Giovanni Aurelio Augurelli chrysopoeia 2
Other sections


Hactenus auriferam secretae Palladis artem

Inventam humana quondam virtute coegit

Credere nunc ratio, nunc experientia suasit.

Iamque ea quid possit, quo prudens tendere pergat,

5

Hinc canere incipiam, dextro modo numine Phoebi.

Difficiles adeo factu, dictuque per artes

Ingrediar, verbis addens et rebus honorem.

Tuque ades, o cultum Musis et Apolline pectus

Ante alios olim cunctos divine poeta:

10

Quo duce secretum per iter procedere tantum

Ipse queam, ut propius Pimplei culmina cernens

Alta iugi, ne quo interea per devia ducar.

Illuc namque animus certa spe ductus anhelat

Et fidit gradibus crescentis scandere famae,

15

Nulla aevi quam longa queat delere vetustas.

In primis niveo sparsus candore lapillus

Quaeritur, aut longo contritus tempore pulvis

E niveo in liquidum versus candore ruborem.

Illius infecto tenuis pars mixta metallo

20

Inserit argenti subito, mirabile!, pondus

Et speciem: vel si argento fit proxima vivo,

Dedocet hoc fungi liquenti immobile vita.

At ruber ipso etiam pulvis preciosior auro

Quodcunque ex illis primus calefeceris igni,

25

Vertet in immensum pondus tibi protinus auri:

Autque ideo artifici maius nihil esse putato,

Quam quibus e primis opus id componere possit,

Noscere quaeve prius capiat circumque laboret.

Mox ut naturae se tum praebere ministrum

30

Sentiat, exemptum latebris cum nobile semen

Proferet in lucem solers, iterumque tenebris

Reddet et occulta servatum pyxide claudet.

Cumque alimenta putri sensim dabit humida massae,

Agricola ut quondam telluri semine iacto

35

Spargit rore levi tantum sitientia culta.

Nec minus interea tepidum cum suggeret ignem

Et genitalem intus vim vi subeunte fovebit,

Vt calor interius solet exteriore iuvari,

Ac stomacho praetenta manus praestare vigorem

40

Vt valet, utque aegri vires relevare caducas

Apposita exterius possunt fomenta medentum.

Nec varias specie res admiscebit, et uni

Quodcunque obstiterit iunctum, procul inde movebit.

O tardas adeo mentes, assuetaque falli

45

Artificum vario rerum per inania ductu

Pectora, cum duris quid mollia vina metallis?

Apta epulis atque apta bibi suavissima vina.

Quid levis humano missus de corpore sanguis?

Quid lapsi e rosea flavi cervice capilli?

50

Ova quid? Et lectae summis in montibus herbae

Conveniunt imis fosso sub montibus auro?

Hic tamen expressam praelis torquentibus uvam

Accipit et phialae postrema in parte reponit,

Cuius in extremo rostrum connectitur ore.

55

Hanc super ignitos cineres candente camino,

Aut super undosum laticem ferventis aeni

Collocat: at tenuis fertur vapor intus et haerens

Alta petit, leviusque liquens infusus in undas,

Ardentemque vocant lympham vitae liquorem,

60

Vitrea quem raris effundit fistula guttis.

Hic ergo ut multis vicibus stillaverit, una

Collectus varios tandem servatur in usus:

Praecipue vero, modico lentescat ut igne,

Sive fimo incoctus nulla non arte tepenti.

65

Fingitur oblongo vitreum vas ductile collo,

Bina unde, exiles velut ansae, brachia pendent

Concava, quae ventrem vasis flectuntur ad imum.

Hic igitur liquor inclusus cum summa per ora

Fertur, continuo binas inclinat in aures,

70

Ingreditur, repetitque iterum, quas liquerat imo

Fundo ferventis lymphas, iterumque refertur

Ad supera, atque levis nusquamve quietus eandem

Itque reditque viam toties, et mobilis idem

Ipse in se sua per vestigia confluit humor,

75

Donec paulatim niveam densetur in offam.

Tenuibus haec tandem lamnis componitur auri

Et coquitur lento forsan, longoque calore.

Verum hoc ne, an ne alio quovis ea denique pacto

Commiscent (neque hoc haud est exquirere nostrum),

80

Incassum cuncta exercent frustraque laborant.

Nam specie diversa simul dum iungere curant,

Altera ut impediant primo mox altera motu

Efficiunt, ullo ne possint tempore quicquam

Edere, quod per se natura constet et unum.

85

Namque ita principio statuas cuncta esse sub una

Re, quibus hic opus est, nihil ut quaesiveris extra,

Praecipue humorem, qui sese iugis abunde

Sufficit, atque intus servat, dum prodeat illud,

Quod cupis et gigni tanto conamine certas.

90

Quinetiam duplicem scito vim intrinsecus esse,

Et quae semper agat, et quae patiatur, ut una

Foemina, masque agitent: veluti cum pullus in ovo

Crescit agente quidem hoc, atque hoc patiente vicissim,

Exterius tantum miti atque fovente calore

95

Adiutus. Neque tu quid convenientius ullum

Exemplo hoc credas, neque quod me iudice semper

Acrius inspectes, atque ad quod cuncta reducas.

Ast alius puro varias de sanguine partis

Elicit, atque adeo ductas elementa vocare

100

Instituit, tanquam possint ea forte videri

Simplicia, aut tangi manibus, secreta vel usquam

Esse, vel includi quoquam: quin protinus omne

Vas penetrent, duro quamvis adamante peractum

Id fuerit. Simplex neque enim consistere corpus

105

Parte potest orbis vasti violenter in ulla,

Sed propria tantum gaudens in sede quiescit.

Sic saepe ex aliis rebus, sic saepe seorsum

Quator e tonsis ponunt elementa capillis.

At non sic natura potens haec segregat unquam,

110

Sed miscet potius simul, et confundit eodem

Frigida commutans calidis, humentia siccis,

Atque ita corrumpit solidum, nec dividit ullas

In partis, servans genitalem seminis illi

Vim, qua corrupto corpus de corpore gignat:

115

Namque ex quo quicquam genitum est, id putruit ante.

Quid qui conatur quaesitae longius herbae

Invalido aufugiens argentum sistere succo?

Idque gelat duratque simul, sed figere nulla

Arte potest, ictu quo molli ducere possit.

120

At non quod solidum faciat, vel ductile, tantum

Quaerendum est, sed quod videatur posse priorem

Auferre, atque illi defecto inducere formam

Mox aliam, et puri speciem donare metalli.

Sulphura quid memorem longo detersa labore?

125

Nitraque, purgatosque sales, tostasque Lyaei

Longaevi feces, vel quae atramenta calenti

Accensa effundunt guttas e vase rubentis?

Hinc solvunt, iterantque vices, ac saepe resolvunt;

Deinde lavant, iterumque terunt, mox figere tentant,

130

In calcem vertunt etiam, missoque vapore

In sublime ferunt tenuati corporis aurem.

Compositos varia videas hinc lege caminos

Innumeros, totidemque luto lita vitrea vasa.

Quaeque sibi vertit faber argentarius usu,

135

Sordidiusque aliae quicquid fabrilibus artes

Exercent curis, nostri arripuere, suisque

Insani ascivere laboribus, atque ita semper

Sulphur olent, semper faciem fuligine tincti

Horrendas atra simulant ab imagine larvas.

140

Nec miseram magis affirmes veraciter ullam

Artem aliam, quam quae externis Alchimia verbis

Dicitur, obscurisque tegens ambagibus errat

Avia per, miserosque trahit per iniqua sequentes;

Ac tandem eiectos in caeca barathra relinquit.

145

Vt videas quandoque bonum sua praedia civem

Vendentem, patriasque domos, mercesque repostas,

Fornaces inter versari, ac follibus auram

Captare, in tenuemque, nefas!, convertere fumum

Rem, dubias dum quaerit opes insanus, avitam.

150

Difficilem interea coniunx maestissima vitam

Protrahit, illachrymant nati, fit sordidus ipse

E lauto, ludusque patens et fabula vulgi.

Quare agite exemptam tenebris hanc cernite lucem

Mortales, caecisque viis avertite gressum,

155

Ac prohibete nefas tantum, et depellite virus,

Infectum quo vulgus iners se posse per artem

Divinam miscere manus putat, abdita rerum

Quae valet et causas adeo spectare latentis.

Hanc non impuris manibus fraudator avarus

160

Attingat, decoctor item, quisquisve fabrili

Arte valet, mollisve etiam, cui perdita cordi

Otia, mercatorve vagus, vel deditus urbi

Civis, et incumbens telluri arvisque colendis,

Et qui multa animo praesertim et magna minetur;

165

Vel si qui similes haec vulgo quaerere sueti

Fraude mala tantum, vel habendi prorsus amore.

At sapiens, superos in primis qui colat, et qui

Noscendis penitus causis modo gaudeat, hunc se

Conferat, hanc totis sectetur viribus artem.

170

Huic comes haerebit gravis exploratio rerum

Intima naturae passim vestigia servans:

Tum mora sollicitos cursus remorata sequetur,

Et visura olim stabilis patientia finem:

Mox labor, ingenuosque movens industria gressus

175

Haud aberit: vitreumque feret vas scilicet unum,

Vnum opus atque unam secum rem denique ducet.

Ille igitur tanto comitatu septus inibit

Longum iter, et lento pervadens omnia passu

Continue miris oculos mentemque repertis

180

Pascet, et assiduum fallent spectata laborem;

Donec in arcana tectos tellure recludet

Thesauros ignotum argenti pondus et auri.

Eloquar? an vulgo prorsus non credita versu

Expediam primus? Nec erat cum talia coepi

185

Iam fari, mens ista mihi; sed compulit ordo

Integer, ut dictis etiam maiora revelem.

Ille ergo ulterius procedens, ultima rerum

Secreta inveniet, queis se natura peractis

Oblectat, gemmasque pari confinget ab arte.

190

Ac nisi dicendis superessent multa metallis,

Gemmarum forsan causas, sedesque referrem

Sepositas, quibus in specubus natura beatis

Ludit, et in nulla magis hac mirabilis usquam

Parte valet summas variando promere vires.

195

Perspicuae ut tellus lymphae commixta minutim

Pura ferat gemmas, ut coeli motus, et ardor,

Sidereusque situs certam praescripserit illis

Sedem gignendis canerem; nec gemmeus unde

Irradiet fulgor, variet color unde, tacerem.

200

Durities etiam unde illis invicta, nec igni

Cedens, nec ferro, unde nitens distinctaque miris

Interdum maculis facies, ima qualis Acathen

Aeacidae ornarat Musis et Apolline felix.

Vos natura parens, nulla cui motus ab arte

205

Provenit, o Divae, parva concludere gemma

Sponte novem voluit propriis insignibus omnes

Ornatas, mediumque simul considere Phoebum

Deposito mitem cornu citharaque canentem:

His ut testatum signis mortalibus esset,

210

Quo numero et quali semper praestatis honore.

Felicem tanto dignatum munere Pyrrhum,

Et fortunatos licuit quibus ista videre!

Indomiti hinc virtus adamantis multa referri

Debuerat, solis ut quondam regibus esset

215

Cognitus, utque uno tantum quaesitus in auro,

Vtque actus ferro durisque incudibus ictum

Respuat, atque etiam ferrum dissultet utrimque,

Dissiliantque ipsis incudes ictibus actae.

Vt praedura adeo vis haec corrupta recenti

220

Sanguine, calfactoque hirci rumpatur, et ictu

Crebro librantis graviter per inania ferri.

Vt lapis accessu magnes adamantis oberrans

Ferrum declinet, vel inhaerens abdicet idem,

Irritaque ut tandem faciat concepta venena,

225

Et pellat de mente metus adamantina virtus.

Omnia quae quondam fassa est vidisse vetustas

Credula; namque horum forte experientia priscis

Certior arrisit, quae non ostendere sese

Quivit adhuc nobis; seu non genus illud in auro

230

Congenitum pateat; seu sic, ut pleraque falso

Nunc alia, hoc etiam non vero nomine dicant

Artifices: ideoque ipsa re prorsus aberrent:

Quo neque quae veteres super his scripsere fatentur

Esse, sed in dubium revocari tradita posse

235

Ipsa haec contendunt manifestis omnia signis.

Nec virides etiam fas hic transire smaragdos

Indictos; neque enim color est iucundior ullus,

Quam quo se tellus horis genitalibus anni

Vestit, et ostentat vultu meliore virentem.

240

At mage nil viret his: nihil est quod compleat aeque

Contuitu his oculos, satiet minus, ipsaque multo

Obscurata acies intentu protinus ipso

Aspectu viridis claret recreata smaragdi.

Fulgurat ut picto viola carbunculus igne

245

Mox etiam canerem; variusque ut fulget iaspis:

Concolor et fulvo radiat topatios auro:

Innumerasque alias specie, vel nomine tantum

Diversas coepto memorarem carmine gemmas.

Verum haec iam satis est leviter tetigisse vagantem,

250

Atque aliis monstrasse viam, qua tendere pergant,

Si quos forte iuvat naturae occulta subisse,

Haec eademque palam dulci fecisse Camoena.

Nunc age materiam, tantae quam praestitit arti

Natura, expediam: ne quis perferre labores

255

Incassum studeat tantos, sed grandia vitet

Detrimenta, quibus vesani saepe tenentur

Artifices, longe primis dum rebus aberrant,

Quas capere, ac solas illos servare decebat.

Est lucus summo secreti in vertice montis,

260

Fons ubi decurrit nitidis argenteus undis,

Et specus exesum tendens aperitur in antrum.

Intus habet praestans divino numine virgo:

Ruricolae Glauram prisco quam nomine dicunt.

Huc densos inter vepres angustus et asper

265

Acclivisque aegre perducit callis euntem.

Vestibulum ante ipsum speluncae levis et aequa

Planicies, non ampla tamen, horrentibus umbris

Cingitur, ac fluviis ripis, et margine tophi;

Obducta viridi musco spissisque corymbis.

270

Ingreditur vero siquis feliciter, omnem

Continuo labem humanam, mirabile dictu,

Exuit ac pondus subito mortale relinquit:

Et purus penitusque levis fit spiritus illi,

Quique aditus lustret cunctos, agilisque feratur

275

Per cuneos, quibus in mediis sedet aurea nympha,

Aureus et circum thalamus, supraque renidet.

Quin auri tabulae pedibus calcantur euntum,

Atque ipsa ex auro splendet conflata supellex.

Tarvisiis ne qua titubes in montibus antrum

280

Hoc pete, qui rebus tantis primordia quaeris:

Quodque illic visum fuerit preciosius, inde

Erue, nec sumptu nimio, nec parce labori.

Non tamen aut vivum sulphur, tremulumve repones

Argentum, vel quae undanti delata vapore

285

Exit ab his primum putrisque infectaque vena:

Sed purum atque omni purgatum sorse metallum

Accipies, cuius secreta in parte recessit

Spiritus, et crassa pressus sub mole latenter

Victitat, at solvi vinclis et carcere caeco

290

Emitti expectat tenues effusus in auras.

Quaeque erat innato subsidens pondere moles,

Iam levis assensu superas contendat in oras,

Duraque mollescat naturam imitata per artem

Eximiam, retro quae per consueta reverti

295

Imperat, ut longo sese torpore recludat

Inclusum semen, vegetantis more, nec intus

Ardua constantis metuat iam vincula massae.

Quod tibi ne mirum valeat quandoque videri,

Pullulat interdum proprii virtute vigoris

300

Auri perpetuum germen, ferturque sub auras,

Non secus ac summa fruticis tellure cacumen

Exit, et inde sua vi sese extollit, ut Istri

Accola felicis saepe illud stirpibus haerens

Capreoli in morem nati circumdare truncos,

305

Implicitumque etiam saxis invenit obesis.

Vtque agiles serpunt ederae, lateque pererrant

Amplexae lateres circum, pariesque fatiscit

Dirutus, ingressis rimas radicibus, atque

Frondibus, ac praetergressis latera obvia ramis:

310

Sic topho inseritur crescentis vividus auri

Surculus, atque intus partis explorat inanes,

Egrediturque illinc, et se diffundi in auras,

Aut varie illius summas complectitur oras,

Quasque tenet solide conspersas purus inaurat.

315

Hinc duo praecipue, quae verset cura probati

Artificis, statuo: quid primum seligat, et quo

Selectum pacto modereretur, et aptum edat,

Quo possit modico solvi lentoque calore.

Vtrumque innumeris prisci involvere tenebris,

320

Barbaraque occultis rebus coniungere verba

Haud dubii, centum statuerunt nomina, quorum

Quodcunque incertam signaret remque modumque;

Multaque quae lepidi quondam finxere poetae,

Quaeque sacrorum olim veri vox nuncia Vatum

325

Protulit, his etiam vice sunt interpretis usi,

Singulaque exposuere, atque inseruere libellis

Ipsa suis patefacta, velut caelantia pridem

Artis opus tantae; cum porro vana poetae

Figmenta illecebris vacuas captantia mentes

330

Commenti, multo fuerint diversa loquuti.

Qui vero incomprehensum et inenarrabile munus

Divinae humanas adventum prolis ad oras

Praefati, haud quaquam parva haec sensere sub ingens

Os illud tam magna sonans mysteria Vates.

335

Haec tamen, haud nullis nostri suadentibus ausi,

Vel quod eos ea vana fides tenuisse putandum est:

Vel sua quod variis iuvit caelasse figuris.

Quin etiam huic uni, quo se mollire metalla

Invenere modo, cunctarum nomina rerum

340

Imposuere, quod haec cunctis vis insita rebus

Haereat, incipiatque omnes, et compleat una.

Cuncta adeo cunctis occultavere, neque illi

Nequiquam interdum seriem abrupere loquendo

Perpetem, et excursus interposuere vacantis.

345

Ergo alte vestiga animis, et rite repertam

Materiam rebus tantis per devia sume.

Nam non una tibi regio dabit, aut locus unus:

Montibus at multae spaciantur Oreades altis,

Antra quibus cura est servare, ingentiaque intus

350

Munera, iam quorum venientes saepe remittunt

Participes, manibus puris et pectore si qui

Accessere illuc, dites ubi pectine eburno

Aurea perpetuo depectunt vellera Nymphae,

Quae prima heroum pubes rate sancta petivit;

355

Nec timuit tantos per fluctus quaerere summis

Tum ducibus ditem sub Iasone et Hercule Colchon.

Alter inauratam noto de vertice pellem,

Principium velut ostendit, quod sumere possis:

Alter onus quantum subeas, quantumque laborem

360

Impendas crassam circa molem, et rude pondus,

Edocuit; neque enim quam debes sumere, magnum

Invenisse adeo est, habilem sed reddere massam.

Hoc opus, hic labor est, hic exercentur inanes

Artificum curae: variis hic denique nugis

365

Sese ipsos, aliosque simul frustrantur inertes.

Et nunc urentis latices, Bacchive liquorem,

Nunc olidas miscent lymphas, quae menstrua et ipsi

Appellant, veluti sint, ut quae dulcia complent

Pignora perfectis materna mensibus alvo.

370

Deinde coquunt lento spatiosi temporis igne,

Assidue instantes frustra, longique laboris

Praemia decepti tarde ventura morantur:

Nam varias rebus formas adhibere serendis

Non puduit, quae sic naturae monstra repugnant,

375

Hoc opere in toto praesertim, quod nihil aeque

Postulat, ac quod sit simplex, farragine nulla

Rerum alia expletum, quam quae tellure sub alta

Continuo puri suffitu sulphuris, atque

Comparis attactu vivi conflantur in aurum.

380

Praeparat ast aliter alius, fortasse nec unus

Est modus, una modo res ipsa et pura reduci

Iam liquido videatur, et in se sola relinqui.

Ars hic, sed propius naturam imitata, laboret:

Illic ipsa suum constans natura tenorem,

385

Artificis sed mota manu directaque servet.

Namque ubi compactum valida solvetur ab arte,

Expositumque extra venienti vi dabit ultro

Sese opus, et certa foecundum prole patebit:

Quod superest, ipsum secreta in sede locabis,

390

Perpetuoque calore, et longo tempore fotum,

Exercebis, et huic sensim sua pabula reddes.

Nec grave decreti spatium tibi temporis esto,

Quicquid id est: certo nam prodit tempore quicquid

Exoritur, donec perfectum circuat orben,

395

Quo se vitalis profert in luminis oras.

Ac veluti informis paulatim matris in alvo

Foetus inaugescit, parvus dum fingitur infans:

Sic locus exceptus destre, cui semina mandes

Aurea, continuo producens illa fovebit,

400

Donec in optatos adolescent edita fructus.

Tumque ministrabis parvum crescentibus ignem

Principio, humentemque, et corrumpentibus aptum:

Temperiemque illis, Mariae quae balnea dictant,

Inter et humorem statues interque calorem.

405

Quodque fimum falso appellant, et balnea, tantum,

Tu mitem ac proprium gignendis usque teporem

Sufficies aequus; neque enim qui deficit, aut qui

Excedit calor, et medium servare nequit; sed

Alternat variatque vices; hic profuit unquam

410

Natis, aut certo nascendis tempore rebus.

Materiam quoque nec multam concludere parva

Pyxide curandum est: modico namque ipsa calore

Haud poterit resoluta suas expromere vires.

Id quoque non opus est: nam cum semel ipse beati

415

Pulveris extiteris compos, non amplius optes

Aut multum, aut ipsum rursus componere: namque

Augebis quoties ulli tibi venerit usu.

Illud nec parvi facies, quod clara beatus

Signa dabit pulvis tibi, cum manifestus haberi

420

Coeperit, et varios ostendet rite colores.

Sed ruber in primis quamvis optabitur, album

Non tamen excipies, quin et magni quoque pendas,

Atque atrum: namque hic operis tibi monstrat aperte

Principium magni, secretaeque ostia pandit

425

Prima viae, ignarum frustra qua vulgus anhelat,

Et vaga multivii callis divertit in ora.

Ille iter incoeptum quondam, propiusque peractum

Iam medium, ostendit, nec iam procul esse ruboris

Indicium, gaudet cum vis humana propinquum

430

Affore opus, quo non maius perfecerit ulla

Ars ullis adiuta opibus, licet ipsa potenti

Nil non ingenio peragat, quae sidera coeli

Suspicit, atque obitus signorum inspectat et ortus.

Conscenditque polum gradibus subnixa superbis,

435

Ac maris et terrae tractus metitur, et ipsas

Innumeras prorsus numero comprehendit arenas.

Caelestis etiam concentus voce referri

Edocet humana, fidibusque imitata canoris

Aetherei septem tentat discrimina cantus.

440

Arte etiam inventae Leges et civica Iura,

Arte urbes constant clarae, sanctique senatus,

Arte regunt reges populos, exercitus arte

Ducitur, atque etiam praestans dux imperat arte.

Ars et corporibus fessis divina ministrat

445

Adiumenta, quibus reparant languentia vires.

Fertilis et terrae cultus non abnuit artem,

Cum dura ac sterilis tellus mansuescit arando,

Et secreta prius crescunt vineta sub ulmis.

Haec igitur, quae nos inter versantur ubique,

450

Tractat, et illa etiam contemplans audet adire,

Quae procul a nobis tanto sunt edita tractu.

Quin bene si reputes, arti pene omnia certae

Attribuit genus humanum; nec decere quicquam,

Aut facere illius recta sine lege requirit.

455

Salve hominum praesens simul et gratissima cura

Ars gravium, seu te sancta de Pallade natam,

Seu famulam potius dicam sub Pallade primam:

Namque ferunt illam proprium servasse pudorem

Semper, eam quanvis adamarit Lemnius heros,

460

Ex quo disiecit patris caput ipse securi,

Prodiit unde ferox patrio dea praedita sensu.

Salve magna parens iterum, foecunda virorum

Atque operum, tibi tot sacris e vatibus unus,

Quos aequo ad tantos gressu procedere rivos

465

Par erat, Aoniis ausim conspergere lymphis

Tantarum causas rerum caligine tetra

Obductas, atrasque illis detergere sordes

Et liquida ablutas aspergine ferre nitentis

Ante oculos. Ergo cum tu deprehenderis arte

470

Eximia seriem tantam, et manifesta colorum

Signa, procul longi speres promissa laboris

Praemia; namque tibi divino munere pulvis

Praesto erit auripotens, parva qui quodque metallum

Parte sui purum subito convertet in aurum.

475

Ac veluti modicus, si forte coagula desint,

Caseus extemplo lympha resolutus et igni

Adstringit plena liquidi mulctraria lactis,

Cogit et alterius lac in se vertere formam:

Sic argenta sacer pulvis liquentia sistet,

480

Sidereaque auri specie donabit, ut omni

Praestent, et nullo prorsus superentur ab auro.

Ipse etiam augetur pulvis, ne forte labores,

Neve iteres opus expletum semel: addere summam

Vim licet, ut minimus tum pulvis denique vivi

485

Immensam argenti valeat convertere molem.

Seu levis et nulla demum non parte solutus

Spiritus ingreditur longa in penetralia densi

Corporis, et toto penitus se viscere miscet:

Seu potius longo concoctus tempore pulvis,

490

Compressusque diu, multumque et saepe reductus

In sese, proprium cogit densetque vigorem.

Vtque croci exiguus pura flos sparsus in unda

Immodicum grato diffundit odore colorem:

Plurima sic agitans contracto in pulvere virtus

495

Obvia percurrit liquidi loca cuncta metalli.

Seu nulla hic ratio est hominum deprehensa sagaci

Ingenio, quare vis parvo in semine tanta est.

Herculei neque enim lapidis si forte requiras

Invenies causam, qua ferrea vincula nectat,

500

Et trahat abiuncti pondus per inania ferri:

Nec minus unde regat nautas, et vergat ad Arcton

Spectantes parva clausum sub pyxide sidus.

Multa tegit sacro involucro natura, neque ullis

Fas est scire quidem mortalibus omnia: multa

505

Admirare modum, necnon venerare, neque illa

Inquires, quae sunt arcanis proxima. Namque

In manibus quae sunt haec nos vix scire putandum:

Est procul a nobis adeo praesentia veri!

Ne tamen haud speres artem perdiscere posse

510

Difficilem, atque aliis graviorem; percipe iam nunc

Quae dicam, et posthac alta tibi mente reserva.

Quae sciri poterunt, ea primum sola putabis

Cognoscenda tibi: dehinc ordine coetera disces.

In primis etenim rerum cognoscere causas

515

Ne dubita: nam saepe ferunt quaerentibus illae

Sese ultro faciles, si quem via recta reducat

Continuis ad se gradibus, nec sistere detur

Ante illi, quam se thalamo concludere possit

Quo se maiestas veri veneranda receptat.

520

Illic quae fuerint fingendis prima metallis

Semina visuntur, quaeve his coctura serendis

Diversas adeo coniunxerit ultima formas.

Nec minus apparet ratio qua posse metalla

Ipsa vices praebere suas, alienaque ferre

525

Imperia; aspicitur necnon et gignere, si qua

Ars iuvet, atque manum naturae porrigat almae.

Quin etiam ut sensim madeant, et mollia perstent,

Magnum opus, et quo non credas operosius ullum

Esse aliud, nec quo magis ars se maxima iactet.

530

Praeterea haud aberit longe, quin coetera de te

Percipias ipso: nam vinclo iuncta tenentur

Cuncta uno. Hincque modus lenti deprehenditur ignis:

Et locus, atque decens lapidis mensura futuri,

Et color optato varie sub pulvere fusus,

535

Quoque modo augendus, deerit forsitan ante

Conditus, et multo durarit tempore pulvis.

Omnia quae laeto passim tibi certa patebunt,

Si rerum seriem longo servaveris usu.

Et quandoque probus non dedignabere forsan

540

His equidem dignas meritis persolvere grates,

Qui procul ignari linquens ludibria vulgi

Nunc iter ingrederis (nobis ducentibus) arctum

Vsqueadeo, ut paucos capiat, paucosque remittat

Incolumes; crebris laceros quin vepribus omnes

545

Id referat, nisi quos alta sub rupe relinquit

Errantes caecis in flexibus, unde nec ipsi

Se unquam, mortalisve manus miserata referret.

Sed tu ne dubites sinuosa errare per antra:

Caeca reges filo vestigia, quod tibi nuper

550

Ostendi, ut tutus ferres, tutusque referres

Ipse pedes: quod si finem assequerere beatus

Optatum, divis ageretur gratia primum,

Deinde mihi, merito, tibi qui, praesentibus illis,

Consului: verum si non contingere metam

555

Forte darent superi, coeptum sed sistere cursum

Esset opus (casu quo saepe humana laborat

Conditio), at saltem falsi mendacia vulgi

Exagitans, alios errantes cernere possis.

Illud saepe etiam in primis, iterumque monebo,

560

Ne, si rara tibi contingat gratia coelo

(Namque aliunde nemo sibi speraverit), ulli

Hanc vix insinues caro fidove sodali,

Nedum aliis reseres, ea nec te noscere iactes,

Quae scieris, verum secreto in pectore servans

565

Tecum habita, et tecum tantum ipsa arcana revolve:

Nam suspecta probis ars ipsa invisaque multis

Invisos etiam cultores efficit artis:

Mendaces adeo multi quacunque vagantur:

Multaque polliciti vane, quae multa nec ipsi

570

Rescivere, neque est illis ea noscere promptum,

Qui recta, quae nos ducit via, prorsus aberrant.

Multos quinetiam insignes, et caetera doctos

Vidi cuncta equidem tractare, et pendere magni,

Quaecunque ignarum probat ac ignobile vulgus.

575

Quid? Qui derident omnis, quae maxima turba est,

Artifices, tamquam nihil hos intersit et illos,

Atque uno pariter pendunt examine cunctos.

Sunt qui saepe petant, quae nam sit causa quod usquam,

Aut unquam tantos inter, qui talia curant,

580

Apparet nemo, qui re miracula tanta

Comprobet: idcirco nullam, quam dicimus, artem

Esse, sed ingentis nugas, et inania mentis

Insanae commenta sibi manifesta videri.

Sed quis tam fragili munitus robore pectus

585

Non queat haec ulli numquam reseranda tacere?

Nam quem non prohibet rerum prudentia fari,

Quae sibi continuo, fuerint cum dicta, nocebunt?

Tutus ab insidiis qua se virtute tueri

Posset, qui prae se ferret, se condere parvo

590

Divitias loculo ingentes, quibus undique regum

Et regna assurgunt, et opes, opulentaque cedunt

Omnia, tanquam illis sint unis quaeque minora?

Thesauros igitur tantos componere siquis

Iam potuit, mire sub amica silentia servat:

595

Quod quoque tu facies, neque te desistere coeptis

Id moneat, nullos opibus quod talibus auctos

Videris, aut vulgo sese ostentare beatos.

Nec quoque te gravia haec, atque importuna retardent

Tempora, quae nunquam miseri speravimus ante;

600

Hostis ut heu mites invaderet has quoque terras

Barbarus, et longo servatam tempore pacem

Perderet usqueadeo, nedum turbaret iniquus.

Nunc licet invasa urbes, direptaque passim

Oppida; nunc turpis praedas, raptusque nefandos

605

Audire, et miseris iniecta incendia villis,

Narvisiam unde suam tristis flet Musa Bononi.

Turpatos etiam cultus, violataque foedo

Milite templa deum, scelerateque insuper usta,

Et confusa simul divina humanaque: tantum

610

Bella nefas, scelerumque parens discordia nectit.

Pectora quinetiam diro commota pavore,

Et concussa hominum paucis sic ante diebus

Cernere erat, veluti dirarum agitata flagellis:

Vt sibi quisque novas trepidaret quaerere sedes,

615

Collectisque opibus propriis oneratus abiret,

Atque solum linquens patrium se ferret ad urbem

Regina, magna quae cingitur Amphitrite,

Tamquam illo sub tuta forent tunc omnia coelo,

Quo sese quondam fugiens electa recepit

620

Gens Italum, ut parvis scopulis servaret et unda

Se modica, immensus totam cum exureret ignis

Italiam, accensus scaeva pene undique ab omni

Barbarie, et multos duraret fotus in annos.

Quare age quo magis haec fortunae subdita cernis,

625

Quae bona mendaci mortales nomine iactant,

Illius adversum violentos fulminis ictus

Praesidio hoc stabili temet munire labora:

Vt si forte metus pavidos invaderet unquam

Nos iterum horrendus (quem rex hominumque deumque

630

Iniustos potius convertat iustus in hostes),

Ipse tibi atque tuis et amicis commodus adsis.

Namque ubi divinum secrete munus habebis,

Divitibus cunctis opulentior ipse sub ala,

Aptius, aut loculo quovis, nulloque labore,

635

Quo te cunque pedes, quocunque in tempore tecum

Omnia securae gestabis commoda vitae.

At si pax iterum nos exoptata reviset,

Quam prope iam (si quid veri mens augurat) esse

Credimus, et nobis missum divinitus iri,

640

Quo potiore queas tranquillae munera pacis

Exercere modo, quam quo, seu seria tractes,

Seu tibi sint cordi lusus, et honesta voluptas,

Vtraque tum frugi possim tum iustus obire?

Nam neque avarities, neque honorum insana cupido,

645

Nec qui perturbant reliqui mortalia corda

Affectus, varieque movent, et inaniter angunt,

Illecebris poterunt ullis te vincere, tanto

Praesidio, ac placidae mentis munimine tutum.

Sed neque bellorum diri motus, neque pacis

650

Alma quies tantum moneant te quaerere causas

Rerum adeo obscuras, nec opes, nec commoda, quae te

Perpetuo quocunque voles tam multa sequentur.

Verum id praecipue moveat, quod munere dignus

Hoc ipse evadas tanto, quo maxima possis

655

Intimaque ingentum penitus primordia rerum

Noscere, quas facile haud unquam natura crearit,

Ni quis eam exterius iam nota adiuverit arte.

Quae qui scire queat, felix queat haud minus idem

Esse, nec optandum quicquam fortasse relinquat

660

Praeterea, quod non inventis talibus ipse

Posthabeat, laetusque velut fecisse minoris.

Mens etenim arcanis solum contenta reclusis

Gaudet pars nostri melior, nec plura requirit

Cum sese in veri secessus intulit altos.