Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3

Testo base di riferimento: C. Griffante, 1993

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


1. queritur quod cum parum prudenter patriam deseruit
nunc absentis Candidae desiderio maceretur

Me cremat absenti procul hinc nova Thestias igne

      In Meleagreum se nimis ulta caput.

Vritur accensum fatali stipite pectus,

      Deficiunt rapida viscera tosta face.

5

Saevit in exhaustas tabes Nessea medullas

      Laesa nocet quaedam Deianira mihi.

Dii male quod tanto non ulla est meta dolori,

      Ad nova sed Tityi vulnera surgit hepar.

Amphitryoniadae mors exorata quietem

10

      Attulit Oetaeo post mala multa iugo,

At mihi cum totos virus letale per artus

      Serpserit invitum vivere fata volunt.

Materies gratae superest amplissima morti,

      Aegra tamen vivax spiritus ossa fovet.

15

Saga Cyteinis nunquid me cantibus ausa

      Perdere Colchiacis fascinat ulla modis?

Carmen habet vires, si quidem descendere curru

      Carminibus vincto Luna coacta potest.

Frigidus ignivomo nihil officit anguis hyatu

20

      Arte, retro ad fontes vertitur unda suos.

Caerula turbato decedunt nubila caelo

      In medium pluvias fundere iussa mare.

Proposito rapidum torquetur fulmen ab ictu

      Notaque diffugiens deserit arva Ceres.

25

Forsitan hic aliquo morbus mihi carmine surgit

      Et meritum, ut fatear, tanta ruina premit.

Nanque ego cur patria potui discedere terra?

      Hos animos profugi cur habuere pedes?

Cur Silis Adriacum placidus me vexit in aequor

30

      Perfida nec mediis mersa phaselus aquis?

Scilicet Ausonias tanti est errare per urbes

      Vt mea restarit Candida sola domi,

Romanis oculos tanti pavisse ruinis

      Vt mea lux fuerit destituenda mihi.

35

Vrbis ut immitem sibiit me cura petendae

      Debuerat Lachesis ponere nostra colum.

At quoniam fuerat nobis irata puella

      Lentus et in segni corde tepebat amor,

"Cesserunt" dixi "solitae de pectore flammae",

40

      Quam fueram visus laetior esse mihi.

Cymba cito Venetam me remige duxit in urbem

      Protinus et miserae cuncta parata fugae.

Longum iter hinc celeri Picena per oppida passu

      Molior ad muros, Martia Roma, tuos.

45

Nec mora: praeteritum vulnus male sana cicatrix

      Integrat et magnam caeca favilla facem.

Candida tum maerens in somnis coepta videri

      Securum vetuit ceu prius esse torum:

Et modo virgineo resolutis more capillis

50

      Visa mea est misere de levitate queri;

Et modo blanditiis animos mulcere feroces

      Vt fieret placida lenior ira prece;

Et modo devoto capiti mala multa precari

      Quae pia surda utinam negligat aure Venus.

55

Nocte vigil solitam gemitu excutiente quietem

      Ieiunus coepi temnere luce dapes.

Mox iterum macie primos adimente vigores

      Pallida funereus venit in ora color.

Nota licet reditus celeres via praestet ituro

60

      Quoque fui raptus tramite detur iter,

Dedecus est nulla ductum ratione reverti

      Hoc mihi ne temere proposuisse puter.

Adde quod infausto veteris neglecta recessu

      Forsan amatorem deperit illa novum.

65

Vt semel aurato furit icta Cupidinis arcu

      Femina, perpetuum vulnus amoris habet:

Alter adest subito vix dum cedente priore

      Antiqui memorem qui vetet esse proci.

Felix successor nobis quicunque fuisti,

70

      Spirabit velis mitior aura tuis.

Tristis in indomita iactabor naufragus unda,

      Ridebis casus tutior ipse meos.

Illa suos nostro minuit moderamine fastus

      Ne cadat exemplo spes tibi forte meo.

75

Tu cupiare olim ne tali errore cavebis

      Exemplumque trahas a bonitate mea.

Mollis amor quanquam memores ulciscitur iras

      Arbitrio iustas quas putat esse suo,

Cui quia servieram puerili miles ab aevo

80

      Incorrupta fuit continuanda fides;

Longa forent quanvis dominae fastidia durae,

      Non tamen iccirco destituenda fuit.

Squalida vidisset lachrymas super ora fluentes

      Ismara ceu tepido vere per alta nives.

85

Est aliquid luctu confectos cernere vultus,

      Rebus enim pietas tristibus acta patet.

Ferrea quod si non potuissent corda moveri,

      Moribus ut quaedam sunt in amore feris,

Finissem gladio miserandae taedia vitae

90

      Felicem poenis constituente modum.

Verum fors aliter statuit mea, morte perenni

      Angor et est species haec mihi vita necis.

Sum velut exanimum concreto sanguine corpus

      Et vacua obtusis sensibus umbra volo.

95

Iam nihil arva iuvant petrae me florea fictae

      Aut sita in apricis vitea rura iugis;

Non castella placet tumulis surgentia laetis

      Molliter arridet qua Perusinus ager,

Non mihi Gymnopodas nemoroso in monte propinquos

100

      Consulis aut celebrem visere caede lacum;

Aegrotum exhilarant animum non Thessala Tempe

      Gratus in adverso est nullus amore locus.

Cum procul absentem nil cura domestica tangat

      Debitus et patriae sit mihi vilis amor,

105

Cum retrahat fratrum me gratia nulla piorum,

      Invitum in patriam Candida sola rapit,

Nititur Haemonias seu me revocare per artes

      Et magicis Stygiam viribus orat opem,

Sive recordanti veteres absentia casus

110

      Excitat, ut quod abest poscere quisque solet.

Fallitur Eoos fugiens qui migrat ad Indos

      Pulsus ut e sana mente fugetur amor.

Parvus et exigua sub imagine pingitur infans

      Cui paret lato quicquid in orbe vides:

115

Illo ne pereat lecti quaesita docente

      Humanum didicit vincla subire genus,

Illo quadrupedes latebras stimulante iugales

      Et volucris nidos optat habere pares,

Mutua squamigerum sociant incendia vulgus

120

      Flamma nec aequoreas illa veretur aquas.

Credideram volucres humeris quatientibus alas

      Humano solitum corde volare deum:

Has gerit ut toto fugientes orbe sequatur

      Carpere longinquum neu vereatur iter.

125

Quis nisi destiterit cito tam pernicibus uti

      Mors mihi perpetuum sola levamen erit.

 

2. ad dominum Antiochenum suum

A superis capiunt cuncti primordia vates,

      Materiam tractat pagina si qua gravem.

Invocat hic Phoebum coeptis castasve Sorores

      Quo melius faustum progrediatur opus.

5

Ast ego non superos caelesti sede ciebo,

      Imploranda dei numina cuique sui.

Ergo tuum fuerit magno pro numine nomen

      Praescriptum chartis, Antiochene, meis.

Qui si forte leves non dedignabere nugas

10

      Inspicere, a studio dum graviore vacas,

Nempe ego vix malim summo placuisse Tonanti

      Quando mihi est uni cura placere tibi.

 

3. ad Ioannem Terdonensem

Illa dies prorsus niveo signanda lapillo

      Contigit alloquium quae mihi dulce dedit,

Foedere quae geminos tanto coniunxit amicos

      Pirithoum videar nactus ut esse mihi.

5

Ille refert priscas hac tempestate Camenas

      Solus et in lingua doctus utraque viget.

Praeterea sacras leges tam novit ut illi

      Protulerint paucos saecula nostra pares.

Huic igitur, Musae, totum me tradite: dote

10

      Insignem tanta cogor amare virum.

 

4. Pauli amantis ineptia

Paulus habet nummos, urbana palatia, villas:

      Paulus homo est bellus, Paulus amore perit.

Omnia cum teneat sola careatque puella,

      Nil sibi vesanus Paulus habere putat.

 

5. ad Cynthium poetam

Tam faciles nugis doctus modo Cynthius aures

      Praestitit, intentus tam fuit ille meis

Vt mihi Phoebeis videar contendere cycnis

      Syrenasque mea vincere posse cheli.

5

Threicii blandas vatis superare querelas,

      Carmen Arioniae dulce referre lyrae.

Sed licet hoc vates solus sit Cynthius aevo

      Qui merito Phoebi nomen habere queat,

Fallitur et cum sim corvus me credit olorem:

10

      Causa, quod est nimio vinctus amore mihi.

 

6. aetatis celeritas

Me miserum, praeceps aegris mortalibus aetas

      Labitur, ut rapidi Thybridis unda fluit,

Vt Scythica Boreas properat brumalis ab Arcto,

      Vt suprema levis fumus in astra volat.

5

En ego, quem puerum cuncti paulo ante putabant

      Signaque cui vultus nulla virilis erant,

Immutor possint ut me vix nosse sodales,

      Haerebat lateri quae modo turba meo.

Insolitam traxit facies obducta figuram

10

      Surgit et hirsutis hispida barba pilis.

Sic modo qui laeti fuimus iuvenilibus annis

      Crastina decrepitos efficit hora senes.

Sic demum incauti post haec deducimur omnes

      Illuc, unde aliquem fata redire vetant.

 

7. ad victorem Delphinum apostolicum protonotarium

Certus eram, Delphine, tuos venerande penates

      Visere cum primum littera lecta tua est.

Et quod debueram servus si quando vacasset

      Decreram domini limen adire mei.

5

Invidit fortuna meo contraria voto

      Implicitum curis detinuitque novis.

Nos modo pontificis longinqua palatia summi

      Saepe galeriti detinuere patres.

Interea placidae dum venerit hora quietis

10

      Musa geret nostras officiosa vices,

Quaeque diu Aonia iacuit sopita sub umbra

      Incipiet rosidis fila movere lyrae,

Praecipue vires animumque habitura canendi

      Si modo se gratam senserit esse tibi.

 

8. ad Bernardinum Cyllenium Veronensem

Iam prope Castalidum virtus antiqua sororum

      Lethaeo roseum merserat amne caput

Nostraque Cirrhaeis Phoebo dilectus in antris

      Qui coleret vates numina rarus erat.

5

Horrida Parnasus nullo dumeta colente

      Pythia deformem traxerat aula situm.

Ne foret infelix tanto sine lumine mundus

      Crediderim magnos consuluisse deos.

Exstinctam revocat nostro Cyllenius aevo

10

      Quo vix Pieria clarior arte viget,

Qui licet ediderint multos haec saecula vates

      In toto quemquam vix habet orbem parem.

Antiquum Latio solus revocare decorem

      Creditur, obtundit cetera turba deas.

 

9. Chalciadis Cyllenii commendatio

Chalcis ut eversos Turco populante penates

      Vidit et hostili cuncta cremata face

Indoluit, non quod crudeli caede maderet

      Foedaque civili tota cruore foret,

5

Sed verita est celebrem Lethaeo gurgite phamam

      Mergere, in ignotum postmodo versa nemus.

Nam neque ceu veteres prisci cecinere poetae

      Casibus his quenquam ferrea saecla dabant.

Consuluit noster damno Cyllenius isti:

10

      Desine de nobis, urbs miseranda, queri.

Ille tuas cecinit victuro carmine clades

      Et tibi perpetuum nomen in orbe dedit.

Si quid enim Aonii valeant praeconia coetus

      Lugebunt casus tempora sera tuos,

15

Troiaque ceu nostros phama duravit in annos

      Fabula venturae posteritatis eris.

 

10. ad Michelem episcopum Terdonensem

Muta diu tacuit sopito nescia cantu

      Cui caneret laudes nostra Thalia duci.

Nam licet assiduo celebrarit carmine multos

      Praemia de magno parva labore tulit.

5

Excitat hanc Terdona regi quo praesule gaudet

      Inter pontifices gloria summa pios.

Phama volat tota clari Michelis in urbe

      Et rarus meritis creditur esse prior,

Quem praestet Musis hac tempestate favorem

10

      Vnus et abiectas non sinat esse deas:

Quo modo Fulginium rexit moderamine laetam

      Praecipuum populus quem vocat ille patrem;

Qualibus ornatam lustravit dotibus urbem,

      Moenia restituens, atria, templa, forum.

15

Huic etiam nuper Campania credita fertur

      Quam regat exemplis instituatque suis.

Quod si digna manent virtuti praemia tantae

      Clara galerigerum purpura cinge caput.

 

11. paedagogorum duorum controversia

Arguit indoctum Graii sermonis Achillam

      Martius, accusat Martion ille rudem.

Mendaces non esse solent ideoque coactus

      Mentiri neutrum credere iure velim.

 

12. ad Nestorem Malvicium equitem Hierosolymitanum

Tanta tibi est, Nestor, generosi gratia vultus

      Quilibet ut mores colligat inde tuos.

Fronte superciliis pulchre coeuntibus apta

      Gloria Malvicii sanguinis alta patet

5

Et facies risu semper distincta sereno

      Indicium verae nobilitatis habet.

Dii iubeant igitur Pylios serveris ad annos

      Nomen ut a vera sit tibi sorte datum.

 

13. iocus pusilli hominis

Manus et a gruibus tenues rapiendus in auras,

      Vt mereat veram fabula nota fidem,

Certam Pygmaea sobolem de gente ministrum

      Imperat ante suos callidus ire pedes,

5

Ne si non potuit grandes aequare gigantas

      Si mirum, maior pomilione suo est.

 

14. ad Ponticum urbem ne petat

Iugera quod pauper genitor tibi pauca reliquit,

      Exiguas nullo fenore nactus opes,

Insurgit patrios nova linquere cura penates

      Et procerum fastus pontificumque sequi.

5

Rara sed ut longis fortuna laboribus adsit

      Multa feres homini vix patienda prius.

Esuris, at stomachus domini cenare recusat:

      Expecta hesternas concoquat ille dapes.

Mille propinaris varii cum cymbia Bacchi

10

      Quaesierit dederis quot gula saeva dapes.

Vaticana bibes, non haec a Thybride tuta;

      Opprimet indomitam parca suilla famem.

Est opus insomnem famulos traducere noctem

      Pervigiles, toto dormit ille die.

15

Illius ad nutum labentes protrahis annos

      Et ius addictum corporis omne tui est.

Haec si ferre potes multo et graviora, paternam

      Pauperiem melius, Pontice, ferre potes.

 

15. ad Tibullum Raimundum Cremonensem poetam

Dum me carminibus tuis requiro

Et felicibus inseras libellis,

Respondes "Faciam libens" roganti.

Fidum fallere si nephas sodalem

5

Istud dic "Faciam libens" precamur.

Quae lux afferet? Hora quaeve tandem?

At ni solvere debitum recusas

Iam quaeso propera, Tibulle, nostros

Vt cum Mulciber ederit libellos

10

Aut blattae tineaeve perforarint

Nugas insipidas, rudes, ineptas

Saltem carmine sim tuo perennis.

 

16. ad Hieronymum Flavium Blondi historici filium
decanum Caesenatem

Aemula facundi soboles notissima Flavi,

      Pectora cui patria dote referta vigent,

Contemnis tenuem nisi, docte Hieronyme, Musam

      Quem canat in nostro carmine primus eris,

5

Vtque sacrum Vates Latii coluere parentem

      Tu mihi non aliter iure colendus eris.

Ille triumphantem felici tempore Romam

      Scripsit ut antiquas Livius alter opes.

Nec satis historiae cultus renovasse vetustae

10

      Contulit aetati sed quoque multa suae.

Dinumerat latis Italas a finibus urbes

      Ausonis et quicquid nobile terra fovet.

Debuerint igitur nostrae tibi iure Camenae

      Sacraque te tanquam Pythia deinde colant.

15

Tu quoque vel si non alia ratione moveris,

      Cogeris saltem nomen amare tuum.

 

17. aetas praeceps

Primas quam cito rettulit Kalendas

Ianus praecipitem remensus annum!

Quam cursu properans nimis citato

Bissenos agit hinc et inde menses!

5

En Florae subitam rosam merenti,

En flavam Cereri damus coronam

En dulci fluitant lacus Lyaeo,

En amnes rigido gelu laborant!

Ver, autumnus, hyems idemque messis

10

Vt Thybris rapidum fluunt in aequor.

At tu, quandoquidem statutus ordo

Hic est temporibus ruuntque fata,

Laeto, Iane pater colende, vultu

Saltem quotquot erunt beatiores

15

Certatim refer annuas Kalendas.

 

18. ad Criticum, quis bonus poeta censendus sit

Optimus et priscis aequandus vatibus audi

      Qui tibi censeri, Critice, iure queat.

Este procul nimium nitidi nimiumque togati

      Et quorum digitis aurea gemma nitet.

5

Nulla domus, vel, si fuerit, sit parva supellex,

      Ornet Amyclaeam gloria parva casam.

Cantarus urceolique duo Samiumque toreuma

      Sint satis, ut quisquam lautior esse velit.

Sera nec in summam ducat convivia lucem,

10

      Sufficiat stomacho sobria cena levi.

Sed nec equo tumidus, si quo volet ire, vehatur:

      Longum iter est, pedibus se ferat ipse suis.

Apta nec aestati vestis nec commoda brumae,

      Conveniens neutri tempus utrunque tegat.

15

Indigeat semper parva stipe: si quis abundat

      Divitiis, nostros polluit ille choros,

Aonidum manibus temerat pia sacra prophanis:

      Pauperies studium est atque poesis idem.

 

19. ad Corriolanum de pauperum poetarum egestate

E media vatem si vis cognoscere turba

      Quaere magis tritam, Corriolane, togam.

 

20. in perversos poematum censores

Difficile est aliquod laudari carmen ubique,

      Iudicium lector non habet omnis idem.

Quod facile est quidam nimium vulgare vocabit,

      Obscurum quod erit qui putet esse grave.

5

Molle quod est tetrici dicent enerve Catones,

      Nugax multivago flore quod uber erit.

Grandiloquum resonet magno par paene Maroni

      Ille ait: "Hoc scriptor cyclicus ore tumet".

Ista magis docti iactant vel talia, nomen

10

      Dum proprium vitio ponere cuique volunt:

"Nescio quid, ne non tendat rude vulgus eodem,

      Nescio quid turpis carmen id" inquit "habet".

Scriptores phamam quid iam speremus inanem?

      Quoslibet absentes livida turba notat.

 

21. in calumniatorem

Nescio quid resonat (inquis) mea carmina turpe,

      Nec scis quid resonent dicere turpe Cato.

Ignoras nomen culpae dum sic ais, et dum

      Nescio quid pecco, nescius ipse loqui es.

 

22. in civiles discordias Tudertinorum

Non satis est hostes invadere tristibus armis

      Et varia humanum caede perire genus?

Dilaniant miseri sibimet sua viscera cives

      Inque domos patrias bella nephanda gerunt.

5

Tecta tremant flammis ultro captiva suasque

      Externas tanquam depopulantur opes.

Templa prophanato temerantur milite foeta,

      Hic furor intactos ne sinat esse deos.

Heu miseras hominum mentes animalia caeca

10

      Privata saltem nescia pace frui.

Poenorum feritas quanvis immensa leonum

      Non tamen a Lybicis est metuenda iubis,

Torva nec Hyrcanas tigris grassatur in oras,

      Vrsorum in latebras nec furit ira suas.

15

Quod rabidis sic ergo feris natura negavit

      Ipse sibi damnum stultus adoptat homo.

 

23. idem

Non erat urbs Vmbra modo laetior ulla Tuderto

      At nunc afflictis tristior est Danais.

Ense ferox valido grassatur in oppida Turcus

      Graia, quod imperio sint inimica suo:

5

Ista suum fundit civili Marte cruorem,

      Quoque magis credit vincere, victa iacet.

 

24. quod Tudertum fuerit Tuder antiquitus appellatum
et Tifernum Tyberinum castelli civitas

Vrbs Tuder antiquis fuerat, nunc illa Tudertum est

      Estque Tudertinus qui fuit ante Tuders.

 

25. ad Ioannem Antonium Campanum
praesulem Aprutinum

Phama prius latum de te vulgata per orbem

      Rettulit ingenii munera larga tui:

Fons tibi Castalius quales expleret hyatus

      Extingui cuperet cum tua forte sitis,

5

Te solum veteres hac tempestate Camenas

      Neglectosque diu restituisse choros.

Mox data Pierium tua sunt redolentia nectar

      Plurima quae doctum carmina vulgus habet.

Ex illo gemina fueram ratione coactus

10

      Campani merito nomen honore sequi,

Quem sua, quod rarum est, viventem saecla probarent,

      Emeritum livor nec laceraret edax.

Sola mihi cernenda tui restabat imago,

      Cui tanquam Phoebo tura sabea darem,

15

Quam nunc in medios praeceps licet hora tumultus

      Attulerit, nec me solvere vota sinat.

Quae sacros potuit nobis ostendere vultus

      Nimirum felix illa vocanda dies.

 

26. se ipsum alloquitur in castris

Quid miles rigidis onustus armis

Ad laetos solitus venire lusus

Incassum totiens deas lacesso?

Totis sollicitem licet diebus

5

Scribentique precer velint adesse,

Horrent belligeros adire casus,

Castrenses fugiunt procul tumultus.

Expectem satius reor, cruentos

Vt victoria comprimat furores

10

Felix, omnibus expetenda votis.

Sixto pareat insolens Tifernum

Nostris cedere viribus coacta,

Obstet factio nec Vitelliana,

Laetus Anthiochenus et per urbem

15

Devictam praeeat meus cohortes.

Nobis tunc erit otium canendis

Molli conveniens lyrae triumphis.

 

27. ad Gerardum Ferrariensem domini cardinalis
sancti Petri ad vincula secretarium

Castra Tifernates dum perterrentia muros

      Iam ferme exacto mense, Gerarde, colis,

Tangeris invidia chari fortasse sodalis

      Quod procul a nobis bellicus horror abest,

5

Concita quod tenues nequeunt tormenta per auras

      Vlla vel incautum laedere tela caput.

Me canibus densos positis circumdare saltus,

      Me gelida cervos pellere valle putas.

Falleris, o consors studiorum clare meorum,

10

      Ignoras vitae taedia quanta gravis.

Scis quid agam? Lateo Perusinis sonus in antris

      Haud procul undisonus fluctuat unde lacus,

Desertisque locis aegrae solacia menti,

      Si qua capi possent, te sine nulla iuvant.

15

Quandocunque igitur seiungar longius a te

      Vivere me vellem non ubi certus eris.

 

28. viatores percontatur ex castris venientes

Ecquis adest castris veniens modo miles ab illis

      In quibus assidue mens mihi fixa manet?

"Fare, age, quid geritur? Dubiis quis casus in armis?"

      "Strenua letifera cuspide bella cient".

5

"Nuntia cui palmam praesagit phama futuri?"

      "Pontifici Sixto laurea certa datur.

Vrbe Tifernates possunt ne exire recepti?"

      "Obsidio muris insidiosa vetat".

"Dicitur inclusae Cereris quae copia turbae?"

10

      "Parva nec Augusto mense futura satis".

"Consilio cuius res est ductoris agenda?"

      "Huic operi princeps Anthiochenus adest

Quem dea sollicito sequitur victoria passu

      Sive gerat terra proelia sive mari".

15

Cedite livores, iam vicimus: ergo triumphans

      Emeritum virtus est habitura locum.

 

29. ad dominum suum Anthiochenum

Suscipiant omnes superi tua vota, sed unus

      Tu mea suscipias, Anthiochene, sat est.

 

30. ad Paulum Marsum

Redditur incolumis Veneta mihi Marsus ab urbe:

      Pierides, meritis solvite vota deis.

Impia vexatum longo quartana labore

      Liquit et est illi quae fuit ante salus.

5

Aonis eloquitur posita raucedine lingua,

      Purpureo verus flagrat in ore color.

Ferra (quod timui) quem si mihi fata tulissent,

      Vt mihi sic multis vivere triste foret.

 

31. ad Domitium Calderinum pro Flacco habendo

Scire velim domito moles velut acta profundo

      Audax Peliaco remige carpsit iter,

Vt Scythici tumidis innavit Phasidos undis

      Quaeque Apona genitus cetera narrat humo.

5

Quicquid amicorum tota quaesivimus urbe

      Si qua foret vatis copia, nulla fuit.

Solus at innumeros ut multa latentia nosti,

      Sic tua prae reliquis bibliotheca decet.

Quae tenet egregium, Domiti, si forte poetam

10

      Ne nimis exorem iam scio, noster erit.

Maior at hoc meriti continget gratia tanti,

      Promptius optatum quo mihi munus erit.

 

32. ad Dominicum Gallum apostolicum secretarium

Si qua Palatinae vacuo dant otia curae

      Intentum paucis, Galle, tenere velim,

Cum tibi Castaliae dederint opulenta sorores

      Munera quae paucis et dare parca solent.

5

Cogor Apollinei sanctum mihi vatis amorem

      Quaerere quo quicquam gratius esse nequit.

Debuerat, tenuit solus pudor ante volentem,

      Officio fungi nostra Thalia suo.

Quod mea rusticitas ne sit culpabilis ultra

10

      Dona quidem meditor qua tibi grata feram.

Obstrepat arguto sed ne rudis anser olori

      Sic timet ut rauco nesciat ore loqui.

 

33. ad Franciscum Salviatum archiepiscopum Pisanum

Vt tibi successu votorum laeta suorum

      Plaudit ob adiectum Martia Roma decus,

Laetitiae cupidum studio ruit indice vulgus

      Figat ut in puras oscula sancta manus.

5

Hic cumulet coeptos orat tibi summus honores

      Iuppiter, et Pylio vita sit aequa seni;

Ille preces magno largas fudisse tonanti

      Vt cito tam felix hora veniret ait.

Temptantem varia exornat facundia quenque

10

      Qua fieri possit gratior arte tibi.

Nonne igitur muti culpanda silentia vatis,

      Praetereat si te nostra Thalia, forent?

Cuius ut optarem si mens arcana pateret

      Nulla foret simplex laetaque nulla magis.

 

34. ad Cyllenium pro Horatio restituto

Vates Aeolii carminis inclytus,

Qui primus Latiam transtulit ad Lyram

Plectro Lesbiacam barbiton Apulo,

Transcriptus celeri denique dextera

5

Aeternae repetat scrinia Chalcidos

Cyllenique decus perpetuum mei,

Tantum Maeonia cui tribuat tuba

Dictis Euboicae casibus insulae,

Quantum multimodis ipse tulit sonis

10

Molles vel Glycerem vel Cinaram canens.

 

35. ad ludi magistrum

Hoc quoque ne fieri possint epigrammata versu

      Auctor nemo vetat, tu quoque dicis idem.

Talia sed varius, respondes, nulla Catullus,

      Talia nec vates Bilbilitanus habet.

5

Bili parce, precor, ludi stomachose magister:

      Quod vetitum non est iure licet fieri.

 

36. ad Baptistam Moronium Reatinum
scriptorem apostolicum

Exigis Aoniis aliquod tibi munus ab antris

      Afferat inventi nostra Thalia novi,

Atque utinam sinerent curae quibus acta laborat

      Segnia sopitae fila movere lyrae!

5

Exul Apollinea rursum temptaret in aede

      Amissa veteres edere voce sonos.

Nunc quia diverso fortunae fluctuat aestu

      Vlla nec in portus semita monstrat iter,

Sic stupet ut proprii nostrique oblita decoris

10

      Negligat assueti ferre laboris onus.

Forte aliquis maestam consolatusque iacentem

      Suadeat ut vires colligat aegra suas.

Sensisset surdos sed si delphinos Arion

      Mutus et ingratis ille fuisset aquis.

 

37. de incommoditate scribendi

Non mea pervigiles consumit Musa lucernas

      Integer est fessa sed mihi nocte sopor.

Sollicitas nequeo studiis traducere luces

      Anxietas animum plurima semper edit.

5

Quaeritur has igitur fundam quo tempore nugas

      Cum rapiat varius tempus utrunque labor.

Tum celeres manant rivo properante Camenae

      Libera sumendo cum datur hora cibo.

Tum mihi si qua subit vacuae sententia mentis

10

      Scribitur impigra praecipitata manu.

Otia nunc essent sed quae quandoque fuerunt

      Ingenium nobis, quod fuit ante, foret.

Quo cecini teneros iuveniliter ictus amores

      Et mea quae patrium cetera vulgus habet,

15

Eiusdem vatis sed non et temporis ergo

      Illa vel haec quisquis legeris esse refer.

 

38. ad illustrissimum Phredericum
domini Ferdinandi invictissimi regis Neapolitani filium

Regia progenies, genitoris grande verendi

      Germen et Ausoniae nobile sidus humi,

Virgineo quamvis timeat suffusa rubore

      Iudicium tanti Musa subire ducis,

5

Nota tamen pietas generosi principis illam

      Tollit, et audaci me facit ore loqui.

Illa verecundae vires animumque Thaliae

      Praebet Apollineae non aliena lyrae.

Inter enim fereris virtutum rara tuarum

10

      Munera Castalias excoluisse deas.

Publica sic totum volitavit phama per orbem

      Te dea dum celebrem reddit utraque plaga,

Scilicet hac series et aviti sanguinis ordo

      Inclytus excelsa dote carere nequit.

15

Ne qua tuis summae titulis pars laudis abesset

      Haec quoque divinis gratia mixta bonis.

Magnanimos sileam proavos ne longior ordo

      Fiat ab antiqua nobilitate mihi.

Praeteream partos diverso ex hoste triumphos

20

      Et tot Aragoniae prisca trophaea domus.

Belligero mihi cura satum Mavorte parentem

      Sola sit invictum commemorare ducem,

Qui seu pace opus est positis mitissimus armis

      Itala secura regna quiete regit,

25

Seu fera pro patrio sunt bella gerenda decore

      Non nisi perdomito victor ab hoste redit.

Martia non illo sapientius agmina quisquam

      Dirigit hostiles insidiasque cavet.

Quo duce Caudino si circumsessa tumultu

30

      Vsave Cannensi tempore, Roma, fores,

Non hostile iugum miles subiisset inermis,

      Corpora non Lybico caesa tot ense forent.

Parthenopen sceptro domitam tenet ille superbo

      Totaque quot populos Graecia maior habet.

35

Imperio dubites an prole beatior extet

      Fortuna tantum iuris utraque tenet.

Regnum habet immensis extentum finibus amplum

      Oenotriasque suo numine versat opes.

Praeclaram genuit sobolem cui rector Olympi

40

      Stellantis cupiat maximus esse pater,

Quam dea Gradivo malit peperisse feroci

      Prole Venus formae conveniente suae.

En tibi quae facies! roseo qui fulgor in ore?

      Ambrosias ambit gratia quanta genas!

45

In te divini maiestas sacra parentis

      Integra ab attonita gente colenda viget.

Miramur sacros humano in corpore vultus

      Intonsum possint qui decuisse deum.

Dii faveant igitur coeptis, quas tendis ad oras

50

      Sidera longinquum fausta sequantur iter

Cumque tui reditus felix advenerit hora

      Incolumis cupido restituare patri.

 

39. ad Franciscum Auximanum
domini cardinalis sancti Marci secretarium

Nobile Picentis inter novus Auximon urbes

      Nuper, ut accipio, scriba necesse petat,

Cumque locus Latio rarus sit amoenior orbe

      Laetior aut pinguis fertilitate soli,

5

Digna quidem sedes fessis ea visa Camenis

      Quam cupiat vates quilibet esse sibi.

Haec tibi pro patrio veluti suscepta decore

      Cura laboranti quam potes affer opem.

Te duce par longis pelagi iactata procellis

10

      Consideat tuto litore nostra ratis.

Delige Palladia Tiphys velut alter in Argo

      Quo pateant flanti tempore vela Noto.

Expectat cauti monitus intenta patroni

      Illa, nec iniussum provida carpit iter.

15

Ergo age, solliciti tutatus iura clientis,

      Otia da musis protinus ista meis.

Commodus est patriae tibi vir, Francisce, petendus

      Apta quies nobis: effice utrunque simul.

 

40. ad Marianum Cordubensem

Frigora cum gelidi tantum mirere decembris

      Et tibi pro monstro sint, Mariane, nives;

Arentis mirere simul quod tempore iuli

      Torridus exustos aestus hyulcet agros.

 

41. ad Geliam Romanam

Cum referas priscam facie praestante Lacoenam,

      Gelia, sit similis nulla puella tibi,

Nupsisti foedo tanta cum dote marito,

      Informi et corvo clara columba data es.

5

Nimirum culpant omnes, sed cauta fuisti:

      Nullum etenim nuptae dedecus esse gravi.

 

42. iocus de Iulia ex Macrobio

Ederet Agrippae similes cum Iulia natos

      Altera Vulcanum fallere docta Venus,

Quaerenti causam respondit callida: "Nam sum

      Vectorem plena tollere nave memor".

 

43. in Licinium temere fortunam increpantem

Esses dum tenerae magis iuventae

Et lanuginae delicatiori

Suffusas, Licini, genas haberes,

Quotquot tunc voluisti erant amici:

5

Nullum tunc hominem tibi putabas,

Nullum posse tibi deum nocere.

Ostrinam tumidus togam cinaedus

Centum splendidus anulis gerebas

Formae praemia foeda prostituae.

10

At nunc Gallica quod lacerna pingui

Artus obtegit aridos amictu,

Nulli commoda tempori, nec aestum,

Brumam tollere frigidam nec apta,

Monstraris digito miser, nec ulli

15

Iunguntur lateri tuo sodales.

Fortunam quereris tibi sinistram,

Insontemque, puto, deam lacessis:

Invasere pili tuam iuventam.

 

44. ad Cyllenium de reditu in patriam

Heu patria veniens chari mihi fratris ab urbe

      Nuntiat indignam littera maesta necem.

Accelerem domus esse suo spoliata magistro

      Increpat, haec unum pondera cui det habet.

5

Interea profugi, Cylleni dulcis, amici

      Impia quem vexant sidera, sume vale.

 

45. iter ex urbe in patriam

Ducat in Euganeas Latiis a finibus oras

      Quae via sit melius carmine nota velim,

Humanas penetrat carmen quia promptius aures

      Admissum memori nec cito mente fluit.

5

Sunt quibus Hetrusca libeat regione vagari:

      Mons ibi, planities me magis aequa iuvat.

Ergo tibi in primis urbs Castellana petenda est

      Quam veteres Veios incoluisse putant.

Cernere erit Manli dictos de nomine muros

10

      Quos habet in summo terra Sabina iugo.

Inde ubi vicino Tybris sese obiicit alveo

      Te cito trans altas navita sistet aquas.

Ostriculum celso prospectans Narnia colle

      Nomen et a fluvio praetereunte ferens,

15

Reliquiisque ponti adhuc clara superbi

      Narquinum prisco nomine dicta fuit;

Tum quae sulphurei riguos interiacet amnes

      Naris, et e causa quam bene nomen habet,

Praestat ubi antiquo Tibereia gloria saxa

20

      Cursum conspicuis ac epigramma notis;

Spoletum camposque rigans Clitumnus amoenos,

      Fulginiae niveos quae facit unda boves

Occurrent priscae spatiis distantibus urbes

      Fluminaque antiquas nota per historias,

25

Qua bene progrediens incommoda nulla reportes

      In patriam ut tutas experiare vias.

Moenia Fulginiam subito Nucerina sequentur,

      Proximus est Gualdum Segeliumque labor.

Hinc Costazanum, Calium Qualania vico

30

      Hospitia in celebri non fugienda petes.

Seu libet Vrbinum Frederico principe clarum

      Atria magnanimi visere et alta ducis.

Eximios spectabis equos librosque, paravit

      Quos bonus ille armis, quos bonus ille toga.

35

Deducet recta vicus Qualaneius illuc,

      Tendere seu properas liberiore via

Protinus occurrens miro penetrabilis arcu

      Flaminium rupes continuabit iter.

Fundamenta premunt rapidum qua prisca Metaurum

40

      Semproni iuxta flumen id adde Forum.

Attigimus Fanum fortunae, cymba Pisauro

      Protinus Adriaco te vehet acta mari,

Seu tibi fluctivago tellus magis aequore grata est

      Tendere Ariminea tutius urbe potes.

45

Excipiet dictus Caesenae nomine portus

      Eminet urbs alto colle videnda procul.

Indiga lympharum divesque Ravenna Lyaei,

      Hinc Padus, inde Athesis traiiciendus erit.

Clodia seu pelago Venetam deducet in urbem

50

      Contentum terra seu Patavinus ager.

Tarvisium tangens nativis nobile lymphis

      Longinquum facilis sic via claudet iter.

 

46. recessus ex urbe

Molior aerias, superi, transire per Alpis

      Vt repetam patrios aeger ab urbe lares,

Qui modo me, facinus, Romam visente relicti

      Funditus eversa pene ruere domo.

5

Frater enim, fuerat quo tuta domestica vivo

      Res, obiit pondus destituitque pium.

Ergo sacros aequum si vos servare poetas

      Saxa mihi tutae sint per iniqua viae.

Arduus inclinet caput Appenninus, et aequo

10

      Ad Venetos rectum tramite monstret iter.

Tranet equus rapidi tutus vada crebra Metauri

      Rapta nimis cursus supprimat unda suos,

Vt Tarvisanas ubi venero sospes in oras

      Suspendam meritis munera digna tholis.

 

47. mora Pisaurensis

Advehar ut Venetam pelago velocius urbem

      Cymba Pisaurensi litore sumpta mihi est.

Ecce furit Scythica Boreas violentus ab Arcto

      Iactatas rapido flumine miscet aquas.

5

Altera sic cogit discedere causa, morari

      Altera, sic quid agam nescio nec quid ago.

An quoque caeruleae carmen Nereides optant

      Quo precer insani desinat ira freti?

Movit Arionium delphinas nempe recurvos:

10

      Hinc reor aequoreos carmen amare deos,

Cumque nihil toto sit mundo suavius, expers

      Neptunus tanti noluit esse boni.

Aeolus Adriacis Aquilonem immitteret undis,

      Impediat cursus iussit ut ille meos.

15

Insidiis quid opus, rex ponti, talibus in me?

      Dedicat arbitrio se mea Musa tuo,

Cum mare reddideris placidum factura merenti

      Non sit ut invidiae Iuppiter ipse tibi.

 

48. trium formosissimorum fratrum
domini olim Alexandri principis Pisaurensis
filiorum mira concordia

Prisca Theranneos stupuerunt saecula fratres

      Corpora in unanimi mente fuisse duo,

Nec minus egregiae florem mirata iuventae

      Candida cui poterat cedere victa soror.

5

Tempora sed maius specimen modo nostra tulerunt:

      Conticeat priscum fabula vana decus.

Tris simul en facie similes et amore, Pisaurum,

      Cernis, Alexandro de genitore satos.

Ergo cum Pylium gestis felicibus aevum

10

      Aequarint Lachesi continuante colum,

Iuppiter, ut Geminos supera regione locasti

      Sideribus meritos tris simul adde tuis.

 

49. aula a domino Constantio
illustri Pisaurensium principe condita

Inclytus Augustam nobis Constantius aulam

      Caesarea tangens sidera mole dedit.

Principe quo nimium felix laetare Pisaurum:

      Quod potuit decori praestitit ille tuo,

5

Restituit privata prius collapsa novasque

      Erexit vacua civibus urbe domos,

Templa, vias, muros, turris, fora, compita, portas

      Struxit, et in formam cuncta redacta novam.

Composuit mores quorum nunc unicus ille

10

      Cultor in Ausonio creditur esse solo.

Nunc etiam viridi post tot bene gesta iuventa

      Magnanimum tetigit cura suprema ducem.

Tollere Tarpeio parat aemula tecta tonanti

      Quae medio cernis surgere celsa foro,

15

Quae super aereo licet aurea culmine tendant

      Sidera, sunt domini mente minora tamen.

 

50. ad Nysam amicam

Sponte prius dederas, poscenti, Nysa, negasti

      Deficeret longa cum mihi lingua prece.

Tanta sed illata est ex hoc iniuria fastu

      Vt te vix salvam deinde videre velim.

5

Nulla fuit, seu parva quidem, quae contigit ultro

      Gratia, nunc odium te renuente grave est.

Disce sed, ut fatuos melius modereris amores:

      Quod rogo da, sed quod non rogo, Nysa, nega.

Gratior est quaecunque venit votiva voluptas,

10

      Insperata minus gaudia nempe iuvant.

 

51. somnium felix ex Candida

Dii superi, regina Venus, pharetrate Cupido,

      Quam subiit felix hac mihi nocte sopor!

Qualia sopitum mulserunt gaudia pectus,

      Quanta quies votis saepe petenda meis!

5

Somnus enim lassos placidus perrepserat artus

      Cum foret exactum iam prope noctis iter.

Visa iacens nexis circum mea colla lacertis

      Candida iam fastus paenituisse trucis.

Mille dehinc tremula figens mihi basia lingua,

10

      Mille modis animam dilacerare meam,

Ense velut blandis traiecto corde susurris

      Seminecem nimio cogere amore mori.

Magna fuit, non vera quidem nec plena voluptas,

      Candida quam vultus obtulit umbra tui.

15

Quod si te dederis vera sub imagine tandem

      Vnus ero felix et deus unus ero.

 

52. expurgatio superioris lasciviae

Molles scribere me nimis libellos

Iactat Zoilus et Catoniana

Versus fronte legit parum severos.

Sit vobis male, pessimi Catones:

5

Nunquid creditis esse me spadonem?

 

53. epitaphium Thaddaei medici fratris

Hic tegor undecima nec adhuc trieteride raptus

      Thaddaeus miserae prima ruina domus.

Temptarunt diversa pii medicamina fratres

      Vsque et inexpertum praeteriere nihil.

5

Denique letalis vicit vis invida morbi;

      Caelum animam, genitrix terra cadaver habet.

 

54. Ioannis fratris poetae

Quod mea tam celeres secuerunt stamina Parcae

      Atque intercisos praecipuere dies,

Proposita nobis nil est ratione dolendum,

      Principiis partes restituere suas.

5

Deterior cessit matri pars ossea terrae

      Spiritus auctori redditus estque Deo.

 

55. Bernardini medici ac poetae fratris

Immortale mihi nomen statuere Camenae

      Lataque Paeonia pluribus arte salus.

Condidit insigni pietas fraterna sepulchro

      Elysia felix umbra quiescit humo.

5

Sed mea quod tetricae ruperunt fila sorores

      In me iam poterunt iuris habere nihil.

 

56. Bernardini Cyllenii obitus

Occidit ille meus viridi Cyllenius aevo

      Quo mihi non Romae iunctior alter erat.

Rumor ab infausta veniens ita rettulit Vrbe:

      Divinum iuvenem pestis acerba tulit.

5

Atque utinam mendax tenues vanescat in auras

      Et fuerit populi fabula vana levis!

Vtque prius Marsum falso periisse relatum est,

      Sic careat vera nuntius iste fide.

Si tamen hoc tetricae scelus admisere Sorores

10

      Atropos et stamen rupit iniqua tuum,

Quod pro te possum, comes o iucunde, precari

      Sancta quies animae sit sine fine piae.

 

57. epitaphium eiusdem

Verona est genitrix, nomen Cyllenius, urnam

      Roma dedit, phamam Chalcias; astra colo.

 

58. Alexandri et Ioanne fratre nepotuli
in infantia demortui lamentatio

Blande nepos, teneris patruo praerepte sub annis

      Nestoreos infans vivere digne dies,

Quis deus invidit mihi te? Quae sidera? Quae fors?

      Heu quam praecipiti cor mihi morte voras!

5

Parcius hoc obitu fraterno nempe dolebam

      Extincti pignus quod mihi fratris eras.

Et quanvis eversa domus radicitus esset

      Sperabat vivo te tamen illa satis.

Dura sed invidit mihi te fortuna, quod unam

10

      Materiem vitae cerneret esse meae.

Tris prius abstulerat quanquam saevissima fratres,

      Terna tamen forti vulnera mente tuli.

Praeteritas propior curas iactura recenset

      Sola, vel ut desint cetera magna nimis.

15

Ingenium fuerat patrius tibi, parve parenti,

      Dona Bononigena non aliena domo.

Forma decens, animus mitis, facundia dulcis,

      Omnia quae Phoebo digna parente forent.

Quae quia crudeli mors immatura ruina

20

      Sustulit et spes est omnis adempta mihi.

Elysio manes patrios scrutare sub antro:

      Cum reliquis illic fratribus ille sedet.

Hi quid agam quaerent si quis post funera sensus

      Restat, et extincto corpore si quid habent.

25

Fratribus orbatum charis censuque paterno

      Me dices aegre vivere, malle mori.

 

59. se ipsum alloquitur istorum temporum
mores increpitans

Verte animos molles et vivere disce, Bononi,

      Huius ut aetatis saecla nephanda petunt.

Dissimula simulaque dehinc quaecunque loqueris,

      Quicquid ages, ficta simplicitate vafer.

5

Omnibus arride, nulli convicia dicas,

      Crimina censura nulla reprehende gravi.

Oderis, at verbis inimicum affare benignis,

      Indicet affectus semita nulla tuos.

Nemo tibi tanto iungatur amore sodalis

10

      Pectoris arcanum norit ut omne tui.

Ista parum servare tibi est ut publica fortis

      Esse animi credat turba paremque sibi.

Quod si forte audes animo maiora virili

      Concipere atque aliquod nomen habere cupis?

15

Falle, rape, insulta, viola, furare, tonantis

      Fulmina, caelicolas neu vereare deos.

Sacrilegus, homicida, latro, periurius, adulter

      Nullum intemptatum postmodo linque nephas.

Nil tibi praeteritos actum probitate per annos

20

      Adversis pietas offuit ista deis.

Protinus ut tales servare assueveris artes

      Succedent votis cuncta petita tuis.

Divitias, sublime feres ita nomen, honores:

      Eia age, quid cessas? Vivere malo miser.

 

60. ad Ianum

Me mala iocundo commisit lingua sodali,

      Iane, palam nostros exposuitque iocos.

Acriter inde mihi charus succenset amicus

      Inque eadem pariter suspicione sumus.

5

Expurgata mea est iniuria, dum tamen omnes

      Concordi comites voce loquamur idem.

Fac pateat stolidus nugarum protinus auctor

      Nostra nec ut fuerint seria verba refer.

Sic facile innocui veniam nos, Iane, feremus,

10

      Ille sua poenas pro levitate dabit.

 

61. ad magnam Helenam amicam

Visa repente mihi nec opino territa casu

      Magna meos Helene concidit ante pedes,

Altaque sublata clamans ad sidera voce

      Se miseram, exanimem terque quaterque vocat.

5

Signa verecundi sunt haec manifesta pudoris,

      Virgineo micuit talis in ore rubor.

Nunc mihi magna Helene, nunc digna videris amari,

      Sic utinam videar dignus amore tuo!

 

62. ad dominum Ioannem praesulem Valadinensem
invictissimi Matthiae Pannonum regis legatum

Regius advenit nostras legatus in oras

      Campanos fines Parthenopenque petens,

Pannoniae sequitur pubes quem laeta potentis,

      Magnanimo pompa conveniente duci.

5

Nuda per intonsi sparguntur colla capilli

      Vincat Apollineas ut decor iste comas.

Longior accedit talos hinc vestis ad imos

      Purpureo antiquae murice tincta Tyri.

Pars autem vernis harum viret aemula pratis,

10

      Pars violas habitu versicolore refert.

Delecti praeeunt proceres, maturior aetas:

      Miratus dicas; "Caesar hic, ille Cato est".

Quos superans gravitate omnes Valadinius heros

      Ornetur dubium est ornet an ipse magis.

15

Dispositas tali mirum spectare cohortes

      Ordine, distinctas dux ita quisque regit.

Quid referam similes tibi, Cyllare? Quemque peremptum

      Rex Macedo in nomen transtulit urbis equos.

Felix o tantis coniux ducenda triumphis

20

      Stirpis Aragoniae dulce, puella, decus,

Lucina egregiam sobolem paritura favente

      Magnanimus cui rex gaudeat esse pater,

Vtque feros acri Turcos Mavorte fatigat

      Intrepido in pugnam cominus ense ruis,

25

Ingenuos ex te felix Regina nepotes

      Suscipiat patrias qui tueantur opes,

Materni memores qui sanguinis atque paterni

      Imminuant vires, trux Othomane, tuas.

Quo feror? Hoc humero pondus maiore levandum,

30

      Regius a magno vate canendus Hymen:

Nos sumus exiles nec tanto munere digni,

      Numina sunt paribus magna canenda modis.

Contigerit votiva dari cui gratia Phama

      Victurum priscos auguror esse choros,

35

Quaeque Dicearchis regi regina tremendo

      Nupserit, ore frequens posteritatis erit.

Interea nostrum placido, pater inclyte, carmen

      Excipe quo vultu talia dona capis,

Naiadumque moras fontana lentus in urbe

40

      Dum trahis irriguum Tarvisiumque colis.

Sume meas tibi se quae dedunt ecce Camenas,

      Magnanimae parvum munera mentis opus.

Croesus opes aurumque ferat, det carmina Codrus,

      Munera fortunae qualiacunque suae.

45

Haec tamen antiqui coluerunt munera reges

      Magnorumque hederae cura fuere ducum,

Perdomito si quis remeasset victor ab hoste

      Crediderat partum nil sine vate sibi.

Ergo Scipiadae magno rudis Ennius haesit

50

      Dum canit heroa bella Latina tuba.

Dive nec aeternum sprevisti, Auguste, Maronem

      Carmine dum proavos conderet ille tuos;

Dumque sub Hispano victas Stilicone cohortes

      Concinit et fusos Claudius ire Getas

55

Inclyta mandari laetatur Honorius acta

      Pieriis princeps non peritura modis,

Et merito, cum sacro nil carmine maius

      Aeternumque magis maximus orbis habet.

Consulibus quid bella forent pugnata vetustis

60

      Ennius antiquas ni canat urbis opes?

Quid nunc Troia foret Troiaeque ab origine Caesar

      Ni fera cantasset bella virumque Maro?

Bella per Emathios plusquam civilia campos

      Edita Lucano scire docente datum est.

65

Silius arma quibus caelo se gloria tollit

      Aeneadum et durum concinit Hannibalem,

Flaccus prima deum magnis freta pervia nautis

      Aesoniumque ducem fatidicamque ratem.

Efficiunt igitur sacri, pater alme, poetae

70

      Perpetui vivant fortia gesta ducis,

Quaeque sat exiguum fuerant peritura per aevum

      Contempta valeant vivere morte diu.

Ergo quod officium sacri laudabile vatis

      Perpetua est huius phama futura viae,

75

Et cum Pannonias remearit sospes in oras

      Daunias incolumi te comitante dea,

Per Venetas magis atque magis celebraberis urbes

      Nomen et Oenotrio vivet in orbe tuum.

Matthias domitor Turcorum vivet et omnem

80

      Fusa per Italiam gloria regis erit.

Nec minus Herculeae virtus notissima dextrae,

      Tendere qua ad superos dicitur ille polos.

Forma, genus, regnum, caelesti numine digna

      Humano clausum quod puto corde gerit.

85

Quo male fidentes pedibus suadente phalanges

      Turcorum fundens oppida Mysa capit.

Non eget haec aliquo praeter victoria teste,

      Ante oculos Itali Martia praeda datur.

Cernite captivos regique applaudite Turcos

90

      Qui nos a saevo non sinit hoste premi.

Id tamen exiguum si cui maiora parantur,

      Certa domi virtus degere nescit iners.

Confestim maiore feras molimine gentes

      Opprimet, hostilem depopulatus humum,

95

Additus et patribus Venetis comes, intima Thracum

      Viscera temptabunt ulteriusque solum.

Oppida victrici vastabunt classe marina

      Imperium lati qui tenuere maris,

Augebuntque novis Veneti iam parta trophaeis

100

      Sic valide est terra res et agenda mari.

Clarius haud Liber devictis nomen ab Indis

      Aurea cum peteret sidera nempe tulit,

Non ferus Alcides saevae cum monstra novercae

      Vicerat ambobus quam nova palma dabit.

105

Interea faustis avibus regina petatur

      Coniugium cupiens regis adire sui.

Deinde iter in patriae felicia regna remensum

      Sit leve, sint votis astra secunda tuis.

 

63. queritur Candidam suam fidei datae immemorem
alteri nupsisse, quod cum lenae consilio factum putet,
malum in eam precatur

Pierides, vestri casus lugete Bononi:

      Traditur indigno Candida nupta viro.

Illa meam demum fallax spem fecit inanem

      Et mihi femineis sunt data verba dolis.

5

Illa meos alii donavit perfida crines

      Quos totiens auro diximus esse pares.

Sideribus geminis oculos conferre solebam,

      En oculos alii tradidit illa meos!

Me sine muneribus tantis ergo iste fruetur

10

      Et sine dilecta coniuge solus ero.

Oscula nectareis igitur feret iste labellis

      Rapta nec hyblaeis inferiora favis.

Rustica Mygdonio connectet brachia collo

      Felicisque feret gaudia prima tori?

15

Ast ego perpetuas fundam sine fine querelas,

      Accipient luctus noxque diesque meos.

Longa per insomnes ducam suspiria noctes

      Praedaque erit rabidae nostra puella ferae,

Quae totiens nobis sanctam testata Cytheren

20

      Pollicita est: "Coniux tu mihi solus eris.

Ante canes rabidi lacerent mea viscera, tellus

      Vulneribus fiat sanguinolenta meis,

Dilecti numeris dudum cantata Bononi

      Candida quam vatis desinat esse sui".

25

Ecce leves rapiunt promissa per aethera venti,

      Rupit femineam mobilis aura fidem.

Quam levis in putri vibratur canna palude

      Siccaque veloci cedit arista Noto,

Et quam populeae ventoso murmure frondes

30

      Quamque procellosae diripiuntur aquae,

Tam cito solvuntur muliebris foedera linguae

      Firma nec in sancta permanet ulla fide.

Heu mihi, nocturnis quid profuit ire tenebris,

      Quid caput innumeris exposuisse malis?

35

Quid tolerasse famem ieiuno corpore longam,

      Astarem clausas dum vigil ante fores?

Quid foribus capiti demptas posuisse coronas,

      Carmen et in media continuisse via?

Quotiens timui rabido latrante molosso

40

      Latratus causam ne mala nosset anus!

O quotiens ausus medios transire per hostis

      Evasi strictas in mea fata manus!

Ibam nocturnis vitam positurus in armis

      Vt peterem dominae limina surda meae.

45

Audaces iuvat alma Venus, non ulla verebar

      Vulnera collato cominus ense pati.

Si mihi per pluvias fuerat ventosque petenda

      Candida, non venti, non gravis imber erat.

Si Phaethonteis arsisset in ignibus aether

50

      Flamma rapax nostrum non tenuisset iter.

Deucalionei sprevissem nubila nimbi,

      Nulla foret coeptam causa morata viam.

Gaudia sperabam post tantos quanta labores!

      Obstitit, heu, votis fors inimica meis.

55

Felix qui potuit nitidos contemnere crines

      Sensit et aligeri vulnera nulla dei!

Illa potest somno longas consumere noctes

      Atque hilari gratos ducere mente dies.

Illum nullus amor longinquos mittit in agros,

60

      Nec miserum aestivis solibus ire iubet.

His ego liber ero, patiar sed plura, nec ullus

      In patria iuvenis tristior alter erit.

Conquerar insano primae vix nota iuventae

      Tempora veloci praeteriisse pede.

65

At cum sacrilegae repetam periuria linguae

      Et velut inviso nupserit illa proco,

Femineas dicam victuro carmine fraudes

      Et mala quae caeco raptus amore tuli.

Interdum Musis illam coluisse pigebit

70

      Atque auro croceas praeposuisse comas,

Sithoniis similes nivibus dixisse lacertos

      Labraque Paestanis aequiperasse rosis.

Sed neque paeniteat faciem laudasse superbam

      Itala cui nunquam protulit ora parem.

75

Sola mihi sagae nocuerunt verba malignae,

      Ingenium praestans virginis ante fuit.

Illa nephas tantum nunquam fecisset at, heheu,

      Assidua movit callida lena prece.

Lena, precor, meritas tanto pro crimine poenas

80

      Impia des rabidis dilanandia feris.

Tristibus at demum ponenda est meta querelis,

      Iactura haec aequa mente ferenda tibi est,

Iamque suam fessae metam tetigere quadrigae

      Estque fatigatum ponere tempus equum.

 

64. libelli editio

Castigantis adhuc impatiens morae

Gressu quo properas praecipiti, liber?

Accensus stimulis et face gloriae

Dum privata tenes scrinia quae latet

5

Festinae acceleras nun quid iter fugae?

Nimirum haec animos decipit improbos,

Metiturque nihil quam libet arduum.

Ductores animae nil memores suae

Fervens haec acies in medias agit.

10

Audaces eadem per freta navitas

Iunctos impavido misit Iasoni,

Virtus aequoreas temneret ut minas.

I felix: veniam iam tibi do, liber.

 

65. excusatio ad lectorem

Si quid in his fuerit, lector, iuvenile libellis

      Aetatem censor, disce: benignus eris.

Quattuor impleram primae vix lustra iuventae

      Mollia cum populo scripta legenda dedi.

5

Magna sed ausurum duri fregere labores

      Ne canerem paribus Martia gesta modis,

Attila neu Venetas per me deductus in oras

      Caedibus et flammis obvia cuncta daret.

Ilias haec nostra est Aeneis Achilleis atque

10

      Thebais! Hanc metam nostra gloria tulit.