Iacopo Sannazaro piscatoriarum fragmentum

Optatos iam Euploea mihi circumspice portus,

Quo liceat trepidas piscanti includere praedas

Et Zephyris relevare graves spirantibus aestus,

Si qua movet cupidam velocis gratia cymbae.

5

Tuque ades, o nostri merces non parva laboris,

Quem Phoebus mihi, quem doctae mea turba puellae

Conciliant: dumque ipse ratem de litore pello,

Da vela insinuans, pelagoque excurre patenti,

Pars animae Puderice meae. Te nam sua Nereus

10

Per vada, te medio Doris vocat aemula fluctu,

Dum late horrisonum campus strepit omnis aquarum.

Lucrinae ad Veneris templum convenerat omnis

Aenariae Prochytaeque manus: Zephyraeus opaca

Scilicet Aenaria, Prochyta venit Eutychus alta,

15

Insignes ambo calamis et versibus ambo,

Aptus uterque fretis, piscatibus aptus uterque,

Ille hamos versare, hic retia solvere in aequor.

Tum prior haec Zephyraeus: Adeste, o litore ab omni

Piscatorum artes, liquidas exquirite sedes,

20

Vertite Tritonum latebras, penetrate recessus

Nereidum, nunquam nostros sedabitis ignes:

Nunquam me Pholoe, nunquam me Chloris amabit.

Ede tuos mecum tandem, cava buccina, cantus.

Testis Cymothoe, testis mihi candida Chloto,

25

Optavi quoties mediis in fluctibus aegram

Proicere hanc animam; quoties ego gurgite in alto

Occurri monstris immanibus, horrida caete,

Vt saltem miseros lacerarent dentibus artus.

Ede tuos tandem mecum, cava buccina, cantus.

30

Omnia tentavi, terras, mare, nubila, coelum,

Ventorumque domos, et tempora quattuor anni,

Omnia sed nocuere simul. Vos ite puellae,

Ite deae pelagi, furiis arcessite nostris,

Nunc alios succos, aliasque Melampodis herbas.

35

Ede tuos tandem mecum, cava buccina, cantus.

Non magicos versus, ignotaque nomina rerum,

Dissimilesque deos, Erebumque Chaosque refugi.

Ipsos quin etiam filo convolvere rhombos

Edidici, partesque meas de litore echinos,

40

De scopulis muscum, de fluctibus hausimus undas.

Ede tuos tandem mecum, cava buccina, cantus.