Gerolamo Bologni epigrammata litteraria, iocosa, lasciua

Testo base di riferimento: Th. Sacré, 2003

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


1. quod inane sit poeticum studium

Quid faciam versus quos vix legat unus et alter,

      Muneris unde nihil vita reportet inops,

Suspendant tumidi quos unca nare magistri

      Censuraque notent barbara dicta gravi?

5

Si iam nulla manet merces, si gloria versus

      Nulla, quid incassum tempus inane teram?

 

2. ex Tranquillo

Caesar virorum mulier omnium fuit,

Idem mulierum cum foret vir omnium.

 

3. de Hermolao Barbaro

Multi tempore barbari Latinum

Exacto vitiaverant nitorem;

Nostro tempore Barbarus sed unus

Linguae restituit decus Latinae.

 

4. de coquo arbitro

Dicentem de iure coquum videtis; at ipsum

      Ius condire coqui est: quod sapit, hoc loquitur!

 

5. in libellum nugacem atque superfluum

Huic operi, lector, quod possis addere nil est.

 

6. ad Vidam

In te Vida, Maro post saecula longa revixit,

      Maeonis e cuius personat ore tuba.

Vnde habeat causam meriti si gratia tanti

      Quaerimus, excelsi munus opusque Dei est.

5

Quippe tibi mentem gravidae genitricis in alvo

      Vnus ut omnipotens iussit inesse sacram,

Ad sua qui fieres mysteria rite sacerdos

      Flatibus excelsi numinis aequa canens.

Inde lepos, digni maiestas carminis inde

10

      Praeterit humanum caelitus orta modum!

 

7. ad eximium poetam atque theologum
fratrem Baptistam Carmelitanum Mantuanum

Carpere sospes adhuc vitales diceris auras,

      Aetatem in Pyliam vivere digne senex,

Perpetuam sedare sitim Permesside lympha,

      In tua quae iugi labra liquore fluit,

5

Cuius Minciades modulatae carmina nymphae

      Manibus Andinis tura Sabaea ferunt;

Dumque Bianoreo sollemnia iusta sepulchro

      Solvunt, blanda melos naenia dulce sonat;

Fatidicae pergunt laudes simul edere vatis,

10

      Antiquum de qua Mantua nomen habet.

Ergo, Musarum et Christi venerande sacerdos,

      Aeternum facient hae decus, ille animam.

Pierii assertor per saecula longa leporis,

      Inclyta Carmelli gloria montis, ave!

15

Immortale tibi est nomen, Baptista futurum

      Parthenicen donec mundus utramque colet.

 

8. in Ioannis Baptistae Carmellitani obitu

Baptistam extinctum Carmellitamne putatis,

      Cuius habet perpes frigida membra sopor?

Iniecit mors saeva manus his partibus, in quas

      Ius illi solas Iuppiter esse sinit.

5

At superest Lethe numquam delebilis ulla

      Longa per aeternum saecula pulcher honos.

Nam dum hederae, Phoebo dum laurus amica virescet,

      Vatis Apollinei fama superstes erit.

 

9. in Marcum

Insequeris fures. Facis hoc bene, Marce. Sed omnes

      Esse putas fures. Hoc male, Marce, facis.

 

10. insignis puellae effigies

Hanc sibi Dardanio sub iudice de tribus optet

      Haud aliam effigiem quaelibet esse dea.

Hactenus ars; praeclara animi ornamenta decusque

      Pingere quod reliquum est dextera nulla potest.

 

11. idem

Qui spectas opus inclytum tabellae,

Effictam Venerem potes putare.

Sanctae si potuisset ars puellae

Mores ponere, crederes Dianam.

 

12. ad Gazum medicum

Dum mandata pati clysteria podice nolo,

      Hauriri summo protinus ore iubes.

At paedicari foedum mihi, Gaza, videtur,

      Fellare at multo turpius esse quidem.

5

Irrumat et fellat stolido quod sumitur ore,

      Paedicat tantum podice quidquid inest.

 

13. ad Lydiam

Quod vager huc illuc varias adeamque puellas,

      Stulta, soles de me, Lydia, saepe queri.

Vno si possem contentus vivere cunno,

      Anterior cara coniuge nulla foret.

5

Verum ubi cum quavis iam terve quaterve coivi,

      Me satiat: vitium est hoc mihi (si vitium est).

Vxores nolo; volo, Lydia, liber amicas

      Complures; uxor sufficit una mihi.

 

14a. tria elegantissimi scorti epitaphia

Quisquis homo es, quisquis cor habes, hoc siste sepulchro,

      Siste gradum: ad lacrimas quo moveare legas.

Hic decus aeternum Mollinae Antonia gentis

      Aetatis primo flore perempta iacet.

5

Cui Charites, Pallas, Musae, Venus atque Cupido

      Contulerant homini quicquid inesse licet.

Sed mortale fuit corpus; mors abstulit ergo.

      Heu miserae! Specimen quam breve tale datum est!

 

14b.

Clauditur hoc Mollina iacens Antonia saxo,

      Cumaeae vatis digna videre dies.

Cedere cui Siren potuisset victa canenti,

      Cedere cui pulsa victa Thalia lyra.

5

Quae fuerit forma aut aetas ne quaere, viator:

      Eliciet gemitus utraque nota graves.

Fles tamen atque oculis lacrimae labuntur ab udis:

      Qui non hoc lacrimet funere, marmor erit.

 

14c.

Antiquas referens puella nymphas

Forma, moribus, artibus decora,

Siren credita voce, Musa plectro,

Hoc Antonia clauditur sepulchro,

5

Cui cognomine contigit vocari

Mollinae, facilis quod et venusta

Ac mollis fuit. Heu severa Parca

Quae tantum decus abstulit iuventa!