Giovanni Ispano versus

Languent acephali fratres pro re spiritali,

Pro patre uitali, pro patrono generali,

Non reminiscuntur, quia multi multa loquntur,

Et male dicuntur, quia proprium uelle sequntur.

5

Cumpromissorum ruptores, causa dolorum,

Accipient alapam, quia nolunt condere papam.

Non concordamus, nec concordare putamus,

Et tamen hic stamus, cum nil pietatis agamus,

Vt consumamus nos insimul et pereamus,

10

Quod non curamus de fama, quam lapidamus,

Nec bene pensamus de mundo, quem laniamus.

Ergo seruamus nos ipsos et faciamus,

Quod non perdamus haec tempora, nec tepeamus.

Quem formidamus occasum, preueniamus.

15

Sponsum condamus, quem sponse preficiamus.

Compromittendo uel scrutineum faciendo

Conditione pari consueuit papa creari.

Set compromissum iam rumpitur illico scissum,

Et de scrutineo non confidas bene fio!

20

Amodo quid restat? Nichil inspiracio prestat.

Vulgi, stante nola, restat, uexacio sola.

Pone, quod artentur, et eis alimenta negentur,

Ac si sic fieret electio, facta ualeret.

Si sequimur iura, non est umquam ualitura.

25

Tempus tremestre lapsum per transtra fenestre

Nos uetat eligere, dicens hec iura iubere.

Nam ius translatum per Christi pontificatum

Non cancellatum remanebit uel uiolatum.

Nos expectantes feriamus nil operantes,

30

Donec de celis mictatur papa fidelis.

Tres uoces desunt hiis qui per nomina praesunt.

Qui regnare uolunt, has uoces addere nolunt.

Set non regnabunt, nec papam dimidiabunt,

Et sic papatus per eos remanet uiduatus.

35

Mansio pulcra satis et copia fertilitatis

Fratribus artatis adsunt diffidere paratis.

Quod nocet artatis patrem subducere natis,

Disce quod enim natis nocuit differre paratis.

Est pudor inde satis patris de morte creatis;

40

Impedit illatis papam recreare uocatis.

Qui clausi statis, qui pinguia queque uoratis,

Cum bene papatis, papam fecisse putatis.

Hoc puerile satis, quia litora bubus aratis,

Ventribus inflatis, tunc numina ceca creatis.

45

Hec mea prediri uerba notate uiri,

Turpiter inclusi tituloque pudoris abusi:

Vt decet acephalos, tres ludi sumite talos.

Vos qui papari uultis honore pari,

Mittite taxillos; dabitur fortasse per illos

50

Vobis patronus, uir sacer atque bonus.

Sors dat machiam, nec erit mirabile, si iam

Dat papam uobis tessara iuncta globis.

Est festinandum uobis ad pontificandum.

Nam formidandus uenit Octo magnificandus;

55

Augebit numerum facie de semine serum.

Sero detur ei, si laus sit digna diei.

Nec Ior nec danus corruptor cotidianus,

Nec Gaietanus indagator male sanus,

Non potuere dare papam nec dimidiare.

60

Ignis de celo cursu descendat an<h>elo,

Et feriat telo fratres qui sunt sine zelo.

Fratres discordes faciat deus esse uecordes,

Nisi sint concordes, <h>os fedant undique sordes.