Giovanni Aurelio Augurelli chrysopoeia 3
Other sections


Protinus optatos opulenti pulveris ortus

Exequar: hanc etiam solertes sumite partem

Artifices, animoque diu versate volenti.

Maxima iam vobis gravium miracula rerum,

5

Ingentisque ausus, artisque ex ordine summae

Ignes, et spatia, et numeros, et pondera dicam.

In magnis labor est, necnon par gloria, siquem

Respiciunt placido praesentes lumine divi,

Insequiturque ardens velut inde accensa voluntas.

10

Ne vos difficilis rerum experientia turbet,

Neu me dicendi novitas ingrata retardet.

Tu quoque, siquid adhuc tibi, quae praelusimus, almum

Tentarunt pectus, votis persaepe vocata

Nympha mihi, dudum sacri custodia fontis

15

Extremam tantorum operum ne desere curam

Hanc nostram, oramus: nec, si quae maximus olim

Ille tuus cecinit vates ornantia supra

Tellurem complexa foves, contemnere prorsus

Inducas animum, quae nos imitamur, et ipsis

20

Illius impressis quae nunc vestigia signis

Ponimus internae scrutati viscera terrae;

Ne velut ex alto penitus despecta refutes.

Quin videas siqua pariles ea figere sorte

Conamur parvo vadentes grandia passu:

25

Sic eat aeternum puris tibi leniter undis

Mincius, et tenera praetexat arundine ripas.

Principio spontis propriae, semotus ab omni

Sit cura, et vitam tranquilla per otia ducat

Secretus, latitansque etiam, cui talia curae.

30

Illi sit non ampla quidem, sed commoda multis

Tractandis domus, et vulgo quae abiuncta recedat.

Quaque locis habeat secreta cubicula certis,

Quo nullis aditus pateat, ni forsitan ipse

Iusserit huc famulos non nil inferre minister,

35

Qui neque quid gestent norint, nec cuius in usum.

Hic brevis aestiva spatiantem porticus aura,

Et modica exceptum brumali tempore servent

Atria, contineantque domi; nec parvulus absit

Hortus, ubi vacuum toto se exerceat anno,

40

Et velut huic tantum studiose deditus instet.

Nunc eadem excultae telluri condita mandet,

Semina nunc olerum properanti seligat ungue,

Mox animum, atque oculos pascat florentibus herbis.

Huc etiam interdum dulcis admittat amicos;

45

Dissimuletque, domi quid agat, gratoque sodales

Detineat lusu captos, suavique lepore.

Interea non ille tamen cessare calorem

Occultum sinat, aurigerum si forte locarit

Semen, ubi proprios aevi iam compleat orbes,

50

Aut si id continuoque igni, multoque labore

Abstrusum in venis auri perquirere tentet;

Atque ideo haud ab re fuerit, quaesisse fidelem

Muneris egregii socium, longique laboris,

Interiore domus se qui tum parte recondat,

55

Inque vicem partitus onus curanda ministret.

Est etiam non illa quidem postrema beati

Artificis ratio, qua se commendet, et ipsum

Diis opus aeternis; neque enim sine numine divum

Haec veniunt, neque ad haec ulli adspirare licebit,

60

Qui non rite deos studuit sibi adesse precando.

Ipse ego, qui tantum haec tenui nunc carmine tento

Pandere, ter Musis feci pia vota, precesque

Intendi manibus supplex, et pectore puro;

Vnde mihi insolitum caelo adspirare favorem,

65

Paulatimque novas in carmina surgere vires

Sentio, perque altos collis, atque avia ferri

Per nemora incertus videor: ducor sed aventi

Mente tamen, quo fata ferunt, ut primus amoeno

Ex Helicone sacra referam mihi fronde coronam:

70

Primus et Aoniis intexam floribus aram,

Quae mihi cum fuerit teneris erecta sub annis

Et Phoebo, Phoebique choro, Genioque potenti,

Stat maris Adriaci secreto in lictore ducta

Ad culmen, placidis qua fertur Ariminus undis,

75

Aut rapitur torrens vastum violentus in aequor,

Inclita dum subter pontis monumenta vetusti

Praeterit, et dulcis undas permiscet amaris.

Propterea incoeptas artis, operumque labores

Prosequar indictos prius, et fumantia circum

80

Tecta ferar divum, tenues qui follibus auras

Captant, et liquido distendunt aere caminos:

Et iam Cyclopum fremitus audire videmur

Cominus ingentes, caelumque incudibus actum

Murmurat, et longo Chalybum stridore liquentum

85

Insolitisque mihi resonat mugitibus Aetna.

Seu quis sementem faciendi quaeritat auri,

Seu prius argenti recte primordia poscit,

Nosse gradus primum varios ne spreverit ignis.

Sunt plures etenim, per quos procedat, oportet.

90

Sed duo praecipue: naturae est aemulus alter

Tranquillae; ast alter violentae convenit arti.

Nititur hic operum immensa vi trudere semen

E solido innexum miris compagibus auro.

Cum prius, ut tibi mox reserabo, solveris aurum,

95

Reddiderisque humens, necnon et putre, subactumque,

Vt facile id valido demum patiatur ab igne,

Exhaletque tumens, atque in sublime feratur,

Exemptum fovet ille, nec excedentis adurit

Tum virtute caloris opus, frigere nec ante

100

Permittit, quam se mire componat, et ante,

Quam sese propria perfectum sponte reponat.

Hic mihi composita dedatur mente minister.

Magna etenim referam primum, tum plurima fando

Commodus expediam, quae prisca et barbara turba

105

Subticuit, quaeque ipsam eriam caelasse volentem

Crediderim, aut verbis nescisse potentius uti.

Haec ideo lingua nunc illustrare Latinorum

Ausus, quinetiam numeros his addere conor:

Grata magis doctas veniant ut missa per aures.

110

In primis auri lamnas, ramentave puri

Accipiens, crebris contundes ictibus, atque

Pulveris in morem triti, aut fluvialis arenae,

Diminues, longumque teres, quo denique putri

Humore ex sese interius resoluta liquescant.

115

Proderit huc etiam largos infundere rores

Seminis interdum proprii, ne forte alienum,

Vt docui supra, quicquam miscere labores.

Ni quod multa queat connectere, forsitan addas,

Quodve etiam sparsum rebus communiter insit:

120

Nam simili gaudere suo simile omne putato,

Atque etiam exterius simili quodcunque iuvari,

Praesertim cum naturam natura requirat,

Atque amplexa parem contraria cuncta recuset.

Sic quoque non digitis, aut plectro pulsa, movetur

125

Forte fidis, tanquam fidibus tunc assonet ictis

Ipsa, quibus fuerit concordi consona voce:

In cunctis adeo rerum concordia pollet.

Quare id ne pigeat, quodcumque est, quaerere compar;

Aut ubicunque latet, seu montibus abditur imis,

130

Vel maris eruitur scopulis, aut fontibus haeret

In mediis, alto vel se producit Olympo;

Seu quacunque patet, seu parte absconditur omni,

Quicquid id est, totove orbis se corpore miscet,

Cuius praevalida vi tam compacta resolvas.

135

Ergo ubi iam humescent, angusti vasis in alto

Fundo compones ipsa haec non ordine nullo;

Namque per aequa tibi maneant dispansa necesse est,

Vt calor ex aequo penetrans per cuncta feratur

Vnus, et ex omni compellat parte vaporem.

140

Nunc, quibus exceptum rebus componere possis,

Instituam vas illud, ubi perferre calores

Immensos opus est aurum sic rite peractum.

Est genus indomitae mirum telluris, Hiberus

Quam fossor vitreas Italum transmittit ad artes.

145

Hac etenim argilla fictis vitrarius ollis

Vitra liquat fervens, eademque liquentia totas

Noctes atque dies longo depurat in igne.

Hanc igitur primum creta compone tenaci,

Qua figulus currente rota surgentia profert

150

Vascula, et his pergit gratas inducere formas.

Est etiam Euganeis tellus in collibus atra,

Sulphurei ad fontes Aponi qua semita ducit.

Nec minus effossis puteis quandoque subalba

Eruitur, marmor referens persaepe vetustum.

155

Quas ut tu cunctas una coniungere cures,

Est opus, atque adeo manibus miscere subinde,

Vnam quo pariter possis inducere massam.

Indi scyphi speciem oblongi simulantia finge

Pocula, queis etiam parva circumdare zona

160

Os summum studeas, illis aptentur ut alte

Vitrea vasa super tenues captura vapores.

Nec minor illa quidem fuerit tibi cura camini,

Quo validum accendas ignem, multumque diuque

Accensum summa foveas industrius arte.

165

Hunc igitur duplici munitum pariete firma,

Compositoque apte limo duc omnia circum.

Nec mihi displiceat vinclis praecinctus et aere,

Et silice intectus dura, quae tegmine ferri

Fortior, hoc melius tanti vim perferat ignis.

170

Hanc quoque continuo multoque foramine comple,

Vascula quo possis illic tam multa locare,

Quam multa est operi satis, et quam multa labori.

His ita compositis, cum primum accenderis ingem,

Aestuat hic clausa rapidus fornace, feritque

175

Vas recta inferius, totumque ignescere cogit.

At proprio quondam species madefacta liquore

Aurea, quis credat? Tamen haec videre periti,

Soluitur, et spondae paulatim vasis adhaeret;

Mox petere hinc sensim vitri convexa videtur,

180

Duraque quae quondam fuerat, et densa, gravisque,

Mollis hebet, volitatque levis, et rara fatiscit.

Quin niveo candore etiam fucata renidet

Principio; mox caeruleo pallore repente,

Et viola leviter tincto perfunditur omnis,

185

Quae prius astrorum caelique imitata colorem

Fulserat, atque auri fulva perstabat in aura.

Non tamen indicium facient haec una, sed ipsum

Illius interea licet observare saporem,

Haeserit os circum cum vix perceptus amaror.

190

Indicio est etiam sonus hinc otusus, et aure

Deprehendi haud facilis, necnon odor haud gravis, et si

Sulphuris extemplo paulum spiraverit atri.

Quid? Quod et interdum liquidam se fundere undam

Ipsa videtur item, quae sursum repserit offa;

195

Vsqueadeo non grande semel mutarier aurum

Visum est, et superas ferri grave pondus in auras.

Hic liquor est, qui si certo sit tempore lectus,

Bina ministeria ex sese praestabit abunde.

Alterum, ut hinc aurum proprii quandoque liquore

200

Seminis infundas, ipsum cum solvere primum

Coeperis, et prima simul id contriveris arte.

Alterum erit, quod cum hic docte immiscebitur humor,

Forsitan advectas Indo de littore baccas,

Cum senio obductae non nil pallere videntur,

205

Restituet quondam proprio candore nitentis.

Aut ex arte novas etiam, si forte cupido

Id facere incessit umquam tibi, fingere posse

Perspicuo invenies illo puroque liquore.

Quod si quando sequens rerum pulcherrima, quoddam

210

Egregium meditari opus, et componere velles,

Pulchrum aeque haud quicquam, nec tam mirabile possis

Deligere, humanam quod tunc imitere per artem.

Has adeo circum ludit natura creandas;

Seu cum se summo pandunt in marmore conchae,

215

Vt genitalis eas anni stimulaverit hora,

Inplenturque levi conceptu roris hiantes,

Et gravidae certo mox edunt tempore foetus,

Aetheriusque illis fit candens unio partus.

Sive animadvertas, cur non se roscidus unam

220

Induat in speciem simili conceptus ab ortu.

Namque ubi ros purus cupidis influxerit illis,

Conspicitur toto diffusus corpore candor.

Turbidus at foetum prorsum sordescere cogit,

Quem rursus videas caelo pallere minante.

225

Quippe illo constant, caelique his maior inest vis,

Quam maris: hinc variant, et pro lurore vicissim

Nubilus est illis color, aut pro luce serenus,

Dum fovet alba senis Tithoni Aurora cubile.

Hinc etenim pasci tunc illas cernimus, et cum

230

Se tempestive saturent, grandescere foetus.

Comprimitur vero si fulgurat ipsa repente

Concha pavens, restatque minor ieiuna timendo.

Verum si intinuit, pariter compressa pavensque

Inflatam vento speciem, et sine corpore gignit.

235

Atque hi concharum vere perhibentur abortus.

Nam cute multiplici sani constare feruntur,

Et penitus solido compleri corpore partus,

Atque ita, quo callum reputes id corporis esse,

Quod sale permulto soleant purgare periti.

240

Id mirum est, caelum tantum gaudere sereno,

Sole rubere illas, candorem et perdere, et ipsum

Custodire ideo mersas pelago altius, atque

Se raddi valeant usquam contingere Phoebi.

Flavescunt tamen, et rugas traxere senectu:

245

Nec constat vigor ille, nisi durante iuventa,

Quem petimus: sic his etiam longa efficit aetas.

Haeret et interdum duris vetus unio conchis,

Quam neque ab his valeas nisi forti avellere lima:

Quamquam omnis pariter proprio sin in aequore mollis,

250

Exemptus vero durescat protinus idem.

At si forte manum capientis praevidet ipsa

Concha, statim compressa operit seseque suasque

Intus opes, se gnara peti violenter ob illas:

Atque ita praeveniens acie proscindit acuta

255

Saepe manum, et poenas decepto sumit ab hoste.

Denique quod solers summi prudentia vatis

Esse apibus circa regem miratur, id ipsum

Observare ferunt conchas, ut grandior aevo

Imperet, atque alias pastum praecallida ducat.

260

Quae si forti capi (nam haec urinantibus una

Cura est) contingat, palantes protinus omnes

Includi reliquas facile est tum retibus, atque

Incolumi quo maior erat fiducia rege:

Hoc illis capto subit inconstantia maior,

265

Vsqueadeo in cunctis ductorem amittere magnum est.

Praecipua his vero dos est: aequissimus orbis,

Candor item aetherius, tum limpidus undique laevor,

Et magno pariter iustum sub corpore pondus.

Sed satis haec, nequa videar contendere summis

270

Ipse viris, merito sibi qui peperere virentem

Semper, et in nullo languentem tempore laudem:

Nec mihi certandi veniat tam vana cupido.

Tu modo, cum dabitur, collectum rite liquorem,

Nam non saepe fluit, tantos servabis in usus.

275

Namque illo sparsus pallens prius unio candet:

Quin novus efficitur, si post componere cures

Caetera, quae cura nihilo maiore parantur,

Vt referunt, qui haec egere et scripsere docentes.

Possem multa tibi quaerentum inventa referre

280

Artificum; qui dum res has scrutantur, et errant

Nunc huc nunc illuc, alienaque saepe sequuti,

Quam peterent, miranda alias, nec cognita pridem

Invenere, quibus fruitur nunc vita repertis.

Vt qui vitra adeo varias imitantia gemmas

285

Effecere prius, necnon qui nitra salesque

Iniunxere simul lymphis et alumina primi,

Seiungique aliis aurum docuere metallis;

Vel qui tot nobis etiam ostendere colores,

Purpureum viridemque, aut quo caelestia tecta

290

Interpicta micant, et crebris ignibus ardent.

Seu quem floriferi tranquillo tempore veris

Laeta maris summas spargit Galatea per undas:

Quem facere eximia si qua cupis arte colorem

(Namque illum nobis etiam natura ministrat

295

Inventum scabris in rupibus), hic tibi nulla

Proveniet de parte magis, quacunque vel arte,

Caerula qui placidi referat Neptunia ponti,

Quam qui praetenuis flavo detergitur auro.

Hunc adeo ex sese profert, et detegit ultro

300

Aurea cyaneo conspirans aura colori,

Cum floret mirae in morem rubiginis aurum

Suspensum supra os ollae candentis aceti,

Marmoreoque etiam completae pulvere primum,

Deinde fimo in putri, iugive humore repostae.

305

His ergo atque aliis, quos enumerare colores

Longum esset, cuncta in tabulis simulata reponunt

Pictores, quaecunque procul propiusve videri

Contigit, ut prisci mira expressere. Neque ulli

Non eadem mire nunc et pinxere minores:

310

Quos meus ingenio cunctos imitatus et arte

Iulius, effingit quicquid natura sub ipsis

Exposuit diversa oculis; seu surgere montes

Aerios, imasque simul subsidere valles,

Collibus atque etiam introrsum protendere hiatus

315

Aspicias, vacuisque ipsos se findere rimis:

Seu petere exiguo comprehensos margine cures

Prospectu late campos, et florida rura,

Fluminaque immensas inter currentia terras,

Et maria, atque lacus, viridique in gramine fontis,

320

Quo Nymphae, Satyrique, et monticolae Silvani

Conveniunt, caeloque illic et sole fruuntur

Quisque suo, variis intenti lusibus omnes.

Multaque praeterea, quibus artes haud pudet uti

Ceu propriis reliquas, siqua immiscere metallis

325

Pergit rite manus: en cum spirantia quondam

Aera Myrhon, vel nunc eadem cum excudere Crispus

Certat fingendi praestans et fundere iuxta,

Multaque construere, et multa admiscere, suumque

Sufficere his ignem doctus. Nec inaniter illum

330

Crediderim arcanam meditatum plura per artem,

Qui genus id nuper tormenti ex aere peractum

Horrendum miseris edit mortalibus, altos

Quo murorum apices longe quatit, et grave pondus

Machina terribili iaculatur in aera bombo;

335

Quo tellus tremit assultans, atque oppida circum

Icta procul diro strepitu, ceu fulminis, horrent.

Quales attonita stupidi percepimus aure

Littore nunc veneto, Patavi dum magnus ad urbem

Rex sedet, et latos diverso milite campos

340

Occupat: at contra venetus se exercitus intra

Continet, et variis arcet terroribus hostem.

Sed quid in haec fando diversi venimus? An quod

Nos et agit, qui nunc vertit ferus omnia Mavors?

Pierides contra contendite: nam neque vobis

345

Vnquam aberunt, ausint qui talia: sed neque munus

Ingratum est quodcunque paro; namque hoc mihi tantum

Iussistis, quod et ipse lubens praestare laboro,

Aequus in his quamvis labor est, et gloria dispar.

Nunc age continuus calor, et secretior ignis,

350

Quo fovet ac reficit sese vis seminis intus,

Edetur, tempusque sacri geniale Hymenaei,

Perpetuisque almi succensa cubilia tedis

Coniugis, et veri Veneris dicentur amores.

Ergo nivem cum tu vitro deraseris auri,

355

Hanc hyali parvo rursus in vase repones,

Cuius item modicum ferventi os obstrue vitro.

Tum tibi seu lapide excisum formare caminum,

Sive luto fictum, studeas, cui subdita lampas

Ardeat assiduum producens usque teporem,

360

Quem super impositus dense cinis aurea servet

Semina, quae fundo phyalae claudantur in imo;

Et vitreo dum vase diu conclusa coquuntur,

Ostendant prima varios in fronte colores:

Namque ipsum quoniam prae cunctis quaerimus atrum

365

Post quater undenos soles cum noctibus actos,

Vnde color tota candens educitur arte,

Ex atro ad candentem alios exstare necesse est,

Quos spectes medios inter contraria sensim

Apparere tibi. Namque hoc natura requirit,

370

Quo sibi conveniat concors, atque undique tota:

Nec nisi decursis spatiis extrema tenebis.

Omni namque dabunt tibi tot se parte videndos,

Quot trahit adverso solis splendore colores

Iris, ubi terris caelo incurvata recumbit;

375

Aut quot saepe levi motu variata videmus

Colla referre avium, quas Iuno iungere curru

Ante alias omnes volucres dignata, superbis

Centum Argi voluit praetexere lumina pennis.

Ast ubi se fusco perfuderit ipsa colore

380

Massa, putes proprium te suffecisse teporem,

Quo femella marem suavi complexa foveret

In gremio; ast illi sensim instillaret amorem

Fotus amans, dulcisque simul langueret uterque

Connubio, et ditem proferret denique partum.

385

Hinc ea paulatim pullam deponere vestem

Incipit, et sese pallenti obducere palla,

Inque dies minus atque minus pallere, neque ullo

Cessare intera momento temporis unquam

Saepius innumero conspersa colore vicissim,

390

Quin albere iterum maturet foedere tanti

Coniugii iuncto, quo iam resoluta latenter

Putruit, et vires quo nunc recreata resumit.

Hic igitur ne qua tepidum summoveris ignem,

Et genitalem intus vim vi subeunte foveto:

395

Ales ut assidue tepidis super incubat ovis,

Nascendisque adhibet pullis intenta vigorem.

Quem tu continue morem servare memento,

Hanc ut, dum Phoebi circum se verterit orbis,

Plurimus exacto comprehendat tempore candor.

400

Haec tibi tangenda est duranti denique meta,

Hic equus est solvendus, et hic iam terminat aequor,

Quo cursum tenuisse diu laetere laborum

Tantorum, et longum patienter multa tulisset.

Ac iam tempus adest, quo felix praemia sumas

405

Debita, quae tanto demum sudore pararis.

Accipies igitur vivi de more subactum

Argenti pondus, triquetroque in vase repones,

Quo calefacta solent immissa metalla liquere.

Cumque tibi in medio vas ipsum aptaveris igni,

410

Coeperit et misso sursum fervescere fumo,

Pulveris exiguam perfecti proiice partem

Desuper, et tantis succendas follibus ignem.

Namque id continuo, quod tu mirere, liquescet

Argenti in speciem, quam fusam deinde canali

415

Angusto in gracilem videas durescere virgam.

Non tamen hic prorsus sistendum est, eia age longum

Ingresso tibi restat iter, quo pergere cura

Strenuus, et quondam felicem perficere cursum.

Nec mihi det vitio quisquam, si condita claustra

420

Naturae reserare nimis, vel inutile forsan

Humano quicquam generi proferre videbor;

Cum, veluti cunctos auro ditescere vellem,

Ipsum qua fieri possit ratione docere

Tentabo, abstrusum quod sic natura sub imis

425

Montibus occuluit, quo gens humana per omnis

Id peteret patiens atque exanclata labores,

Quove uno pretiique modum summamque tenerent

Mortales, illoque foret mutatio rerum

Aequior, et varias inter commercia gentis

430

Apta magis. Quod si certa produxerit arte

In lucem id quisquam, vulgoque ut pergat in usum,

Fecerit, atque ideo pretiosum ut vile putetur,

Continuo exciderint reliquae tam segniter artes,

Quantum haec extulerit caput indefessa; neque ipse

435

Forte pater curis acuet mortalia corda

Amplius, inde gravi passus torpere veterno

Omnia, vel potius sceleratum mox genus omnem

Iusserit humani speciem mutare decoris.

Ipsum autem, ut variis agitaverit ante periclis

440

Autorem sceleris tanti, aut detrudet ad orcum

Fulmine, vel celsa religatus in rupe perennes

Aeternum poenas coget dare: nam quid Olympo

Ossa superpositus, necnon et Pelion Ossae

Coeumque Iapetumque magis saevumque Typhoea

445

Finxerit horrendi Iovis ira, et fulmine dignos?

Aut magis aethereis subductus sedibus ignis

Caucasea meritum volucrique et rupe Promethea?

Quam, qui hac imprudens aurum invulgaverit arte,

Dignus erit poena simul ut multetur utraque?

450

Caverat hac princeps re forsan Claudius una,

Flexibile ut fieret mirando examine vitrum,

Detraheret nequid pretia olim imposta metallis.

Vidit idem inferior longo post tempore Caesar

Ipse etiam fortasse, artis cum perdere tantae

455

Artifices voluit, iussitque exurere librum

Multorum aggestum cumulum, dum forte peragrat

Milite composito Aegypti ditissima regna,

Et timet imperio Romano providus arte

Ex illa, et multis opibus tunc inde paratis.

460

Quin frustra Phaunus Pico satus, et Iovis almus

Ipse nepos, merita ferretur laude, quod olim

Primus ad Hesperios specubus deprompserit altis

Argenti late venas, primusque per ipsum

Aurum aditos tantos tellure recluserit ima,

465

Horum conditio si qua vilesceret arte.

Verum id non agimus, non omnibus omnia namque

Scribimus; hac tota vulgus sed parte perosi

Ludimus, et procul hinc certum est arcere profanum,

Et terrere etiam scriptis, ne attingere sensu

470

Speret, quae paucis canimus prudentibus, et quae

Non tamquam artifices, sed ut olim caetera, tamquam

Scrutantes opus id, dicimus, et quae

Vix illis pateant magno percepta labore,

Qui moniti nobis dignique ad tanta vocantur:

475

Praesertim cum rite volunt indicta relinqui

Nonnulla, aut dici scelus est ea quippe nefandum

Ni penitus caecis ambagibus involvantur.

Ac nonnulla etiam (quod parce nos tamen ultro

Fecimus) interdum sparguntur falsa, neque illic

480

Omnia praecipue credas tibi vera referri,

Ars ubi secretos duci tentatur in usus;

Atque ubi, quo pacto sese experientia promat,

Prodimus addicti perplexae legibus artis.

Quin ubi naturae vires aperimus, et artem

485

Illius asseclam decernimus, atque ubi primum

Esse hanc, mox quae ea sit, ostendimus; omnia passim

Vera tibi porro occurrent magis, et magis inde

Omnia percipies, quae sunt ducenda sub usum,

Quam illinc, artis ubi nobis modus ipse doceri

490

Est visus, nostroque patens fieri documento.

Nec fuit haec fandi tantum sententia, quantum

Hic mihi nescio quis furor incidit, unde faventi

Numine non trito ductarer calle sub alta

Culmina Pieridum, laetosque invisere colles

495

Et fontes haurire sacros, et carpere frondes

Sperarem, doctae iam praemia frontis honesta,

Atque adamata mihi, et multos quaesita per annos.

Haec nam sollicitas inhibent solatia curas;

Hic amor, haec vacuam tenet oblectatio mentem,

500

Gratiaque, atque una haec animum complexa voluptas

Explet, et hinc totum percurrunt gaudia pectus,

Gaudia Castalidum dono concessa sororum.

Ergo hinc digrediens edico, ne quis ab igne

Amoveat, quod rexit, opus; ne forte remittat

505

Conceptum durante diu virtute calorem.

Sed contra intendat potius, quo perferat ipsum

Tacta manus tamen artificis, nequando moventem

Vim sese excedat calor, at tam iugis et aequus

Perduret, quam laeta illum natura sequatur.

510

Ergo, quin pergas, tunc te mora nulla retardet,

Desieris cum iam ulterius proferre nitorem

Sperati et demum iam tum candoris adepti:

Sed tamen ut properes obstet patientia semper

Fida comes, quae te pariter ne longa moretur

515

Ipsa dies, faciat. Neque enim tibi tempore parta

Tanta brevi speres; quae si conquirere possis,

Nulla aeque quaerenda alia, aut optanda relinquas.

Hic itaque ulterius postquam processerit ignis,

Non unus color, aut facies spectanda, sed ante,

520

Quam tibi purpureus se proferat ipse videndum,

Paulatim croceo perfusus candor amictu,

Et varie immutans, totum durabit in annum,

Cum ruber ostendi mox coeperit, atque sub altam

Perspicuus florere cutim, violaeque rubenti

525

Assimilis, iuxtaque nitens Tyrio hyacintho.

Haud tamen hic etiam sistas, sed protinus ultra

Perge, nec a recta, quae te via ducit, aberres.

Tum tibi ne in mentem veniat, nec suadeat ullus,

Vt quicquam immutes ignem, ni forte parumper

530

Intendam, quem ferre tamen vel tangere possis,

Cum libet, illaesus: quae sit tibi meta, modusque,

Quo nihil hoc toto servandum tempore credas

Esse magis. Namque hoc naturam imitabere tantum.

Caetera, si pecces aliquid, vel forte relinquas,

535

Corrigere, aut rursus componere, nil prohibet, si

Recte animadversa haec pridem, et quaesita fuerunt.

At si desistas, quo vis intermoriatur

Ignea, continuo quae foetum fomite pascit,

Nil agis, et subito, cum primum desinet ignis,

540

Cuncta ruent, quae nonnulla reparaveris arte

Amplius, ac frustra tentes fulcire ruinam.

Verum si contra studeas augere calorem

Impatiens, pigeat morae te, protinus illud

Amittes, longo quod dudum tempore quaeras.

545

Propterea assistens operi bombycina lychnis

Nunc ipse imponas filo contorta trilici,

Nunc oleo demissa leves, eademque retorto

Profer acu, aut putres contundas forcipe fungos.

Contemplator item, cum se mutaverit aer,

550

Sumpserit et vires iam tempestatibus aequas.

Si media, ut par est, torrenti aestate calescet,

Et tuus hic etiam nolens augebitur ignis.

At si frigescit gelidis aquilonibus aer,

Et tuus hic etiam nolens sedabitur ignis.

555

Tu vero, si frigus erit, mox addere primis

Fila tribus sapiens accingere, quae tibi speres

Esse satis; sed si aestatis supereminet aestus,

Occuras, demasque celer quae adiunxeris ante,

Aut latera exemplo attenua nimis ampla camini,

560

Et graciles illi spondas aptare labora.

Aut contra, tenuis paries ubi forte maligna

Ex sese admittet vel rimis frigora, limo

Tum latera haec eadem crasso duc omnia circum,

Quaque potes iussum conserves arte teporem.

565

Nec pudeat cribro cineres agitare, neque ipsos

Ampullam circum tenues aptare tepentem

Interea, quando videas inolescere foetum

Scilicet, et densum magis affectare ruborem:

Tertia quo tandem veniat feliciter aestas,

570

Quae tibi praeteritos demat perfecta labores.

Nam simulac plenum color effert purpureus se,

Cunctandum nihil est, quin pulvis vase beatus

Dematur, variosque tibi servetur in usus:

Caetera sive velis auro mutare metalla,

575

Seu libet affectis etiam mortalibus esse

Auxilio, et tristes illis depellere morbos.

Haud tamen exacte quisquam sic computet annos,

Vt nil diminuat numero huic, nil insuper addat.

Nam seu materies habilis quandoque reperta

580

Acceleret cursus, eadem non apta retardet;

Seu calor intensus paulo minus aut magis aequam

Mensuram exuperet, variet tempusve, locusve:

Hinc tibi, si spectes, ratioque et causa patebit,

In longum tanti spatium quae duxerat ortus,

585

Fecerit aut brevius; neque enim quem septimus edit

Mensis, eri fallax hominum partus, nec et hunc, quem

Protulit undecimus, non verum dicere possis,

Quamquam haec in superos soleant et in astra referri.

Sunt qui deinde tamen non parvis ignibus illum

590

Noctes atque dies septem in fornace perustum

Detineant, donec magis hic densetur, ut aiunt.

Quod tamen haud omni sapiens ex parte probarit:

Nam facere haud, quicquam simile huic natura videtur;

Coeperit at siquem, servat mox una tenorem

595

Semper, et incoepto quae sint diversa refutat.

Haec tibi quo totum peragant, quem circumagis orbem

Rectius, integri, moneo, ne spreveris anni

Observare tuis in rebus tempora passim.

Ac si me quicquam studeas audire, sub ipsum

600

Ver adeo incipies, quo totus parturit orbis,

Et quo se cunctis aperit natura creandis,

Cuius ad arcanum componas cuncta tenorem

Me duce; quod monui semper, ne calle relicto

Illius, a recta quoquam discedere tentes.

605

Vere igitur tum vitra tibi conflare iubeto,

Vere etiam formare luto atque aptare caminos,

Cum desaevit hiems, ac dum non impedit aestas,

Vt quamvis validos pertractes cominus ignes.

Forsitan hic numeros quaeras, et pondera rerum,

610

Quas tibi constituas, opus id quam perficis, ante.

Verum si reputes, tria sunt primordia tantum;

Dehinc duo, dehinc etiam, recte si videris, unum

Tantum erit, et solo triplex constabit in auro.

Quin ipsa haec uno comprehendas pondere cuncta:

615

Nam nihilo distant inter se iuncta, suumque

Quodque sibi alterno permutat pondere pondus.

Quae tamen exacte prorsus sic omnia tractes,

Vt neque tam tenui numero subducere curent,

Ac neque tam modica perpendere lance minutim

620

Hi, quibus argento mire secernitum aurum,

Instrumenta quibus maneant, quae templa vocantur.

Nam templi faciem praestant circumdata vitro,

Et pedis unius modulo constructa decenti,

Quo nusquam tenui penetret vi spiritus, atque

625

Hic erecta bilanx praeceps immotaque perstet.

Atque ideo argenti massae, quae continet aurum

Infusum, drachmama capiunt, quam rursus acuto

Incidunt ferro, mediamque illius in acris

Diffundunt latices partem; mox illa virentis

630

Particulas auri linquit resoluta per undas.

Hae propriae nigrae ad fundum gravitate feruntur,

Quas illi excipiunt, et parva lance receptas,

Exiguo quocunque leves sint pondere, pendunt.

Subductisque ipsis, dum quod sub parte repertum est

635

Tunc aurum, artificis miro solertia ductu

Computat, in toto reperit quae summa resultet.

At quamquam numeris, opus est, utare minutis

Vsqueadeo, vel ponderibus, satis attamen una

Tantum electa tibi fuerit tribus uncia primis

640

Ex illis, quam tu, ut docui, sic rite gubernes;

Aut si forte duas sumis, nil amplius addas.

Nam te, quod superest, etiam nonnulla docebo,

Quae tibi cum fuerint alta sub mente reposta,

Noris, cur modica contentus parte labores.

645

Hic ego non fictis, quae sunt tractanda, figuris

Eloquar, et longis obducta ambagibus edam,

Quae quondam artifices ipsi caelasse fatentur

Consulto, tanquam veteris mandata Sybillae.

Extremo huic igitur prudens ne cede labori:

650

Nam brevis atque artis minimae est, sed divitis usus.

Ergo vel in primis fulvo confunde metallo

Confecti paulum medicaminis, idque beati

Pulveris actutum prae se vim ferre videbis.

Vel gravidum puro semen cum rursus ab auro

655

Haud facili et multa extrusum collegeris arte

(Qui modus ex illis, quae pridem exegimus, extat

Expressus satis, et fari non omnia par est),

Huic tu purpurei partem mox pulveris aequam

Immisce, atque illis lentum succende calorem,

660

Ac geminos illas etiam simul excoque menses,

Quo seriem spatio cunctam prodire colorum

Pervideas, qualem ternos miratus in annos

Videris, atque brevi sumas, quae maxima longo

Tempore iam tota quaesistis sedulus arte.

665

Idque iterum atque iterum facias; quotiesque peractum

Id fuerit, toties vires illius, et ipsum

Pulvureum exauctes cumulum; namque ocyus ipse

Crescit, et hinc aliam sumit, retinetque priorem

Virtutem crescentem etiam. Nec credere vanum est,

670

Illam adeo interdum priscis auctoribus auctam,

Ipsius ut tenui proiecta parte parte per undas

Aequoris, argentum si vivum foret aequor,

Omne vel immensum verti mare possit in aurum,

Neptunusque supra divos ditissimus omnes

675

Tum fieri, et strato lusum Nereides auro

Ire super, puro siccantes sole capillos

Caerulae, quo non alius color aptius auro

Haeret, et aethereo cui plene convenit aurum.

Haec super aurifera non invidus arte canebam,

680

Dum ferus Ausoniae populos agit undique motus,

Atque rapit resides et longa pace quietos

Arma per, innumerasque immani vulnere caedes,

Horrendum in facinus: quo mixtum ignobile vulgus

Principibus, rerum quibus est permissa potestas,

685

Praecipitat, stupidisque necem mortalibus atram

Ingerit, atque ipsa graviores morte labores.

Illo Augurellum me tempore tutus habebat

Adriaco baccante sinus per cuncta furore

Barbarico, magnae vel cum primoribus urbis

690

Versantem, aut studiis Musarum multa vacantem.

Carmina qui fidibus iampridem aptare canoris,

Tum doctos salibus sermones spargere puris

Tentavi, et demum iam rectos ausus iambos

Edere, nunc lusi somno velut excitus arcto,

695

Quae data porta inter geminas, quae somnia servant.

Cornea nec nobis patuit, nec prorsus eburna

Emissus cecini falsis insomnia verbis.