Giovanni Aurelio Augurelli chrysopoeia 1
Other sections


Humana experiens naturaeque aemula virtus

Aurum num vere faceret, qua fideret arte,

Quisve modus foret: est animus quaerentibus ultro

Dicere, quaque palam vestigia nulla priorum

5

Apparent, proferre pedem. Vos numina gressum

Dirigite, est hominum quibus experientia curae.

Tuque adeo in primis, auro cui plurima tellus

Spargitur, et vasto venas sub corpore condit

Siderei succo plenas meliore metalli,

10

Phoebe ades. Et tecum accelerans non passibus aequis

Alma soror, gravis argento cui saepe fatiscit

Orbis item, summaque ostentat brachia terra

Candoris grato aetherei fucata colore.

Tu quoque nec coeptis Cylleni audacibus usquam

15

Defueris. Tibi nam puro de fonte perennis

Rivulus argentum, vulgo quod vivere dicunt,

Sufficit, et tantis praestat primordia rebus.

Denique tu pater ignipotens, quem fervida flammis

Antra iuvant, tentisque expressae follibus aurae,

20

Fornacesque incudesque et liquefacta caminis

Massa aeris ducti aurique electrique recocti

Invictum exercent semper: tu maxime praesis

Artifici vatique simul tua facta canenti.

Nil sine te solers ars incohat: eia age sanctum

25

Coniugis ut tecum pergat descendere numen

Effice, quam penes est generandi plena potestas.

Haec mihi ne cursu naturae avertar, et usquam

Declinem, ostendet quot constent cuncta, quibusque

Principiis, quaeve hinc ineunda est semita, quantus

30

Sit modus: ut certam capiant humorque calorque

Temperiem, cuius suavi perfusa vigore

Omnia, perpetuo foetus in saecla propagant.

Tu molli e gremio surgens uxoris amatae,

Arte pari prorsus genitalem imitaberis ignem.

35

Per te sublimi pendent in vase metalla:

Per te eadem triti specie sub pulveris imo

Fundo haerent: eadem per te calefacta liquescunt.

Tu mihi, tu lentum solus pater alme calorem

Intendes, et cum tempus dabis, ipse remittes.

40

Tu princeps operis tanti, tu carminis esto

Principium, fervens dulcis mihi spiritus oris

Extet, eatque virum per te Vulcane per ora

Nec tu non faveas tantis aequissima votis

Prisci perpetuum saecli decus heroine,

45

Quam circum exultant laudata ad flumina Nymphae

Minciades, Phoebique chorus comitatur euntem,

Aut fovet Andino recubantem in gramine Manto

Laeta trium nodo neptem complexa sororum:

Sic mihi iam gradibus crescent incepta secundis,

50

Nec rerum series illis, aut copia deerit,

Et sua scribendis accedet gratia rebus.

Immensum primo caeli quodcunque sub orbe

Seu simplex fertur corpus, seu corpore constat

Multiplici, tendit sobolem proferre, diuque,

55

Quaque potest, augeri genus, speciemque tueri.

Namque ubi materiem sparsus comprehenderit ignis

Victor agit flammis, donec convertat in ignem.

Inficit humectatque liquor, nec deficit usquam

Quin in se quicquid tetigit (ni maior ibidem

60

Vis obstet) vertat, tenuesque effundat in undas.

Sic aer, sic terra sibi conferre laborat

Vndique, sic longo cuncta in se tempore transfert.

At quae compositis constat, quaecunque feruntur

Vivere; de propriis vel semina stirpibus edunt:

65

Vt foecunda Ceres, ut germen fertile Bacchi;

Vel sibi consimiles natos animantia gignunt,

Vt bellator equus, bos ut bene iunctus aratro,

Vtque hominum proles mira et caelestis origo.

Haec inter variant, quae nec primordia rerum

70

Extant, quaeque frui vitali sorte negantur:

Vt media quaecunque sedent tellure metalla,

Quique latent miro grati fulgore lapilli.

Nullo namque genus sobolemve augere putantur

Semine, sed cunctos aevi torpere per annos.

75

Verum haec ipsa etiam secreto vivere quivis

Sentiat, et vita divino munere fungi,

Haec et oriri eadem si contemplabitur, et si

Augeri ex sese, penitusque increscere cernet,

Vt mox e variis patefactis nosse licebit.

80

Quod si non sobolem educunt, non caetera vertunt

In semet, causa est, quod multa spiritus illic

Materie abstrusus, vitam qui porrigit omnem,

Explicat aegre ex se vires, ni vivida promat

Has hominum virtus densa sub mole latentis.

85

Hoc etenim quicquid diffunditur undique caeli

Aeraque et terras et lati marmoris aequor

Intus agi referunt anima, qua vivere mundi

Cuncta putant, ipsumque hac mundum ducere vitam.

Ast animae quoniam nil non est corporis expers,

90

Mundus, at et mundi partes quoque corpore constant:

Spiritus haec inter medius fit, quem neque corpus,

Aut animam dicas, sed eum, qui solus utroque

Participans in idem simul haec extrema reducat.

Hic igitur maria, ac terras, atque aera et ignem

95

Vivereque, augerique, atque in se cuncta referre

Semper avet; semper stirpes, animantia semper

Gignere, perpetuamque sequi per saecla prolem.

Denique sic etiam fulvo detentus in auro

Ipse manum cupit artificis, qui vincula solvat,

100

Et qui se propria reddat virtute potentem.

Quod siquis properans hunc artis viribus unquam

Explicet, atque diu tepido post incoquat igni,

Continuo aspicet, visu mirabile, vitam

Auro impertiri longo cum seminis usu:

105

Nec deerit, quin ex auro sibi procreet aurum.

Quod cum ita constiterit, durate et credite dictis

Intenti artifices, et res sperate secundas.

Iam patet his, ut non tantum sub montibus aurum

Natura efficiat, sed ut id quoque prodeat arte:

110

Quoque modo id fieri possit, quandoque docebo.

Interea, ne quid nobis quaerentibus obstet,

Quominus his adhibere fidem sit forte necesse,

Quae contra soleant dici, nunc omnia solvam.

Mox eadem validis grata experientia signis

115

Impetet, et gravium sententia prisca virorum,

Delebit, referens quae iam videre parentes

Ipsi oculis, manibusque simul tetigere beati.

Atque hinc incipiens cuncta haec ex ordine pandam.

Nil mirandum aeque, quam si quod longa peregit

120

Annorum series genitali semine coeptum,

Audeat illud momento idem protinus horae

Ars facere, ac proprio naturam vincere cursu,

Quem tenuit tanto in spatio per grandia terrae

Viscera, summa eadem servans vestigia ab ima

125

Sede, per anfractus tantos, ac caeca per antra.

Nec his minus mirum siquis primordia possit

Scire, quibus constet puri genus omne metalli,

Atque ea componens, aurum dum conficit arte,

Mensura exaequet, necnon et pondere libret:

130

Metitur quibus haec natura, et ponderat unis.

Quid locus? An quisquam poterit fornace calorem

Aequare? Exiguis qui circumducta caminis

Nunc loca terrarum perfertur, nunc petit altam

Tellurem, mox et supraque infraque refertur

135

Vnus, et inserto distendit cuncta tepore.

Quis potis est unquam tanta omniparentis apisci

Munera naturae? Quae vis mortalibus unquam

Tanta fuit? Non ipsi etiam, qui numina caelo

Deiicere in terras conati, vellere ab imis

140

Iam potuere suis montes radicibus altos,

Invitae auderent sacra in penetralia terrae

Tendere, scrutarique piae secreta parentis.

Adde, quod in varias mutari corpora formas

Natura haud patitur: neque enim velocis equi bos

145

Induerit speciem piger, aut Parnasia laurus

In se Chaoniam poterit convertere quercum.

Nec magis aes puro se commutaverit auro,

Quam si quodque etiam queat a quocunque creari.

Haec sunt quae a caelo missam divinitus artem

150

Conantur frustra indiciis tenuare pusillis.

At neque scire opus est (quamquam haec sit noscere pulchrum)

Quae quibus extiterint gignendis ultima rebus

Principia, aut quali fuerint ea lance recepta

In numerum et pondus. Neque enim si farrea tractes

155

Semina, constituant quae far primordia quaeras;

Quave ea conveniant mensura et pondere farri.

Farra sed ipsa putri mandabis conditae terrae, et

Virtutem latitantem intus seseque moventem

Irritans tantum, naturae caetera linques.

160

Nec longinqua adeo spatiosi temporis aetas

Convenit huic operi, vires quod promit ab auro:

Ac non principiis e primis conficit aurum.

Quis si nobilius quoddam, quod praestet et ipsi

Auro, contendant proprio molimine summi

165

Perficere artifices? Apte cui nomen elixir

Experti fecere Arabes, verique dedere

Indicium: id quoniam in melius quodcunque metallum

Ducit, et infectum mira depurat ab arte.

Sic neque spectandus nobis locus ille, calorque,

170

Quo calet inclusum semen genitale metalli,

Quique diu fertur specubus tellure sub alta,

Ast alio prorsum ducendi tramite gressus

Naturae pariter secessus inter et artis,

Qua simul ad metam prospectans utraque ducit.

175

Denique nec speciem verti tunc arte putaris,

Aere, vel argento duci si videris aurum;

Sed privum hoc privo fieri ex aere atque argento

Aurum credideris, veluti si farris in agro

Infelix lolium et steriles nascantur avenae:

180

Aut si forte boum videas per viscera toto

Stridere spes utero et ruptis effervere costis:

Aut ut plura sinu molli simul ova puellae

Rite fovent, multus tenero sub pectore bombyx

Palpitat, et lecta nutritus fronde virentis

185

Dehinc mori, tenui texto se velleris orbe

Implicat, ac tandem pedibus munitus et alis

Papilio de verme pedes volitansque recedit.

Quid si cuncta etiam uni subdita formae,

Quae specie vulgo perhibent differre metalla?

190

E quibus extiterit quodcunque impurius, atque

Sordibus infectum terrestribus, exuet omnem

Arte luem citius, purumque nitescet in aurum.

Atque ideo haud nescire opus est, quibus abdita terris,

Et quibus e causis sunt, et quot sorte metalla,

195

Qua varie primo fuerint distincta sub ortu.

Sed quis in arcanos terrae descendat hiatus?

Quisve referre pedem possit loca tetra remensus?

Veridicove queat fari quae viderit ore?

Vos Musae, quas nosse decens et dicere par est

200

Omnia, vos divae nulli memorata priorum

Dicite: sic vobis ipse aurea vasa sacerdos

Prima feram, aeternum sic aurea carmina durent.

Lynceus, ut fama est, visu praelatus acuto

Omnibus, e summo Siculi qui culmine montis

205

Poenorum in portus oculo contendere posset,

Et numerare etiam versantis littore puppes.

Hic simul oppositas moles, simul edita saxa

Inserta montes acie penetrabat ad imos,

Altaque secretae spectabat viscera terrae,

210

Aera per purum veluti, vitreasve per undas

Aut liquido quondam crystallo missa videmus

Spectra, quibus rerum nobis respondet imago.

O quoties patrii residens sub rupe Pachyni

Trinacriamque omnem supra speculatus et infra

215

Aetnei causas ignis motusque videbat!

Qui simulac tanta vi se procul omnia sensit

Cernere, non ultra cunctandi certus, et alte

Providus, externas animum convertit ad oras.

Ergo ratem certa plenus spe magna videndi

220

Conscendit, pelagique deos in vota salutat.

Sicanio verum portu vix solverat, ecce

Cum fera tempestas caelique marisque legentem

Graiorum ob portus, Epiri vertit ad urbes.

Hanc Arethusa illi Nymphas hortata marinas

225

Immisit: Nymphisque etiam adnitentibus ipsis

Et totum ex imo passim miscentibus aequor.

Namque illas metus in thalamis ne forte videri

Aequoreis possent invaserat aequus, et omnis

Tum chorus obscura septum caligine caelum

230

Texerat, ac noctem nautis obduxerat atram.

Hinc ille aerii properans it proxima Pindi

Culmina spectatum; nec longum tempus, et omnis

Interius Rhodopes, Emi, Tomarique cavernas

Fontibus irrigui centum procul inde videbat,

235

Oraque cernebat terrae in penetralia centum.

Quin Pindo exoriens aderat Achelous ab ipsis

Sedibus ante oculos et ab imo viscere Lynceo,

Altera qui longo retinet taurina recessu

Cornua, seque alte exporgens immensa per antra

240

Occulit Herculeae metuentem verbera clavae.

Ille etiam lento praecelsa Ceraunia passu

Circuit, et visu simul interiora petivit

Omnia: mox Graiae variis in montibus orae

Consedit, penitusque cavis rimatus inhaesit

245

Obtutu specubus, mirandaque plurima primus

Vidit, et haec eadem nobis memoranda reliquit.

Quae dum aliis ad nos olim delata vicissim

Prodimus, ante omnes haec intro prorsus ab illis

Spectari cupimus, quibus alto in pectore Pallas

250

Insidet, atque illic scitu pulcherrima versat.

Principio locus et sedes decreta metallis

Gignendis, terrae est imum atque immobile viscus

Marmoreae in morem paterae sub montibus altis

Excisum, velutique cavo sub fornice clausum,

255

Quo solis radii penetrant, crebrique feruntur

Siderei innumeris etiam fulgoribus ignes,

Collectumque coquunt humorem, ac iugibus inde

Saxa per et rimas loca cuncta vaporibus explent.

Ast ubi continuum passus vapor ille calorem

260

Consedit, nec iam secreta per antra volutus

Amplius, immensos post tandem induruit annos.

Haeret in expletis venis informe metallum.

Namque liquor partes terrae dispersus in omnis,

Et tenuis mixtus tenui, lentoque calore

265

Compositus, quondam fugiens et pinguis et unctus

Exiit e vasti fundo crateris ab imo,

Sulphura ubi argento fervent immixta perenni,

Argento fluere insigni, vitamque per aevum

Ducere, queis primis gignuntur multa duobus.

270

Hoc matris, patris illud enim vim continet: huius

Suscipere, illius pars est praebere calorem.

Hinc fulvi species auri pulcherrima fulget,

Hinc nitet argenti candor, rubet aerea vena,

Ferrea nigrescit sub apertum, plumbea pallet:

275

Albicat at stanni facies imitata colorem

Argenti, pondusque ferens, ni strideret, aequum.

In primis igitur cupidis mortalibus aurum

Quaeritur ingentis inter variosque labores,

Perque laborantis manifesta pericula vitae.

280

Namque ferunt Indos, regio qua vergit in Arcton,

Tendere furatum cumulos, quos egerit auri

Formicarum ingens manus. At non segniter illas

Exire, ac contra stare, et fugientia passim

Vnguibus et rostris lacerare, et figere terga,

285

Aufugiar quamvis celeri gens illa camelo.

Nec minus aut scrobibus curae, vastisve ruinis

Hesperii impendunt, si quando e montibus aurum

Eruerint. Neque enim nunc quae ramenta ferantur

Fulva Tago expediam; sed quae maioribus illi

290

Substineant subiecta laboribus, atque periclis

Innumeris, et quae vincant opera ipsa Gigantum.

Nam steriles magno primum conamine montes

Excidunt, penitusque petunt, qua nulla dabatur

Semita, per cuneos accensis viscera lychnis.

295

Atque imas nulla Phoebi sub luce cavernas

Noctes atque dies penetrant, omnique recessu

Explorant aditus, humerisque excissa vicissim

Exportant, traduntque aliis longo ordine primi

Per tenebras, donec lucem qui percipit unus

300

Egerat extrema pondus cervice receptum.

Ast illos praedura silex si forte moretur,

Qualis iam Poeno rupes sese obtulit hosti,

Dum ferus aerias in nos transcenderet alpes,

Haec igni excoquitur tunc, et mollitur aceto.

305

Voluitur at picea circum caligine fumus,

Et miseris latitans compresso spiritus ore

Obstruitur, vitamque opere sub fasce relinquunt.

Atque ideo caedunt ingenti pondere ferri,

Et vacuos summae reserant telluris hiatus,

310

Qua vapor inclusus cuneis exhalet apertis.

Nec mora, nec requies, quin multo fornice montem

Substineant totum, cum iam maiore peracta

Parte operis, caedunt extremae fornicis arcus,

Et rima signa praebent, quam pervigil unus

315

Aerio montis residens in culmine sentit.

Hic ictu, aut clara revocari voce repente

Cum famulis iubet artifices, ac devolat ipse

Protinus, ingenti strepitu longoque fragore

Mons cadit, humana nequeat qui mente referri

320

Conceptus, quantumque obtusas occupet aures,

Aut incredibili quam compleat omnia flatu.

Illi naturae gaudent spectare ruinam

Victores: neque adhuc illinc educitur aurum,

Nec scivere etiam tunc, cum federe, vel ante

325

Esse, sed una illos ad tanta pericula duxit

Spes invicta omnis per casus, perque labores.

Sed quid in his tantum morer? Aut quae mira supersunt

Praeteream? Nihilo cum sint his forte minora?

Quo tantam expurgent immisso fonte ruinam,

330

Est deinceps aliud fessis studiumque labosque.

Iamque igitur summo praecelsi e vertice montis,

Qui reliquos longe superet, centesimus etsi

Separet hunc lapis, huc immissa canalibus ampla

Flumina deducunt tanto currentia tractu

335

Desertas inter valles, perque invia saxa,

Rupibus excisis, trabibusque inserta cavatis.

Ergo omnis vario concursu protinus unda

In mare colligitur vastum, quo deinde recluso

Erumpit tanta vi torrens, omnia secum

340

Vt trahat, ac latum terrae provolvat in aequor.

Excipitur tendens variis hic denique fossis,

Quas illi passimque cavant, sternuntque gradatim.

Est ulex asperque frutex rorisque marini

Persimilis, retinet crebris qui stirpibus aurum.

345

Propterea includunt tabulis latera omnia, et ipsis

Alte suspensis ita, per praerupta canali

In pelagus tendunt uda e tellure lacunae:

Quod superest, ramis innectitur ulicis aurum.

Nec labor ille etiam tenuis, cum flumina tentant,

350

Et gravibus dites crebris agitantur arenae;

Aut operosum aeque quicquam quis proferat, ut cum

Effossis alte puteis quaecunque latenti

Eruerint penitus fundo, tunduntque lavantque,

Vruntque, in tenuemque molunt diducta farinam?

355

Hi quoque iam fuerant Italis quandoque labores

Flumina per, puteove etiam, montisve ruinas,

Itala dum patuit priscis exercita tellus.

Cui post quippe pia lege interdicta pepercit

Auri sacra fames: neque enim exhaurire metalla

360

Italiae, parca et prudens est passa vetustas.

Nec foret hac etiam regio foecundior ulla,

Quaeve magis flueret venis nunc iugiter auri,

Ipsa diu cum tot fuerit non hausta per annos,

Si non mortales inter discordia, si non

365

Mars eat hos inter vexans immania corda.

Sed contra ditare orbem si regibus una

Cura sit, et populis ditato fungier orbe,

Pacis, opus, qua cuncta vigent inventa per artes

Ingenuis apta animis; quas inter haberi

370

Non imo dignata loco fortasse putanda est

Ipsa haec, quae gravidae scrutatur viscera terrae,

Dives ubi pateat latebris auraria caecis.

Hac etenim reliquis preciosus arte metallum

Eruitur, meritoque id cunctis nomine praestat:

375

Seu color inspicitur gratus, quo sidera fulgent;

Seu lentus facilisque tenor, quo cedit in omnis

Partes; seu pondus rerum superabile nulli

Penditur; aut uni quoniam nil deperit auro

Igne, velut solum consumit nulla vetustas,

380

Ac neque rubigo, aut aerugo conicit ulla.

Cuncta adeo firmis illic compagibus haerent,

Sulphur ubi ardoris posita pinguedine causam

Perdidit, et fluidi, quo non velut ante, vaporet.

Ac longo interea decoctum tempore, pura

385

Mundicie, et clara perfusum luce nitescit.

Atque ita temperiem summam radicitus humor,

Et calor exaequant illi, pariterque colorem

Perspicuumque ferunt. Argento nec minus ipsi

Vivo etiam terrae partes miscentur in omnis

390

Prorsus aquae partes nullo discrimine iunctae.

Hinc calor argenti necnon et sulphuris una

Perspicua inter se denset corpuscola parvo

Multa loco, simul unde color pondusque resultat,

Et longo constans illorum tempore nexus.

395

His e principiis poteris dignoscere certo

Ordine, quo distent inter se quaeque metalla.

Sulphura si fuerint lutulenta, argentaque viva,

Principio, inficient pariter quodcunque sub ipsis

Gignetur, magis atque magis, quo non calor aequus

400

Concoquet, aut iusto quo iam maiorve, minorve

Durarit perstans multos coctura per annos.

Hinc variae rerum formae, quae nomine quodam,

Quod sint saepe simul, Graio dixere metalla.

Singula seu propria speciem sortita seruntur,

405

Et diversa aliis adeo distinctaque perstent:

Seu cunctis unum natura semen inhaeret,

Et genere haec uno sese specieque tuentur:

Nec distant alio nisi quod felicius illud

Exiit, hoc misere secum sordentia traxit

410

Principia, atque eadem constans non exuit unquam.

Vtraque cum menti sedeat sententia summis

Patronis, neque adhuc litem dissolvere iudex

Quiverit incassum conatus, proxima veris

Intuitus neque adhuc, tantum hic natura recessit,

415

Abdidit et gravium sese in penetralia rerum.

Hactenus obiectis tantae rationibus arti

Responsum; laeto nunc experientia vultu

Prodeat erroris expers, et nescia falli.

Hanc quoque servitum perhibent venisse Prometheo

420

Post famulas, quas ille polo deduxerat artes,

Atque diu illum opera famulantis naviter usum.

Verum ubi consenuit, tantum prudentibus illam

Ipse viris fertur moriens liquisse volentem.

Hos itaque haec certo docuit facilique periclo

425

Nonnulla inter se immutari ex arte metalla;

Nec tantum haec, verum fieri quandoque per artem

Vere aurum, argentumve aliis exemtile rebus.

Est lapis effossus Syriae pictoribus, auri

Pigmentum vero quod et ipsi nomine dicunt.

430

Frangitur attritus specularis more lapilli

In summa ostentans auri tellure colorem.

Hunc tu purgatum docte prius excoque multo

Igne, per anfractus longos, qui ducitur usque

Quo redeat flammis in se volventibus idem.

435

Igne olim hoc Caii solertia principis aurum

Fecerat, obryzon sapiens cui Graecia nomen

Praebuit e rerum inserta virtute receptum:

Seu multo quoniam purgatum redditur igni,

Seu nulla quoniam maculatum sorde renidet.

440

Nec pigmentum auri fuit amplius ipse, sed aurum,

Qui lapis ante auri tantum simulaverat auram.

At ne forte nimis videamur prisca referre,

Carmine perpetuo nobis propiora canamus.

Increscunt haerentque cadis simul undique crustae,

445

Alba quibus longo senuerunt tempore vina.

Has meus Euganeae gentis Schola tum decus imo

Accipit erasas fundo, costisque vetusti

Vasis, et includit purgato fictilis ollae

In medio, atque luto testam circumlinit omnem,

450

Obturatque illi rimas, atque obstruit ora.

Hanc deinde ardenti iubet in fornace diurno

Nocturnoque calore coqui, qua vitrea fervet

Massa datur olim varias liquefacta figuras.

Verum ubi iam satis est ea visa caloribus usta

455

Perpetuis, illam demit frangitque repente,

Moris ut est, spectatque simul num protinus albet;

Et teritur veteris iam fex decocta Lyaei.

Intera sed enim, cunctis mirabile visu,

Scintillae, conspersa polo velut aurea signa,

460

Innumerae argenti miro in candore videntur.

Sed quid in alterius visis moror, inque relatis?

Atque aliena premens nunc per vestigia tendo?

Vidi ego qui tenues argenti rite tabellas

Spargeret et lateris contriti pulvere, et una

465

Huic virides aeris squamas niveasque perusti

Contundi micas salis iniungique iuberet,

Pulvereosque aliis grumos e rebus acervans,

Quas vetat et ratio, necnon ars ipsa referri:

Haec ne sordentis vulgi vilescat in usus,

470

Illa ut non ulli quae sunt caelanda revelet.

Mox ita compositis angusta in pyxide lamnis,

Subiicere inclusas arcto sub fornice flammas,

Quales crediderim torrere ad Tartara sontes,

Aut ubi sulphureis diros premit Aetna sub antris.

475

At postquam ardenti fuerant haec cuncta camino

Tosta dies noctesque novem, tum demere massa

Ferventem, deque ignis adhuc fervore rubentem

Abluere algentis roranti aspergine lymphae.

Quam simul in partis lima diduxerat acri

480

Exiguas, phialae secreta in parte locabat

Artificis mire ingenium. Nam desuper undam

Fundebat, quae mox argento excernere aurum.

Tum viridem sensim in laticem liquere videri

Argenti vis illa prius compacta, sed imum

485

Vas auri seiuncta gravis ramenta petebant.

Tantus aquae vigor est, tanta illo in pulvere virtus!

Nec forte apparet alibi concordia rerum

Clarius, ut nectat quae vix iungenda videntur,

Siquis particulas commixti pulveris omnes

490

Computet, et varios illarum existimet usus:

Quae tamen hoc unum concordi ex arte tulerunt.

Nec minus, ut rebus proprias discordia vires

Auferat, ut molli tenuari dura liquore

Viderit, atque brevis consumi protinus horae

495

Momento, et tenues effundi prorsus in undas.

Lympharum vero species haud traditur una.

Namque aliae quaecunque hominum tellure metalla

Erutaque et durata manu si tangere crebris

Contingat guttis, eadem, mirabile visu!,

500

Aut minuunt in frustra, aut in tenuem ocyus undam

Dispergunt, liquidoque docent assuescere fluctu.

Sed tamen unum adeo vis haec non inficit aurum:

Nam perstat simul incolume, et simul omnibus illinc

Sordibus ablutum confestim purius exit.

505

Est etiam lymphae illius, si credere dignum est,

Mira quidem, et nobis non immemoranda potestas;

Quae quodcunque semel purum et sine labe metallum

Contigit, argenti tremula sub imagine vivi

Cogit in alterius speciem formamque resolvi.

510

Quid quae de veteri guttatim stillat Iaccho?

Deinde fimo incoquitur putri, lentoque calore,

Donec in aetherei splendori versa colorem,

Accipit e summo caelestum corporum nomen:

Hac quoque dura ferunt certo mollescere ductu

515

Corpora, quae Phoebi vel quae dignata Dianae

Nomine, mortales rebus praeponere cunctis

Instituere, quibus pretii mensura pateret.

Nec tamen, haec quamvis ita sint, immune putabis

Esse aurum, certo quin ex humore fatiscat.

520

Acris aquae hoc etiam dirae violentia rodit,

Et terit, et liquidas tenuatim vertit in undas.

Verum haec exiguam lucem tibi recta sequenti

Praetulerint, veri qua cernere culmina possis;

Quo te discutiens tenebras industria ducit.

525

Sunt aliae ex aliis quaerendae fontibus undae,

Iam quibus ex sese, nulla vi, leniter aurum

Humescat, nullo alterius veniente liquoris

Auxilio, exterius propria solvatur in unda.

Hoc agite, hinc vobis summam perquirite laudem

530

Divini artifices: haec namque potentia caelo

Celestis descendit aquae, qua cuncta tuentur

Robore se proprio, necnon producere foetus

Ipsa sibi similes, et in aevum extendere possunt

Progeniem, multos fragilem durare per annos.

535

Nonne vides quanto secum natura tenore

Consonet? Vtque modum generandi comprobet unum

Semper, et unius vi nitens seminis, uni

Serviat una operi, quod et unum nacta quiescat?

Nec Bacchi si tentet opus, cerealia miscet

540

Semina, nec, Cereris si frumentaria quaerat,

Pinguia Cecropiae tractat plantaria divae.

Ordea cui cordi, demum serit ordea, nec tu

Nunc aliunde pares auri primordia, in auro

Semina sunt auri, quamvis abstrusa recedant

545

Longius, et multo nobis quaerenda labore.

Nec maris immensi reputes, aut nubis aquosae,

Vel liquidi fontis similem, quam quaere lympham

Instituis; neque enim, quod tu observare memento,

Inficit illa, liquat aliquid, cum spargitur, aut id

550

Humectat, propius cui venerit: arida namque

Pulveris haec extra in speciem se prodit, at imis

Vvida contusi liquet in penetralibus auri.

His olim veteres intenti gnaviter undis

In portum rexere ratem felicibus auris,

555

Ignarosque viae mediis in fluctibus inter

Obstantis scopulos frustra liquere natantis.

Hinc multa expertum, necnon et multa docentem,

Insula divino Balearis munere misit

Alma virum, cuius miro velamine tectus

560

Ipse liquor, quo cuncta madent, iam credere multos

Impulit, ut Bacchi candens et limpidus humor

Principia ablueret secretae protinus artis.

At non ille quidem sentit, quae dicere prima

Est facie visus, neque tunc stillantia vina

565

Miscebat, cum iam praestanti lentus in urbe

Insubrum ternos residens feliciter annos

Fecit inexhaustum pondus praedivitis auri.

Ac sociis, quos ipse sibi coniunxerat, aequus

Divisit tenuem divini pulveris offam.

570

Cuius in immensum quota pars traduceret aurum

Iampridem quaecunque forent infecta metalla.

Hinc quoque cultus Arabs vitreo de fonte liquorem

Desertas inter valles, praeruptaque purum

Saxa super ducit, nemorumque occultat in umbra

575

Altorum, densis passim quae vepribus horrent.

Ast alias tamen hic venas ostentat aperte,

Vber ubi emanat semper nec inutilis humor:

Et te dum variis immensa per avia rebus

Detinet intentum, felices praeterit undas,

580

Quas manibus quondam puris haurire solebat

Ipse; nec admiscens aliud, longumque diuque

Compositas parva leviter fornace coquebat,

Vnde opera arcanae naturae occulta reclusit

Saepius, et grates diis immortalibus egit.

585

Sic alii (quos experiendo maxima rerum

Visere iam decuit summo quaesita labore),

Angustum per iter recto de tramite numquam,

Qua prius ingressi declinavere, nec ante

Desinere optarunt, licuit quam tangere laetis

590

Tandem exoptatum longo post tempore finem.

Hoc opus, hanc primum tantam mortalibus artem

Interpres rerum ostendit sanctissimus Hermes.

Nec latuit tanto duxit quos munere dignos,

Edoctos sed iam docuit, penitusque remotos

595

Rebus ab his, tanquam non dignos, terruit omnis

Ne peterent quae non unquam contingere possent.

Iamque probos tamen accendens, ut quaerere vellent

Quae sciret, veroque ipse deprehenderat usu,

Admonuit paucis contentum pergere doctum

600

Artificem, tamquam naturae rite sequentem

Certa solo pressis stabili vestigia signis.

Quinetiam humano docuit de corpore pelli

Hac omnes valida morbos facilique medela,

Servarique diu nitido cum flore iuventa,

605

Et senium placidos produci grande per annos.

Nec sanctam violare fidem, nec fallere quenquam

Ille potens sacri patitur medicaminis usus.

Hoc sed qui poterit diis adspirantibus uti,

Et praestare etiam quoties defecerit, ille

610

Plurima contemnens, et servantissimus aequi

Hinc erit, et frugi, curasque eludet inanes:

Et dites supra gradiens ditissimus omnis,

Pauperiem simulabit ovans, ac saepe benignus

Proderit, et miseris latitans succurrere egenis;

615

Innocuusque aliis sibimet gaudebit adesse,

Et facilem ducet momenta per omnia vitam.