opera.
Titulum NVTRITIA diximus, qua figura et Statius Soteria;
plenior hic enim mihi visus et argumento cohaerentior,
quam qui olim placuerat, NVTRIX.
Tu vero electus potissimum in cuius appareat nomine,
non quo rem tantillam tantae virtuti fortunaeque
convenire arbitrer, aut hoc esse denique putem
quod tuis erga me meritis debeatur;
verum cum prodire mollet hic in publicum liber sine patrocinio,
tuum praecipue sibi nomen inscripsit,
ex quo tutior foret atque honestior.
Quare suscipe, quaeso, quicquid hoc est mei foetus,
qua me quoque ipsum soles humanitate.
Deinceps autem plura melioraque forsitan accipies,
modo hunc primum quasi gustum non asperneris.
Nec enim vel ignoro vel dissimulo,
quantum tua mihi apud Innocentium Pont. max.
suffragata sit auctoritas; cui quidem et ipsi quotidie a me,
si non par gratia, certe aliqua tamen, pro virili parte,
scribendo saltem beneque et sentiendo et eloquendo refertur.
Vale. Florentiae, VI Kal. iunias, an. salutis MXDI

Stat vetus et nullo lex intertura sub aevo

(Divorum atque hominum concors incidit in auro

Scilicet hanc Natura parens; dictasse feruntur

Fatorum consulta Themis, solersque futuri

5

Nondum caucasea pendens de rupe Prometheus),

Quae gratos blandae officio nutricis alumnos

Esse iubet, longumque pia mercede laborem

Pensat, et emeritis cumulat compendia curis.

Hinc italos phrygio signavit nomine portus,

10

Caietae memor, Aeneas: hinc urbe Quirini

Annua cinctutos nudabant festa lupercos:

Hinc pater astrigero Dodonidas intulit axi

Bacchus, agenoreo facturus cornua tauro:

Hinc iubar olenium ratibus pelagoque pavendum

15

Exoritur, siquidem cretaea fertur in Ida

Capra Iovem puerum fidis aluisse papillis.

Ast ego, cui sacrum pleno dedit ubere nectar,

Non olidi coniunx hirci non rava sub antris

Bellua non petulans nymphe non barbara mater,

20

Sed dea Pieridum consors et conscia magnae

Pallados, humanas augusta Poetica mentes

Siderei rapiens secum in penetralia coeli;

Quas, rogo, quas referam grates, quae praemia tantae

Altrici soluisse queam, nec fulminis auctor,

25

Nec thyrsi sceptrique potens? Quo nam improba ducis

Mens avidum? Quo me pietas temeraria cogis

Attonitum? Quinam hic animo trepidante tumultus?

Fallor? An ipsa aptum dominae praecordia munus

Parturiunt ultro, vocemque et verba canoro

30

Concipiunt sensim numero, inlibataque fundunt

Carmina nunquam ullis parcarum obnoxia pensis?

Sic eat. En agedum; qua se furor incitat ardens,

Qua mens qua pietas qua ducunt vota, sequamur.

Intulerat terris nuper mundoque recenti

35

Cura dei sanctum hoc animal, quod in aethera ferret

Sublimes oculos; quod mentis acumine totum

Naturae lustraret opus, causasque latenteis

Eliceret rerum, et summum deprenderet aevi

Artificem nutu terras maria astra regentem;

40

Quod fretum ratione animi substerneret uni

Cuncta sibi, ac vindex pecudum domitorque ferarum

Posset ab ignavo senium defendere mundo,

Neu lento squallere situ sua regna neque aegram

Segnitia pateretur iners languescere vitam.

45

Sed longum tamen obscuris immersa tenebris

Gens rudis atque inculta virum, sine more sine ulla

Lege propagabant aevum passimque ferino

Degebant homines ritu; visque insita cordi

Mole obsessa gravi, nondum ullos prompserat usus;

50

Nil animo, duris agitabant cuncta lacertis.

Nondum relligio miseris (si credere fas est),

Non pietas, non officium; nec foedera discors

Norat amicitiae vulgus; discernere nulli

Promptum erat ambiguo susceptam semine prolem:

55

Non torus insterni genio; non crimina plecti

Iudicio; nulla in medium consulta referri;

Non quaeri commune bonum; sua commoda quisque

Metiri, sibi quique valere et vivere sueti.

Et nunc, ceu prorsus morientem, vespere sero

60

Ignari flevere diem; nunc, luce renata,

Gaudebant ceu sole alio; variosque recursus

Astrorum, variam Phoeben sublustris in umbra

Noctis, et alternas in se redeuntibus annis

Attoniti stupuere vices; insignia longum

65

Spectabant coeli, pulchroque a lumine mundi

Pendebant causarum inopes, rationis egentes.

Donec ab aetherio genitor pertaesus Olympo

Socordes animos, longo marcentia somno

Pectora, te nostrae, divina Poetica, menti

70

Aurigam dominamque dedit. Tu flectere habenis

Colla reluctantum, tu lentis addere calcar,

Tu formare rudes, tu prima extundere duro

Abstrusam cordi scintillam, prima fovere

Ausa prometheae coelestia semina flammae.

75

Nam simul ac, pulchro moderatrix unica rerum

Suffulta eloquio, dulcem sapientia cantum

Protulit, et refugas tantum sonus attigit aures,

Concurrere ferum vulgus; numerosque modosque

Vocis et arcanas mirati in carmine leges,

80

Densi humeris, arrecti animis, immota tenebant

Ora catervatim: donec didicere quid usus

Discrepet a recto; qui fons aut limes honesti;

Quive fide cultus, quid ius aequabile, quid mos,

Quid poscat decor et ratio; quae commoda vitae

85

Concilient inter se homines, quae foedera rebus;

Quantum inconsultas ultra solertia vires

Emineat; quae dein pietas praestanda parenti

Aut patriae, quantum iuncti sibi sanguinis ordo

Vindicet, alternum quae copula servet amorem;

90

Quod gerat imperium, fractura Cupidinis arcus

Atque iras domitura truces, vis provida veri,

Vis animae, celsa quae sic speculatur ab arce,

Vt vel in astringeri semet praecordia mundi

Insinuet, magnique irrumpat claustra Tonantis.

95

Agnorant se quisque feri, pudibundaque longum

Ora oculos taciti inter se immotique tenebant.

Mox cunctos pariter morum vitaeque prioris

Pertaesum; ritusque ausi damnare ferarum,

Protinus exseruere hominem. Tum barbara primum

100

Lingua novos subiit cultus, arcanaque sensa

Mandavere notis, multaque tuenda virum vi

Moenia succintus populis descripsit arator:

Tum licitum vetitumque inter discrimina ferre,

Et pretium laudi et noxae meditantia poenam

105

Vindicibus coeptum tabulis incidere iura:

Mox et dictus hymen, et desultoria certis

Legibus est adstricta venus; sic pignora quisque

Affectusque habuere suos: bellique togaeque

Innumeras commenti artes, etiam aethera curis

110

Substravere avidis, etiam famulantibus altum

Inseruere apicem stellis, animoque rotatos

Percurrere globos mundi; et sacra templa per orbem

Plurima, lustrato, posuerunt denique, coelo.

Sic species terris, vitae sua forma, suusque

115

Dis honor, ipsa sibi tandem sic reddita mens est.

An vero ille ferox, ille implacatus et audax

Viribus, ille gravi prosternens cuncta lacerto,

Trux vitae, praeceps animae, submitteret aequo

Colla iugo aut duris pareret sponte lupatis,

120

Ni prius indocilem sensum facundia victrix

Vimque reluctantem irarum flatusque rebelles

Carmine mollisset blando, pronisque sequentem

Auribus ad pulchri speciem duxisset honesti?

Quippe etiam stantes dulci leo carmine captus

125

Submittit cervice iubas, roseamque dracones

Erecti tendunt cristam et sua sibila ponunt;

Ille quoque umbrarum custos, ille horror Averni,

Cerberus, audita getici testudine vatis,

Latratum posuit triplicem, tria sustulit hiscens

130

Ora, novo stupidus cantu qui flexerat atram

Tisiphonen, saevo lachrymas conciverat Orco:

Ipsum fama Iovem, cum iam cyclopea magna

Tela manu quatit insurgens tonitruque coruscat

Horrisono et caecis miscet cava nubila flammis,

135

Vt tamen increpuit nervis et pectine pulcher

Delius alternumque piae cecinere sorores,

Placari totumque sua diffundere mundum

Laeticia et subito coelum instaurare sereno.

Nunc age, qui tanto sacer hic furor incitet oestro

140

Corda virum, quam multiplices ferat enthea partus

Mens alto cognata polo, qui praemia doctae

Frontis apollineas ansi sibi nectere lauros

Inclyta perpetuis mandarunt nomina saeclis,

Expediam. Faveat pulcro nunc Musa labori,

145

Musa quies hominum divumque aeterna voluptas.

Iuppiter (ut perhibent), liquidi per et ignea mundi

Templa per et stellis radiantibus aethera fixum

Aurarumque animas sola terrae et caerula ponti

Dissitus, errantes citharae vice temperat orbes,

150

Ac rapidum imparibus cursum rotat intervallis,

Quem rata pars tamen et certum confine diremit.

Hinc nostro maior captu sonus exit, acutas

Compensans gravibus septem in discrimina voces;

Stellantesque globos sua quaeque innoxia Siren

155

Possidet, ambrosio mulcens pia numina cantu.

Nec tamen in nullis hominum simulacra refulgent

Mentibus, arcanam coeli testantia musam

Permixtumque Iovem. Nam ceu tralucent imago

Sideris in speculum, ceu puro condita vitro

160

Solis inardescit radio vis limpida fontis;

Sic nitidos vatum defecatosque sonori

Informant flammantque animos modulamina coeli.

Is rapit evantem fervor, fluctuque furoris

Mens prior it pessum: tum clausus inaestuat alto

165

Corde Deus, toto lymphatos pectore sensus

Exstimulans; sociumque hominem indignatus, ad imas

Cunctantem absterret latebras; vacua ipse potitus

Sede, per obsessos semet tandem egerit artus,

Inque suos humana ciet praecordia cantus.

170

Non illos cycnaea mele, non daedala chordis

Apta fides, non quae duplici geniale resultant

Naula citata manu, non vincat dulcior ille

Flatus inaequales digitis pulsantibus implens

Compresso de folle tubas, pius aemula contra

175

Iubila cui referunt chorus alternisque lacessunt.

Agnoscas propere numen. Suspirat anhelo

Grandior ore sonus, quantusque impleverit antrum

Phoebados aut rupem euboicam. Nec martius illum

Terrificum clangens rauci canor aeris obumbret,

180

Nec tonitrus Iovis, aut petulantibus incita flabris

Ossaeo pineta iugo, Nilive ruentis

Exsurdans vicina fragor. Mirantur et ipsi

Saepe (quis hoc credat?) quae nuper cumque, recepto

Numine, legitimi cecinere oracula vates;

185

Caligatque animus visis; nec vindice lingua

Defendunt sua dicta sibi; postquam ille quievit

Spiritus et pressi tacuit sacer impetus oris.

Ipsaque niliacis longum mandata papyris

Carmina phoebaeos videas afflare furores,

190

Et coeli spirare fidim: quin sancta legentem

Concutiunt parili turbam contagia motu,

Deque aliis alios idem proseminat ardor

Pectoris instinctu vates; ceu ferreus olim

Anulus, arcana quem vi magnesia cautes

195

Sustulerit, longam nexu pendente catenam

Implicat et caecis inter se conserit hamis.

Inde sacros musarum amnes, heliconia tempe,

Mutlisoni celebrant numeroso gutture cycni.

Prima tamen dubias funderunt carmina sortes.

200

Quippe etiam ante Iovem, sagis instincta resolvit

Ora sonis Nereus, Nereus quem prisca marinum

Dictat fama senem; tuque, o consulte Prometheu,

Qui tenuem liquidis ignem furatus ab astris,

Mirantem frustra satyrum captumque decoro

205

Lumine, ne flammae daret obscula blanda, monebas.

Mox quoque phocaico verum mugivit ab antro

Alma Themis, qua rupe pares utrinque volatus

Armigerae posuere Iovis: tum Iuppiter ipse

Fatidico movit cantu dodonida quercum,

210

Praesciaque in libycis concussit cornua lucis:

Moxque lycaonias Pan carmine terruit umbras:

Carmen apollinei tripodes laurusque locutae,

Quaeque coronatum sonuere philesia Branchum,

Pastorem Branchum, tribuit cui, gratus amorum,

215

Sortilegas voces admissus ad oscula Paean:

Et sua per carmen ducibus responsa latinis

Noctivagus cecinit, calcato vellere, Faunus.

Vos quoque per carmen, triplices, oracula, Parcae,

Vestra datis: quin et veteres prompsere Sibyllae

220

Carmen, Amalthea, et fati Marpesia dives,

Herophileque idaea genus, praedoctaque Sabbe,

Demoque, Phygoque, et veri gnara Phaennis,

Et Carmenta parens, et Manto, et pythia longos

Phemonoe commenta pedes, et filia Glauci

225

Deiphobe nimium vivax: et Marcia fratrum

Nomina; lymphatusque Bacis; subterque triones

Natus hyperboreos Ollen; inque atthide terra

Clarus honore Lichas; dodoniadesque columbae.

Nam quid ego innumeras variantem Protea formas,

230

Sed dubio risus vultu lachrymasque perosum?

Quidve loquar te, Glauce senex? Plenumque parente

Idmona, fulminei prostratum dentibus apri?

Ampycidemque pium, libycis quem fudit arenis

Vipera fatifero fauces accensa veneno?

235

Quid te, cui volucrum linguae patuere, Melampu?

Quid, cui post visos nudatae Pallados artus

Cernere nil licitum? Quid quem impia prodidit uxor,

Hosticaque hausit humus? Quique alto in melle necatum

Restituit luci, quo nuper vixerat anguis

240

Gramine, minoum dictaeo carcere Glaucum?

Aut, qui mille rates peritura ad Pergama duxit,

Thestoriden? Aut qui magica fera murmura lingua

Ingeminans, liquido deduxit ab aethere fulmen

In caput ipse suum, propugnarique bidental

245

Iussit achaemenium servantia busta tiaram?

An memorem solymos, praelustria nomina, vates;

Psallentemque deo regem, qui turbine fundae

Icta philistaeo secuit puer ora giganti;

Teque palaestini laqueantem culmina templi,

250

Mentis opumque potens, Salomon, nec odora tacentem

Oscula solicito languentis amore puellae?

Pars hymnos fudere Deo: sic maximus ille

Nondum clara sacris radiatus tempora Moses

Ignibus, ut rubras sicco pede transiit undas,

255

Demerso insignem cecinit Pharaone triumphum;

Tuque puer, modo dicte mihi, iessaee, vicissim

Dulcia terribili mutans psalteria bello,

Voce deum placas: ut quos Babylone rebelli

Lambit in horrisonis non noxia flamma caminis;

260

Quosque alios, veteris gens servantissima ritus,

Retrorsum Iudaea legit.

                                              Sed enim aethera magnum,

Custodesque alii genios (ita iusserat error

Publicus) innumerosque lares, functosque sepluchris

Mille deos, variisque animatum partibus orbem,

265

Heu frustra coluere pii! Veniamque rogantes,

Qualiacunque suo placabant numina cantu.

Mox chaos et teneri prima incunabula mundi,

Et divum genus atque hominum, et titania saecla

Non humili dixere tuba, quoque edita partu

270

Gramina, frondiferumque nemus, gentesque ferarum:

Quidve parens natura agitet; quosve aurea ducant

Astra choros; ut se fraternis Delia flammis

Induat, et radiis eadem mox depleat haustis;

Quae coelo portenta volent, quemve ille tumultum

275

Misceat, aut quantis varietur ab ignibus aer;

Quo saliat quassante solum; qui torqueat error

Oceani refluas undas molemque natantem.

Inde sacrosanctas modulati carmine leges,

Multisonum facere nomon: nec vulnera tantum

280

Saeva, sed et caecos vincebant carmine morbos:

Sacrifici quondam nec dis ignara poetae

Nomina: quin magicas arcano murmure linguas

In varios duxere modos. Nec fabula mendax

Parrhasio lapides movisse Amphiona plectro,

285

Orpheus atque lyram curva de valle secutas

In caput isse retro liquido pede fluminis undas;

Cumque suis spelaea feris, cum rupibus ipsis

Dulcia pierias properasse ad carmina fagos;

Quaeque avis applauso libraret in aere pinnas,

290

Pene intercepto vix se tenuisse volatu.

Illius argutis etiam patuere querelis

Tartara, terrificis illum villosa colubris

Tergemini stupuere canis latrantia monstra:

Tum primum et lachrymas, invita per ora cadentes

295

Eumenidum, stygii coniunx mirata tyranni,

Indulsit vati Eurydicen; sed muneris usum

Perdidit: heu durae nimia inclementia legis!

At iuvenem postquam thressarum iniuria matrum,

Frustra suave melos frustra pia verba moventem,

300

Dispersit totis lacerum furialiter agris,

Cum lyra divulsum caput a cervice cruenta

Heu medium veheret resonans lugubre per Hebrum,

Relliquias animae iam deficientis amatam

Movit in Eurydicen, tamen illam frigidus unam

305

Spiritus, illam unam moriens quoque lingua vocabat:

Lesboum stupuit vulgus, cum flere natantes

Sponte fides atque os domini vectare cruentum

Vidit et heu lassis velut aspirare querelis.

Improbus hanc stulte chelyn affectare Neanthus

310

Ausus, apollinea pendentem substulit aede;

Quem tamen, indocto ferientem pollice cordas,

Vindice discerpsit rictu nocturna canum vis.

Illa recepta polo, ceu quondam saxa nemusque,

Sic nunc stelliferis agit aurea cornibus astra.

315

Quin et, pellaei quondam praesaga triumphi,

Delicuit sudore sacro libethris imago.

Tantus honor getico fuit, et post funera, vati!

At tu, qui merito dulcem cratera magistro

Obtuleras, volucri penetrans in saecula fama,

320

Cantando trahis elysios, Musaee, minores.

Contra autem indocilem nimis execratur alumnum,

Immemoremque Linus vocat ingratumque laborum

Amphitryoniaden; qui quondam triste perosus

Doctoris magni imperium, veneranda rebelli

325

Contudit ora lyra, et clamantem plurima frustra

Tendentemque manus obtestantemque peremit,

Heu non ista piae meritum sibi praemia linguae!

Iam methymnaeum vatem delphine revectum;

Iam Thamyram cantu doctas anteire sorores

330

Fretum, mox citharae damnatum et luminis orbum;

Quis nescit? Princeps idem (ni vana vetustas)

Ad faciles venerem inlicitam convertit ephebos,

Insignemque sacro tulerat certamine palmam

Tertius: hoc etenim cirrhaeus honore Philammon

335

Claruit ante pater; sed cres praevenerat ambos

Chrysothemis. Nam Demodoci vivacior aevo

Fama meletaeis gaudet iuvenescere chartis;

Et tua, neritias invito pectine mensas

Qui celebras.

                           Etenim ut stellas fugere undique coelo,

340

Aurea cum radios Hyperionis exseruit fax,

Cernimus, et tenuem velut evanescere lunam;

Sic veterum illustres flagranti obscurat honores

Lampade Maeonides: unum quem, dia canentem

Facta virum et saevas aequantem pectine pugnas.

345

Obstupuit prorsusque parem confessus Apollo est.

Proximus huic autem, vel (ni veneranda senectus

Obstiterit) fortasse prior, canit arma virumque

Vergilius; cui rure sacro cui gramine pastor

Ascraeus siculusque simul cessere volentes;

350

Quem non tabifico mordax attingere livor

Dente queat, livor tandem et sandalion ausus

Carpere, cum dominam asseruit sua forma Dionen.

Excipiunt gemini procul hos longeque sequuntur

Qui septem cadmaea vocent ad moenia reges:

355

Hunc phoebaea Claros, cumaea Neapolis illum

Protulit; hic elegis etiam tua funera Lyde

Flet pius, herois ille audax versibus effert

Magnanimum quoque Peliden; hic denique magni

Instar habet populi pendentem ad verba Platonem,

360

Ille etiam sylvis partum sibi praedicat aurum.

Ecce alii primo tentatum remige pontum,

Palladiamque ratem, tabulasque dedere loquaces:

Quorum threicio personam primus ab Orpheo

Accepit, genitus Miscelli gente salubri;

365

Alter Alexandri nilotidas abnegat arces

Exosus natale solum, tumidamque colosso

Solis et irriguam pluvio Rhodon expetit auro.

Huius in ausonio vestigia pulvere Varro

Pone legit; linguae haud opulens, ut barbara Narbo

370

Vt quem parvus Atax latiae transcripserat urbi:

Atque idem imparibus proprios exponit amores

Leucadiamque suam; numeris succedere magno

Auruncae quondam frustra conatus alumno.

Nam te, Flacce, sinu sulcantem caerula pleno,

375

Heu iuvenem cursu excussit mors saeva, priusquam

Aesonides Pagasas patriamque revectus Iolcon.

At tibi, daedaleos monitus, heliconiae vates,

Qui sequeris, neque ventosis in nubibus alas

Expandis neque serpis humi sed praepete lapsu

380

Ceu medium confine teris, quo carmine dignas

Addiderim, tandem, quove ore aut pectore laudes?

Scilicet huic, patriis pecudes in vallibus olim

Servanti, cunctae sese indulsere videndas

Aonides, laurumque viro vocemque dedere,

385

Qua superum caneret stirpem, praeceptaque morum,

Descriptosque dies operum, clypeumque tremendi

Herculis, et veteres divum genus heroinas.

Ergo et chalcidico vatum certamine quondam

Rettulit auritum tripoda, et (si vera minores

390

Audimus) cantu magnum quoque vicit Homerum.

Moxque dolo extinctum mersumque ad littora, tristis

Delphinum vexere chorus; nec defuit index

Turba canum, medioque darent qui corpora sontum

Mersa mari et meritam placarent mortibus umbram:

395

Ossaque fatali tellus minyea sepulchro

Nunc habet, annosae conspectu inventa volucris.

Nec quae magnanimum nodosae robore clavae

Instruit Alciden, nullum nomenque decusque

Conciliat sterili Pisandria musa Camiro.

400

Nec qui bissenos iterum memorare labores

Audet, et a primo vatum figmenta priorum

Vsque chao repetit; non saltem laudibus aequet

Ascraeum clariumque senes. Neque Chalcis alumnum

Euphoriona tacet, vario qui personat ore

405

Mopsopiam: neque Tyrtaei Lacedaemona cantu

Victricem se ferre pudet, licet impare gressu

Tenderet. Adde novis mutantem corpora formis

Parthenium; pictique notantem lumina mundi,

Namque hoc praecipue se carmine iactat, Aratum,

410

Cui cor ab intonsi fax ore accensa Philini

Vrebat miserum, quem terra Cilissa recepit

Et portentoso celebrem dedit esse sepulchro.

Nec te, quem Colophon tulerit, Nicandre, tacebo,

Paeoniis celebrem studiis; qui nigra venena

415

Prodis et emissas serpentum fauce salivas,

Tum medicas subiungis opem; praedicere finem

Morborum et tacitas gnarus deprehendere causas;

Atque idem pia rura sonas, dulcissima miscens

Austero figmenta operi. Sed lustra ferarum

420

Scrutatur, captat volucres prolemque natantum,

Mox dat habere Pio gratissimus Antonino

Oppianus, docti praedives honore laboris.

Pingit et exiguis totum Dionysius orbem

Terrarum in tabulis: sed non et praelia Bacchi

425

Nonnus in exigua potuit contexere tela.

Battiades Hecalen sonat et marathonia gesta,

Celsior assueto; causasque aetate latentes

Prodit; et undeno molles pede cantat amores;

Et nunc ingratum tenebrosus devovet Ibin;

430

Nunc superos celebrat; nunc tristibus ardet iambis;

Nunc humili premitur socco, nunc ille cothurno

Altior assurgit: centumque poemata pangens,

Dissipat in varios heliconia flumina rivos.

Sed Tiberim, dominum rerum mundique potentem,

435

Ambigitur, riguine tener Sulmonis alumnus

Nobilitet magis, an vero tibi, Roma, pudori

Sit potius, getica sic semisepultus arena,

Proh dolo! Exul inops, nimium quia forsan amico

Lumine caesareae spectaverit ora puellae.

440

Ille novas primo facies transformat ab aevo;

Ille cupidineas versu canit impare flammas;

Involvitque novum dubiis ambagibus Ibin;

Vel dat amatricum dictatas ore tabellas;

Vel miser exilium cycnaeo gutture deflet;

445

Temporaque et causas romani digerit anni;

Vel memorat pisces et adhuc ignara Latinis

Nomina; vel coelo labentia computat astra;

Et replet astrictas diverso epigrammate chartas;

Consutum quoque syrma trahit; suspendit et unca

450

Nare malos (quorum nunc omnia plena) poetas,

Indulgens tamen usque sibi: nam praeditus acri

Nimirum ingenio, faciem putat esse decoram

Carminis, inspersus maculet quam denique naevus.

Iam senior triplici vates qui corde superbit,

455

Maeonides Italis (ni fallunt visa) secundus,

Bella horrenda tonat Romanorumque triumphos,

Inque vicem nexos per carmina digerit annos;

Arte rudis, sed mente potens, parcissimus oris,

Pauper opum, fidens animi, morumque probatus,

460

Contentusque suo, nec bello ignarus et armis.

Quem, Rudiis ortum, rigidi quaestura Catonis

Ad septemgeminas iuvenem deduxerat arces;

Mox comes armorum Fulvi, qui sanguine partas

Scilicet haud dubitat latiis sacrare camoenis

465

Exuvias, dedit aetolis hostilia campis

Corpora multa neci; longe gratissimus idem,

Scipio magne, tibi et calabris vicinus in hortis

Virtute emeritis, cuius gentile sepulchrum

Mox tenuit, nullo patiens sua funera fletu

470

Produci laetusque virum volitare per ora.

Praeterea tragico boat ampullosus hiatu;

Comica lascivo proscenia laxat iambo;

Exponit satyros, Latioque Evhemeron infert.

Et, modo reprensi, deflorans carmina Naevi,

475

Carmina quae quondam Fauni vatesque canebant,

Mox gemet ipse suo natas in littore conchas

Praecultum purgare fimo et sibi ferre Maronem.

Sed quamquam in primis docto Verona Catullo

Gaudet; vulnificos elegis qui miscet iambos,

480

Et sub adoptivum redigit te Clodia nomen;

Parturit et fortem forti quoque carmine Achillem;

Atque urbis proceres multo sale defricat audax,

Caesareaeque notas et inurit stigmata fronti;

Nonnihil Aemilium tamen haec quoque iactat alumnum

485

Texentem tenui Macrum subtegmina filo,

Dum volucres numeris dum gramina pingit et angues.

Nec qui philtra bibit nimioque insanus amore

Mox ferro incubuit, sic mentem amiserat omnem,

Vt non sublimi caneret Lucretius ore

490

Arcanas mundi causas elementaque rerum;

Doctus, et arpino tamen exploratus ab ungui.

Scilicet et veteres naturam pandere Grai

Carmine tentarunt celebri: ceu maximus ille.

Aerisonas pedibus qui quondam inductus amyclas,

495

Insiluit siculi rapidum cratera camini;

Et cui de vocum tenebris cognomina flenti

Addita; quosque alios studio sapientia dulci

Implicuit, cecinitque diu memoranda vetustas.

Emicat hesperio, trifidum ceu fulmen, ab orbe

500

Qui, vix puber adhuc rudibusque tenerrimus annis.

Haemonios iterat currus auroque repensum

Hectora; tartareasque domos; dirumque Neronem;

Orpheaque; et meritae peragit praeconia Pollae;

Lascivitque iocis; ac torrens voce soluta

505

Dulichias aequare nives et fulmina tendit,

Quanta periclaeo lepor intorquebat ab ore.

Mox tonat ardenti pharsalica praelia cantu

Aegyptique nefas, primo vix flore genarum

Conspicuus: torvo quem protinus ore secundum

510

Respexit, captae vix ausus fidere palmae,

Vergilius. Sed iniqua bonis Rhamnusia tantis

Heu decus hoc orbi invidit, ne vindice ferro

Assereret miseras incesto a principe terras.

Tum felix tamen, o iuvenis, (nam conscia poenam

515

Corda levant) felix, inquam! Licet ille cruentum

Rugiat et truncas desiccet sanguine venas,

Fronte minax, diraeque instinctus verbere matris.

Macte animo! Non te, o vates parnasside, lauru

Nequicquam deus et cithara dignatus honora est.

520

Post hunc sidoniae damnat periuria gentis,

Emeritosque foro musis tandem adserit annos

Sillius, ausonio qui quondam fulgidus ostro

Expulit horribilem vitaque aulaque tyrannum:

Ipse obiit plenusque aevi natoque superstes,

525

Aspera congenito fixus vestigia clavo.

An taceam Bassum gravido tua dona ferentem,

Vespasiane, sinu? Et fantem sicula arma Severum?

Aut te sidonias repetentem, Pontice, Thebas?

Aut pelusiaci missum de plebe Canopi

530

Pulchra suum quem nunc Florentia iactat alumnum,

Gaudentem stygio dominam iunxisse marito

Magnanimique vagos ducis ostentare labores?

Aut te, niliaca relegentem sidera cura,

Bis vates, Manli, et babylonia signa sequentem?

535

Quosque sibi aequaevos puro vocalior ore,

Nequa laboranti incumbant oblivia famae,

Naso refert, queruli tangens confinia Ponti?

Et qui smyrnaeis poterat contendere plectris

Valgius, ut tersi memorat pia musa Tibulli?

540

Musa sibi primos quae iure adsciscat honores

Imparibus numeris, ni blanda Propertius ora

Solvat, et ambiguam faciat certamine palmam;

Plania materiam teneri dat et Hostia cantus,

Nomine supposito: ceu Galli mima Cytheris

545

Personam falsae lasciva Lycoridos adfert

In scenam, et docto clausam se iactat amanti,

Dum miser ipse suo fodiat praecordia ferro.

At non exigui tenuis quoque pagina Calvi

Dissimulat pulchram, sed acerbo funere raptam,

550

Quintiliam. Nec cous ad haec non sacra Philetes,

Quamquam est aeger, adest, quamquam vestigia lento

Fulta gravat plumbo: nec qui sine amore iocisque

Iucundum nihil esse putat.

                                                    Quid rustica dicam

Iubila pastorum sylvis meditata sub altis?

555

Vt patrias Moschus non inficietur avenas,

Externasque Bion? Vt opaca Tityron umbra

Provocet ausonio Calpurni fistula cantu?

Acrios procul in tractus et nubila supra

Pindarus it, dircaeus olor, cui nectare blandae

560

Os tenerum libastis apes, dum fessa levaret

Membra quiete puer mollem spirantia somnum.

Sed tanagraea suo mox iure poetria risit,

Irrita qui toto sereret figmenta canistro;

Tum certare auso palmam intercepit opimam.

565

Aeoliis praelata modis atque illice forma.

Ille, agathoclea subnisus voce, coronas

Dixit olympiacas, et qua victoribus Isthmos

Fronde comam Delphique tegant nemeaeaque tesqua

Lunigenam mentita feram; tum numina divum,

570

Virtutesque virosque undanti pectore torrens

Provexit; sparsitque pios ad funera questus.

Frugibus hunc libisque virum cirrhaeus ab ara

Phoebus et accubitu mensae dignatus honoro est;

Panaque pastores solis videre sub antris

575

Pindarico tacitas mulcentem carmine sylvas.

Inde senem, pueri gremio cervice reposta

Infusum, et dulci laxantem corda sopore,

Protinus ad maneis et odoro germine pictum

Elysium tacita rapuit Proserpina dextra.

580

Quin etiam hostiles, longo post tempore, flammae,

Quae septemgeminas populabant undique Thebas,

Expavere domum tanti tamen urere vatis,

Et sua posteritas medios quoque tuta per enses

Sensit inexhausta cinerem iuvenescere fama.

585

Non ego te, longo praesignis Anacreon aevo,

Transierim, bicolore caput redimite racemo;

Cui citharae cordi, cui nigri pocula Bacchi

Semper, et ancipiti stimulans Amathusia cura:

Nam modo threicii crinem miraris ephebi,

590

Nunc samium celebras (iubet Adrastea) Bathyllum,

Nunc teneram Eurypylen tenerumque Megistea laudas:

Tandem acino passae cadis interceptus ab uvae.

Ipse Lyci nigros oculos nigrumque capillum,

Quamque vides digito nativam inolescere gemmam,

595

Exactosque canis, pugnax Alcaee, tyrannos,

Aeolium docto pertentans barbiton auro;

Arma sed actaeae tua fles suspensa Minervae.

Sustinet heroi valida testudine pondus

Carminis, et damnans Helenen laudansque vicissim

600

Amittit recipitque oculos tuus. Himera, civis

Stesichorus, quem trux Phalaris veneratus et hostem est;

Cuius et in labris sedit puerilibus olim

Daulias, et vestrum, musae, cantavit alumnum.

Sed vocat ad lachrymas cei pia naenia vatis;

605

Vnum Mnemosyne quondam praeque omnibus unum

Quem coluit, saevae quem subtraxere ruinae

Ledaei iuvenes; vacuam cui tristis ad arcam

Gratia flet, laniata comas nudata lacertos;

Quique sui vindex fuit et post fata sepulchri.

610

Ipsi etiam patria pressi brevitate Lacones

Adscitum largo tamen ore Alcmana recensent;

Quem tulit auriferos ostentans Lydia fontes,

Nunc gemit heu tineis artus et tabe peresum.

At te cui numeros dictat dea Suada canoros,

615

Ibyce, quique marem tantum meditaris amorem,

Nec superi nec avis pygmaea reliquit inultum;

Et nunc rheginis tua sedibus ossa quiescunt.

Nec vulgare canit, dulcis ab Iulide Siren,

Bacchylides. Sed enim lyricis iam nona poetis

620

Aeolis accedit Sappho, quae flumina propter

Pierias legit ungue rosas unde implicet audax

Serta Cupido sibi; niveam quae pectine blando

Cyrinnem Megaramque simul cumque Atthide pulchram

Cantat Anactorien et crinigeram Telesippen;

625

Et te conspicuum recidivo flore iuventae

Miratur revocatque, Phaon, seu munera vectae

Puppe tua Veneris seu sic facit herba potentem:

Sed tandem ambracias temeraria saltat in undas;

Quae toties Gorgo toties incesserat atrox

630

Famosam Andromeden patriaque libidine turpem.

Non illi Praxilla suos praedoctaque Nossis

Contulerint Myrtisque modos, non dulcis Agacles,

Non Anyte, non quae versus Erinna trecentos

Castalio ceu melle rigat, non candida Myro,

635

Nec Thelesilla ferox, non quae canit aegida saevae

Pallados effusum crinem vittata Corinna.

Illam etiam decimo cunctae accepere sedili

Pierides, sertumque novem de floribus auro

Contextum nitidis laetae imposuere capillis.

640

Hinc venusina favos dulci iucunda susurro

Carpsit apis; sed acu ferit irritata cruento

Haec eadem, rigidis Auruncae in vepribus errans,

Quas Persi manus et bilem succensus Aquinas

Mox legere sibi. Neque enim his metuendus iambo

645

Certet echidnaeo, licet acrem effusus in iram

Ore lycambiadas rabioso occiderit ambas

Archilochus, medio licet illum in marte peremptum

Vindicet et nigro sit Pythia dura Calondae;

Nec ferus Hipponax, atro qui felle cruentus

650

Bupalon et stratum morsu laniavit Athenin;

Nec Batius; spinisque Bibaculus asper acutis.

Multi, Bacche, tuo proculcavere cothurno

Fortunas regum ambiguas, et sceptra tyrannis

Extorsere feris, totumque tremore metuque

655

Horribiles totum luctu opplevere theatrum.

Pluraque, palladiae, quondam impendistis, Athenae;

Dum scena Oedipoden, pavidumque agitatis Orestem,

Atreaque, et medica percussum Telephon hasta,

Oenidaeque facem, furiisque Alcmaeona pulsum,

660

Quosque alios olidum cantor produxit ob hircum.

Quae, cum barbarico marathonia sanguine tellus

Incaluit, multoque obstructae funere Xerxen

Thermopylae tarda refugum videre carina,

Auctorem perhibent Thespin, quem iusta Solonis

665

Cura cothurnatis iussit descendere plaustris.

Tres porro insignem sibi defendere coronam:

Aeschylus aeriae casu testudinis ictus,

Quemque senem meritae rapuerunt gaudia palmae,

Quemque tegit rabidis lacerum pia Pella molossis.

670

Invasere locum Plias septena secundum.

Quippe alios, quos nec centum sit dicere linguis,

Fortunae nunc quemque suae famaeque relinquam:

Ni latium Varius tamen obiectare Thyesten

Ambiat; atque suum iactet mihi Corduba vatem,

675

Cuius ad herculeum tremefacta orchestra furorem est:

Ecce et grandiloquo semet quoque suggerit ore

Accius, et magna conturbat voce canentem

Pacuvius; nitidumque ostentat musa Secundum.

Adde et, mordaci quatientes pulpita risu,

680

Eupolin, in medium quem mendax fabula pontum

Cliniadae manibus puppi deturbat ab alta;

Quique leves nebulas actaeae effuderat urbi,

Salsus Aristophanes; compotoremque Cratinum.

Adde novos etiam soccos, exemplaque morum,

685

Et variae specimen vitae: iam grata Menandro

Posteritas, ipsoque volente Philemone, palmam

Restituit; longe sequitur quem plurima turba

Haud nostro referenda sono, sed pagina docti

Reddit Athenaei tamen insinuatque futuris.

690

Claudicat hic Latium, vixque ipsam attingimus umbram

Cecropiae laudis; gravitas romana repugnat

Scilicet. Et quamvis veterum sit multus in ore

Caecilius, quamvis iucundi scripta Terenti

Scipio dissimulet, quamvis plautina camoenis

695

Lingua opicis placeat; scenam tamen ipsa suorum

Aeneadum fugit alma Venus, tantumque togatis

Interdum Afrani grato se indulget honore.

Hos tamen atque alios Volcatius ordine sistit

Sedigitus. Mimos sed enim scripsere protervos

700

Implicitusque Sophron, risuque Philistio tandem

Perditus; hinc Laberi lascivia multaque Publi

Claruit ausonio sententia dicta theatro.

Pars quoque sotadicos ceu prostituere cinaedos.

Pars tenues sparsere sales epigrammatae multo

705

Sed Latio celebres: quem misit Iberia Marcum;

Romuleumque suis exornans fascibus annum

Ausonius; mitto Hortensi doctique Catonis,

Qui solus legit quondam fecitque poetas,

Mitto et Cornifici lusus, Ticidaeque Perillam,

710

Et Cinnam obscurum, teque, ore protervior, Anser.

Pammetron hic cecinit; Sillos dedit ille licentes;

Ille menippeae ioca miscellanea perae

Infersit; satyros alius nudavit agrestes;

Et patuere novae per mille poemata curae.

715

Quas ego, si pyliae duplicentur tempora vitae

Iam mihi, si cunctas nostra in praecordia voces

Fama ferat, rigidoque sonent haec pectora ferro,

Non amplecti ausim numero, non ore profari

Evaleam tantaeve situm indagare senectae.

720

Nec tamen Aligerum fraudarim hoc munere Dantem,

Per styga per stellas mediique per ardua montis,

Pulchra Beatricis sub virginis ora, volantem;

Quique cupidineum repetit Petrarcha triumphum;

Et qui bisquinis centum argumenta diebus

725

Pingit; et obscuri qui semina monstrat amoris:

Vnde tibi immensae veniunt praeconia laudis,

Ingeniis opibusque potens, Florentia mater.

Tu vero aeternam, per avi vestigia Cosmi

Perque patris (quis enim pietate insignior illo?)

730

Ad famam eluctans, cuius securus ad umbram

Fulmina bellorum ridens procul aspicit Arnus,

Maeoniae caput o Laurens, quem plena senatu

Curia quemque gravi populus stupet ore loquentem,

Si fas est, tua nunc humili patere otia cantu

735

Secessusque sacros avidas me ferre sub auras.

Namque, importunas mulcentem pectine curas,

Vmbrosae recolo te quondam vallis in antrum

Monticolam traxisse deam: vidi ipse corollas

Nexantem, numerosque tuos prona aure bibentem:

740

Viderunt socii pariter; seu grata Dianae

Nympha fuit, quanquam nullae sonuere pharetrae,

Seu soror aonidum et nostrae tunc hospita sylvae.

Illa tibi, lauruque tua semperque recenti

Flore comam cingens, pulchrum inspiravit amorem.

745

Mox et apollineis audentem opponere nervis

Pana leves calamos, nemoris sub rupe pherei,

Carmine dum celebras, eadem tibi virgo vocanti

Astitit et sanctos nec opina afflavit honores.

Ergo et nocticanum per te Galatea Corinthum

750

Iam non dura videt. Nam quis flagrantia nescit

Vota, cupidineoque ardentes igne querelas?

Seu tibi phoebaeis audax concurrere flammis

Claro stella die, seu lutea flore sequaci

Infelix Clytie, seu mentem semper oberrans

755

Forma subit dominae; seu pulchrae gaudia mortis,

Atque pium tacto iurantem pectore Amorem,

Atque oculos canis, atque manus, niveisque capillos

Infusos humeris, et verba, et lene sonantis

Murmur aquae, violaeque comas, blandumque soporem,

760

Laetaque quam dulcis suspiria fundat amaror,

Quantum addat formae pietas, quam saepe decenter

Palleat, utque tuum foveat cor pectore nymphe.

Non vacat argutosque sales satyraque bibaces

Descriptos memorare senes; non carmina festis

765

Excipienda choris, querulasve animantia chordas.

Idem etiam tacitae referens pastoria vitae

Otia et urbanos, thyrso exstimulante, labores,

Mox fugis in coelum, non ceu per lubrica nisus,

Extremamque boni gaudes contingere metam.

770

Quodque alii studiumque vocant durumque laborem,

Hic tibi ludus erit: fessus civilibus actis,

Huc is emeritas acuens ad carmina vires.

Felix ingenio! Felix cui pectore tantas

Instaurare vices, cui fas tam magna capaci

775

Alternare animo, et varias ita nectere curas!

Quod ni blanda meum lactant praesagia sensum,

Ni pietas ni longus amor ni vana magistros

Aura suo nimios iubet indulgere favores

Quemque operi, ni me tacita experientia fallit,

780

Ibit in exemplum natus, mea maxima cura,

Ibit in acta patris, sese tanta indole dignum

Praestabit. Lustris nondum tribus ecce peractis.

Iam tamen in Latium graiae monimenta senectae

Evocat; et dulci detornat carmina plectro;

785

Meque per aoniae sequitur compendia sylvae

Ereptans avide montem, iamque instat anhelo,

It iam pene prior. Sic, o, sic pergat! Et ipsum

Me superet maiore gradu, longeque relinquat

Protinus! Et dulci potius plaudatur alumno,

790

Bisque mei victore illo celebrentur honores!

Absoluta est in Faesulano,
VIII idus octobris MCCCCLXXXVI