Filippo Cavallo primordia civitatis Pole

Polui sub Poluce Pola, Iovis inclita prole;

Nullis adhuc viris ceperant mea littora nomen.

Non sator, non messor erat; nemorosa colebant

Agrestes nimphe tempe, montana plerumque

5

Lustrabat Delia, sociis armata pharetris.

Multe iam cecidere fere, cantusque sonoros

Nereides et iura dabant in ripis aquarum.

Precipites illas miro candore vidisses

Exercere ludos, et pectora nuda movere.

10

Huc veniens rex ipse Polus his raptus amore:

"Hic sedem ponamus", ait, delubraque deum

Statuit, et Paladi Cererique sacravit honores.

Peana canunt Iovemque patrem, placidumque Lieum

Dant circum, nomenque sacrant quod super in astris

15

Fulget; et sic terris plaudo meis nomine Regis.

Post hunc me reges multi rexere; signanter

Me coluit Roma: ludorum aspice nomen

Et excelsa divum menia, recolenda tropheis.

Hinc Karolus, Orlandus acer pugnavit et ingens

20

Bellum egit, non absque cede: horrentia virum

Corpora lapideis cernis tumulata sepulcris;

Ha, quam felix, quam dives agris, auroque superba

Stabam, classe potens, armato et milite ferox!

Ast, quia nil fixum sinit natura deorsum,

25

Troia ruit, Cartago minax, florentes Athene

Merent, Roma gemit, iam que mucrone corusco

Imperio premebat orbem. Sic flectibus atris

Fortuna currente rota me volvit ad yma;

Heu quam mentis inops qui se putat esse felicem

30

Prosperitate fretus mundana! En collige quantum

Post zephiros plus ledat hyemps, post gaudia quantum

Sevius succedat luctus! Inveniens certum

Fore nichil melius, quam nil habuisse secundum.