Gabrio de' Zamorei epitaphium Iohannis Vicecomitis

Quam fastus, quam pompa levis, quam gloria mundi

Sit brevis et fragilis humana potentia quam sit

Colige ab exemplo qui transis, perlege, difer

In speculo speculare meo lacrimabile carmen.

5

Qui sim, qui fuerim dicet qui marmore claudor:

Sanguine clarus eram, Vicecomes stirpe, Iohannes

Nomine; nullus opes possedit latius orbe;

Presul eram pastorque fui, baculumque tenebat

Dextera pastoris, gladiumque sinistra gerebat

10

Felicis domini, magnusque potensque tyrampnus

Ipse fui vivens. Metuerunt nomina nostra

Ethera, terra, mare, suberant urbesque potentes

Imperio tituloque meo: michi Mediolani

Vrbs suberat, Laudense solum, Placentia grata,

15

Aurea Parma, bona Bononia, pulcra Cremona,

Pergama magna satis, lapidosis montibus aucta,

Brixia magnipotens, Bobiensis terra, tribusque

Eximiis dotata bonis Terdona vocata,

Cumarum tellus, novaque Alexandria pinguis

20

Et Vercellarum terra atque Novaria et Alba;

Ast quoque cum castris Pedemontis iussa subibat;

Ianua que antiquo condam iam condita Iano

Dicitur et vasti narratur ianua mundi

Et Savonensis urbs et loca plurima, que nunc

25

Dificile est narrare michi, mea iussa subibant.

Tuscia tota meum metuebat languida nomen:

Per me obsessa fuit populo Florentia plena

Bellaque sustinuit terra Perusina superba

Et Pise et Sene timidum reverenter honorem

30

Prestabant: me me metuebat Marchia tota,

Italie partes omnes timuere Iohannem.

Nunc me petra tenet sassoque includor in isto

Et lacerum vermes laniant nunc undique corpus.

Quid michi divicie, quid lata palatia prosunt,

35

Cum michi sufficiat parvo quod marmore claudar?