Giovanni del Virgilio bucolica

Ite, precor, pariter numeri, gremiumque salutis

Ferte viro aonis reserat cui ianua silve:

Ite, precor, via quippe brevis nulloque labore

Est vobis adeunda; procul nam saxea moles

5

Et scopuli, nullumque potest occurrere levum.

Non vos belligeri vultus decernere martis,

Iam non antei libie residentis in antris.

Ibitis ymo viri quem pascunt pascua cigni

Et quem virgilii grandis sapientia nutrit.

10

Postera sit vobis prontissima cura precandi

Quatenus involucrum, quamvis sit forte ligatum,

Solvat et acephali michi libri metra severi

Mictat, Virgilio sed non sapienter adempta.