Pietro Bonomo ludus Dianae

Incipit Ludus Dianae coram Maximiliano rege per Sodalitatem Litterariam Danubianam in Linzio

Mercurius praeludio missus a Diana ad spectatores loquitur.

Pennata gesto calcibus uestigia

Tectus galero et hac in aula prodeo,

Atlantide olim quem creatum praedicant,

Fidus deorum et qui dearum nuntius,

5

Hominum sagax et foederum caducifer:

Mandata uobis iam fero Triuiae deae,

Nemorum latebris et feris quae praesidet,

Venationis et magistra regia,

Faunis, Satyris, Nymphis comitata agrestibus,

10

Siluano, Iaccho et putido Sileno.

Haec Maximo regi est datura Aemilio

Arcum, pharetram, cuspidas, rete et canes,

Sibi offerens uenationum insignia,

Victamque se dicet per egregium uirum

15

Venationis omnis expertissimum.

Vos auribus sed cuncta nunc prehendite!

Alis leuatus ipse ad astra hinc euolo.

Actus primus.

Diana cum Nymphis, Satyris et Faunis reliquaque sua familia, singuli suis insignibus ornati et induti, regem alloquitur.

Caesar, aue, auspicio superum qui dirigis orbem,

Quem decorat Romanus honos, cui uiuida uirtus

20

Per uarios casus, per mille pericula rerum

Hoc peperit regnum; gestis qui cedere nescis

Caesaribus priscis, et adhuc meliora supersunt.

Aduenio supplex genubus prostrata sacratis,

Quam coluit crebris aris ueneranda uetustas

25

Atque Ephesus memori tot iam per saecula templo

Donauit; Triuiam uates dixere priores.

Mansit honos nomenque meum: mihi numina ruris

Siluanus Satyrique leues Faunique salaces

Et Bacchus socio Sileno in cespite sacrum

30

Struxerunt; me magna cohors comitata sororum

Oreadum Dryadumque simul. Solemque niuesque

Pertuleram, inque humeris tot retia ferre sub aestu

Non piguit costisque cutem deducere ceruis.

Nec minus et nostros ornarunt undique postes

35

Arcubus et iaculis captiuarumque ferarum

Pellibus et uotis mortales mille uocarunt,

Donec in Austriaca quidam felicior aula,

Ducit Auentina ueteres qui ex arce parentes,

Progenitus. Superans atauos uirtute priores

40

Venatu oppressit siluas cautesque petiuit

Ignotas antehac homini: non ulla ferarum,

Non uolucrum secura colit montisue cacumen

Siue profunda lacus: penetrat montesque lacusque,

Et manibus pedibusque ferox certaque sagitta,

45

Siue capit prendens lato uenabula ferro,

Seu iaculum torquet. Rideris, prisca uetustas,

Herculea decorata manu; Calidonius heros

Iam nihil est; quin ipsa uirum uenerata priorem

Ipsa Diana colo, Fauni Satyrique sequuntur

50

Siluanusque rudis, Nymphae et generosus Iacchus

Auritoque sedens madidus Silenus asello

Hunc dominum nostrisque choris non amplius haerent.

Et, si me uultus non decipit, ille uideris,

Ille es, Caesar! Ades, uenator maximus ille,

55

Quem capreae ceruique timent ursique suesque

Et lupus et nuper tibi missi Aquilone uisontes

Quem fugiunt, qui saepe ferus nemus omne fatigas.

Cedo libens, arcumque meum pharetramque nitentem

Et iaculum capias, Caesar, spoliisque Dianae

60

Laetior exultes et, quae tibi munera Mauors

Iam pridem largitus erat crudelis in hostes,

Exerce, his nostris placidus lenisque fruaris.

Post huius carminis recitationem Diana, choro Nympharum stipata, laudes regis et reginae cum Nymphis et Faunis quattuor uocibus cantat. Ipsa in medio choro corniculata stabat, Nymphis in chorea circa ipsam salientibus et haec carmina canentibus.

Maxmilianeas, Nymphae, nunc dicite laudes

      Et resonet nostro Blanca Maria choro.

65

Ducite iucundas, Fauni Satyrique, choreas:

      Indulget festis regia tota iocis.

Dedicat hanc Genio Caesar cum coniuge noctem:

      O nox perpetuo carmine digna coli!

Actus secundus.

Siluanus comitatus Baccho, Faunis et Satyris regem alloquitur.

Dux, cui Maximium praestant pia sidera nomeN,

70

Verus ab aetherio missus mortalibus orbE

Cultor Olympiaci iustique aequique TonantiS,

Iuris amator, oues Christi tua sceptra gubernenT,

Mens uigil, ut caelo populus turbatus apertO

Viuida ad aeterni tandem pius ora trahatuR,

75

Serua commissum tibi, ne lupus intret, ouilE.

Iustitiam superos obeuntem hoc orbe relictO

Nobis, qui Austriaco fruimur pastore, remittaS.

Victa diu Ausoniae lugubri moenia uultV

Impia luxerunt et adhuc Insubrica ploranT

80

Culmina cristati uanissima proelia GallI.

Tolles laude atauos, si tu, uenerabile numeN,

Occurras Turcorum armis inimicaque castrA

Telis Christicolum superes Martemque tyrannuM

Vrbis abegisti dum tristia bella tumultV.

85

Tunde male infidi uenientia perfida TurcI

Agmina et immanis nunc disice daemonis illuD

Maumet robustum pectus, qui bella furorE

Suscitat insano Germana in corpora et armA

Vrbanos Christi cultus perdentia; gestiT

90

Bellator, Stygio qui fretus robore, GeseF

Perdere nos regesque pios mandare GehennaE.

Ritus, heu, miseros hominum, quos si ante tribunaL

In nigra perpetui mittendos Tartara fatI

Nos timor admoneat, numquam mortalibus istaC

95

Constrictos uideas animos in crimina ferrI,

Intendens licet usque malum draco membra resoluaT,

Perfidus exhaurit matris qui uiscera nostraE,

Enses effodiens, sic undique bella parentuR.

Vexati te iam cessent dominante periclA

100

Imperii, inuictum tolletur ad aethera nomeN:

Turgentes Venetos igitur tuque omine lumeN

Attere felici Gallorum ac pectore totO

Motus Helueticae compesce et turbida plebiS.

Praecendens carmen sex uersus in capite et unum in litteris finalibus continet.

103a

Ducimus inuicto tutam sub principe uitam:

103b

Dux uerus, cultor iuris, mens uiuida, serua

103c

Iustitiam, nobis uicta impia culmina tolles;

103d

Occurras telis urbis, tunde agmina: Maumet

103e

Suscitat urbanos bellator perdere ritus

103f

In nos constrictos intendens perfidus enses;

103g

Vexati imperii turgentes attere motus.

103h

Nestoreos utinam uideat feliciter annos!

Non auro redimita comas mea carmina sunto

105

      Nec sunt a tanto principe digna legi;

Arte tamen contexta, diu qua nulla fuere

      Forsitan in nostris condita temporibus:

Litterae in extremo carmen tibi fine reponunt

      Et sex principio carmina, lector, habes.

Post huius carminis recitationem per Siluanum, chorus Bacchi et comitum suorum ad fistulam et citharam saltabant, haec carmina quattuor uocibus saltando modulantes:

110

Siluanus, Satyri, Fauni, Silenus, Iacchus:

      Lasciuis pedibus chorea nostra strepet.

Maximus Aemilius, coniunx et Blanca Maria

      Cantentur nostris hic et ubique choris.

Viuite felices ambo, dum uita superstes,

115

      Et locet aetherio uos Deus inde polo!

Finis actus secundi.

Actus tertius.

Bacchus thyrsiger, comitatus Sileno et Bacchidibus regem alloquitur.

Rex, qui stemmata Auentina geris sacra,

Salue, Romulidum gloria Caesarum!

Osiris capias et Dionysii

Quondam magnificis gesta laboribus.

120

Bacchus nunc uocitor, laetitiae dator,

Impellens animos scribere carmina:

Cantantes Satyros iam tua saecula,

Siluanos faciles capripedes deos,

Silenum madido somniferum mero

125

Mecum temporibus perpetuis fero

Cingentes capitis tempora frondeis

Sertis, sunt quibus et pinea pocula.

Hi sunt, qui manibus thyrsigeris petunt

Mecum colliculos celsaque montium

130

Laeta uitiferum fronte cacumina.

Sic veni calida laetus ab India

Et Nysam peragrans Niliacam et plagam,

Graiis et Latiis montibus inserens

Radices tenui sub scrobe uitium,

135

Dignum perpetuis munus honoribus.

Hinc montes adii laetior arduos

Gentis belligerae monticolas uidens

Germanos, docui et pampineum nemus

Per colles teneris ducere surculis.

140

Sic Rhenana mihi culta fuit plaga

Et montosa scabris rura sub Alpibus

Nostris muneribus uitea reddidi

Moenum cum Necaro, cum Cocero et uago

Albin cumque Odera et Bacchifero Sala.

145

Rhaeti, Vindelici, Carnioli, Styri

Et longa uirides ualle Carinthii,

Hinc et Austriaci, qua Cetius ferax

Vinosum tumido Danubio caput

Infert uinifluis comminus uuulis,

150

Me uineta locis editioribus

Consecrasse sacris carminibus canunt.

Me sic clara Vienna Austriaci soli

A uino nitidum nomen habens bono

Cantat Bacchidicis iam τριετηρικοι'"

155

Ad quae conueniunt milia plurima

Faunorum, Dryadum et siluicolum deum,

In primis referunt qui meritas pio

Laudes Maxmiliano imperii duci,

Vrbem tam celebrem qui sinit orgiis

160

Et natale solum muneribus meis

Impleri et fieri Bacchica gaudia.

Post recitationem illius carminis "conticuere omnes intentique ora tenebant" et mox recitator choriambi huius ad pedes regis prouolutus lauream his carminibus a rege petiit:

Siqua mihi est uirtus doctrinaque, maxime Caesar,

      Imponas capiti laurea serta meo.

Per superos ego iuro tibi et per sceptra Tonantis:

165

      Cantabo laudes hic et ubique tuas.

Poeta igitur caerimoniis solitis per manus regias creato, totus chorus gratiarum actiones regi cantauit tribus uocibus.

Regis aeternas resonemus omnes

Incliti laudes, nitidae coronae

Serta quod docto dederat poetae

Sylesitano.

170

Tuque susceptum uideas honorem,

Vt sacris dignum facias Camenis

Neue te torpor, furor aut libido et

Quaestus obumbret.

Liber in uastis memorare siluis,

175

Vt canas laudes probitate partas

Asper et contra uitiis fauentes

Cornua tollas.

Sic tibi totum celebris per orbem

Fama nascetur rapidum per Histrum,

180

Vistulam et duras Codani per undas

Et uada Rheni.

Finis actus tertii.

Actus quartus.

Silenus, asello insidens et cantharum ansa attrita et contusa περιφερεισαι extendens, uacillante et titubante lingua et cruribus tremulis regem alloquitur.

Clarus Auentino quondam qui sanguine cretus,

      Iam faueas nostris, Maxmiliane, iocis.

Silenus sedeo pando temulentus asello

185

      Et negat officium pesque manusque suum.

Est animal, toto quo nullum pigrius orbe

      Viuit, quod tergo corpora nostra gerit,

Pendula demissis cui torpent auribus ora

      Et lento graditur bestia pigra pede.

190

Aera rugitu clamoso et commouet ore,

      Cerberus obscuris ut solet ater aquis,

Officiumque suum duro nisi uerbere discit,

      Dum crebro baculo terga relisa sonant.

Illis nunc faueas, rex Maxmiliane, rogamus

195

      Atque hos Caesareis, rex bone, pasce cibis.

Hinc rursus silentium et pocula aurea et paterae per regios pincernas circumlatae, et inter pocula pulsata tympana et cornua. Finis actus quarti.

Actus quintus et ultimus.

Personae ludi omnes in unum chorum congregatae gratiarum actiones agunt, Diana loquente et uniuerso choro quattuor uocum concentu singula carmina repetente et ueniam abeundi petente his carminibus:

Viuite felices ambo, Caesarque torique

      Consors: Nestoreos fata dedere dies.

Caesar, ad occasum felix sis solis ab ortu et

      Viribus inuictis regna solumque tene.

200

Multiplicem uariet sobolem tibi Blanca Maria

      Et ducibus terras impleat Austriacas.

Tardior extremae cum uenerit hora senectae,

      Collocet omnipotens laetus utrumque polo.

Maxmiliane, uale, ualeas iam, Blanca Maria!

205

      Iam repeto siluas casta Diana meas.

Post ludum actum diuus Maximilianus altera die conuiuio regio omnes personas refecit. Quae erant numero uigintiquattuor. Actores regiis muneribus donauit. Sodalitas illa carmina subiecit.

Perlege Germanas, rex inuictissime, Musas,

      Auspicio crescunt quae modo in orbe tuo,

Has olidi quamuis tetrique odere cuculli

      Et quos barbaries mitraque lata grauat,

210

Qui nos mordaci rabioso et dente lacessunt

      Infamantque suis carmina nostra dolis.

Quodsi de sacris aufferrent carmina libris,

      Horae septenae nullius ore forent.

Hos merito spernis nobis tua munera larga

215

      Distribuens, refouens aere, fauore, lare;

Vnde tibi merito pulsant tua plectra Camenae

      Et te perpetuo carmine ad astra ferent.

 Τέλος".