Ad Innocentium Pontificem Maximum
Si quod arcanis Helicon sub umbris
Carmen intactum fidibus priorum
Parturit, saxis iterum audiendum
Arboribusque;
5
Quale nec triplex achelois ausa est
Cautibus virgo residens marinis,
Nec puer Phoebi Ciconum remoto
Dicere in antro;
Illud attritas repetita chordas
10
Barbitos docto moduletur arcu,
Dulcis interpres animi piaeque
Conscia mentis.
Namque te rerum caput, Innocenti,
Turpe vulgato cecinisse plectro est,
15
Cuius aurata triplices refulgent
Fronte coronae:
Roma cui paret dominusque Tibris,
Qui vicem summi geris hic Tonantis,
Qui potes magnum reserare et idem
20
Claudere coelum:
Blanda cui vultu gravitas sereno
Ridet, invisos abigitque fastus,
Mitis et celsi radios potestas
Temperat oris.
25
Sponte sublatos verecunda fasces
Deprimit virtus; apicata tristi
Nube maiestas caret, et decoro est
Splendida cultu.
Ergo formosam redit in iuventam
30
Seque iam laetos parat ad triumphos
Roma, septenos hilaratque colles
Praeside tanto.
Vrbsque quae Phryxi speculatur undas
Exuet saevas propere catenas,
35
Ac suas nobis opulenta palmas
Mittet Idume:
Quippe concordes animos manusque
Devovent reges tibi, seque ad arma
Concitat turci sitiens cruoris
40
Vesper et Arctos.
Scilicet tales meditatus annos
Iuppiter fesso comes it parenti,
Quo tibi felix simul atque faustum
Proroget aevum.