Marco Probo de Marianis triumphus Hydruntinus

Ad Alphonsum de Aragonia ducem Calabriae

Virginei regina chori, quam Iuppiter altis

Instituit decus esse viris numenque benignum,

Qui sua magnanimo cuperent efferre volatu

Nomina de terris summoque imponere caelo

5

Consiliis, seu marte fero, seu moribus altis,

Clara Iovis soboles, cuius moderamine culto

Lingua poetarum micat et canit ordine miro

Heroas superosque omnes et sidera tranat,

Quam modo fabrili confinxerit arte Prometheus,

10

Si tibi magnanimos pluris fuit addere caelo

Martigenas, seu Palladia virtute nitentes,

Quam verbis phucare truces sine corde tyrannos,

Si coluisse tuum numen perque, ardua Cirrhae,

Castalii dulces sitienti fluminis undas,

15

Per saltus errasse diu perque avia tandem

Profuit, ut liceat vestigia lambere vatum,

Carminis esto mei dux et tutela chelisque

Imbue caelesti crepitantes nectare chordas.

Vt iubar effulxit Latio, quod numine divum,

20

Caesarea virtute ducem super aethera curru

Surgentem, meritos dum suscipit ecce triumphos,

Carmine ad astra canam. Sed quis mihi carminis usus

Grandiloqui, meritis quod respondere superbis

Audeat, aut tantas possit promittere laudes,

25

Cum sint gesta viri summo, resonanda boatu

Vsque sub extremos Arabas torvosque Britannos,

Ni faveas doctis comitata sororibus et me

Perfundas dulci nunc nectare? Tu quoque saeclo

Apparens nostro Caesar, seu, Martia proles,

30

Scipio, seu veteres referens, Alphonse, triumphos,

Da veniam, precor, indigno: nam munera nunquam

Vilia magnanimum cor reppulit. O decus ingens

Italiae, invicto cuius nunc pectore virtus

Illa viget, quam clara orbis regina parensque

35

Martigenis praebere solet, dum maxima rerum

Roma premit populos et sidera percutit alis,

Quis te digna canat, nisi sit Maro carminis auctor,

Qui summos inter referat tua gesta per aevum

Heroas, quae supraemo demissus Olympo

40

Auxilio fretus superum memoranda dedisti,

Vt Turcas Latio exitium populisque minantes

Christicolis dare terga fugae tremefacta iuberes?

Venerat, e duris Riphaei cautibus ortus,

Nuper, Tartarei Furiis agitatus Averni,

45

Turca, ferox multa et populorum strage superbus,

Litus ad Italiae sacrum, ut violaret in orbe

Reginam matremque virum, belloque fugaci

Martigenas forti praestantes pettore et armis

Opprimeret, Latiasque solo prosterneret urbes;

50

Ceperat et multis Hydruntum viribus idque

Aggeribus positis circunvallarat, ab imis

Eversas oleas radicibus ordine miro

Substernens operi, post moenia tormentorum

Milibus oppositis, quae grandia saxa corusco

55

Turbine transmittunt supraemum imitantia fulmen,

Nympharumque lacus liquidos sibi clauserat intus,

Arceri obsidio ne posset barbarus unquam.

Multa inerat Cereris sibi copia, multa Lyaei,

Nec minus infesta vicina Ceraunia classe

60

Arma viris, sulphur, gladios et tela parabant.

Protinus invasit populos tremor arduus omnes

Exitiique trucis praesagia plurima mentes

Compulerant sperare nihil: pia vota Tonanti

Fundebant summo et templis sua tura ferebant.

65

Nam quot vastarat populos prius ille tyrannus,

Quot debellarat reges, quot ceperat urbes

Quisque animo volvens, nullum fore viribus illum

Qui posset superare, suis sperabat in orbe.

Nonne per augustam et Spartani principis urbem

70

Stravit Christicolum tam multa cadavera victor,

Impius allidens miserorum ante ora parentum

Infantes teneros venerandaque templa prophanans

Virgineo raptu et prostantis caede maritae?

Hellespontiaci clausit maris hostia nautis

75

Tunc ferus et Thracen bello sibi compulit Aemo

Surgentem ac Rhodope gelidum vallantibus Hebrum

Raptaque Alexandri celeberrima regia Athosque

Vi Xerxis quondam abscissus, Magnesia, et illi

Thessalis assurgens Ossa Pindoque et Olympo

80

Impositis caveae Penei regis amoenae,

Qui celeber diro nunquam se miscuit Orco.

Nec vetus auspicium defendit ab hoste superbo

Thermopilas, quin Mirmidonasque Argosque cruento

Deleret bello; Thebis nil profuit ingens

85

Alcides, victisve puer Semelaeius Indis;

Moenia Larissae non est tutatus Achilles;

Delphica non potuit defendere templa sagittis

Pythius, aut Cirrham Musis servare dicatam.

Quas nisi devexo susceperit Apoenino

90

Armipotens Latium tuque, o dux inclyte, regno

A patria profugas merito tuearis honore,

Ad quem confugient passis sine lege capillis?

Cecropia Bellona potens aufugit ab arce

Proh dolor! et doctas rapuit ferus hostis Athenas

95

Et Spartam, Euboicaque leo profugit ab urbe,

Nec Venetas Aulis nunc excipit inclyta puppes.

Iuppiter excelso praeceps abscessit Olympo:

Elida nam rapuit claramque ob Olympica Pisam

Atque Corinthiaca Aegialon brevitate retentam,

100

Quin se dissociet terris. atque insula fiat,

Arcadiamque Iovi sacram: nec Maenala Faunus

Eripuit, nec surgentis dumeta Lycaei;

Destituit patriam serpens Epidaurius olim

Sponte sua, tamen invitus nunc luget ademptam,

105

Laedaeusque pugil raptas sibi luget Amyclas

Lernaeoque lacu appositae cecidere Mycaenae

Et Pilos et Zarax, Siculique oblitus amoris

Alphaeus vaccaeque olim pater Inachus albae

Nunc patriae deflent immitia fata ruentis,

110

Leucadaque ammissam et celeberrima luget Acarnan

Actia, demersus propriis Achelous in undis,

Aepyri populos Acheron toto orbe fugatos

Flet miser. Heu claras olim nunc contudit hostis

Cycladas atque Ithacam nullus defendit Vlyxes

115

Heroesque alii, quos Graecia sustulit olim

Ad superos, tantis nuper cessere ruinis

Proh dolor! et fulvo, se commendasse leoni

Poenitet et grandes patriae nutantis habenas.

Sola Rhodos, non Phoebaeo confisa colosso,

120

Nec sibi, sed magno superumque hominumque parenti,

Fernandi patris auspiciis et classe, ruentes

Vix tandem defensa retro procul expulit hostes.

Ergo Italos, quanvis virtute et viribus altis

Imperii servent veteris vestigia et artem,

125

Turbidus invasit pavor et pars omnia luctu

Complebant misero et Gothici crudelia belli

Agmina versabant animo, pars, pettore quanvis

Haererent tristi, auspicium tibi, magne, canebant,

Victor apud Tuscos, quorum cervice subacta

130

Et Florentinis sub deditione coactis,

Qui frustra Venetas iunxere ad proelia turmas,

Te fore qui patriam posses servare ruentem

Haud aliter quam, cum attonitae ferus Hannibal Vrbi

Insultaret ovans, soboles Iovis inclyta cladi

135

Occurrit tantae et Latio, procul expulit hostem,

Vastantem late populos Byrsamque coegit

Attollentem iras sumptis mansuescere frenis.

At tu, Caesarea rediens virtute triumphis

Posthabitis, donec duplici decorere trophaeo,

140

Solus ab invicto solers haec pettore profers:

"Proh pudor, unde Italos haec ipsa incendia terrent?

Anxius unde viros angit dolor? Estne Latinos

Expertus gladios, estne inclyta proelia passus

Pettoris adversi, viles qui stravit Achivos,

145

Qui Parthos imitante fuga nunc vilia torquet

Spicula, nunc praedam insidiis et crimine captat?

Quem bello vexare parat (modo vita supersit),

Sentiet esse virum exitio sibi saepe futurum.

Sit licet usque potens, quid milia vana timetis

150

O socii, quorum regnat sub pettore virtus?

Ne trepidate: prior veniam, prior omine certo

Hostibus obsistam, prior agmina barbara fundam".

Nec mora castra movens Italis exercita bellis,

Assuetosque duces prosternere marte cruento

155

Oppida praecipiti circum praerupta barathro,

Obsidione paras terris urgere marique

Barbariem innumeram et saevas contundere vires.

Principio classem, Adriacas quae clauderet undas,

Brundisii statione locas portuque recurvo

160

Das rigida possint a tempestate tueri;

Interea tellure premens, nunc fortibus urges

Castrorum vallis, subitos nunc hostis iniqui

Excursus praedamque intercipis. Inde, ubi primum,

Omnia despiciens, iam Parthenopaeia captans

165

Regna, viros, urbes, pelago se credidit hostis,

Quem dixere basen, nostro sermone columnam,

Sive ducem, celeres remis cum verreret undas,

Sensit inops animi tua proelia: fraude reperta

Fugit iners praedaeque tibi cessere triremes

170

Bis septem, magni libamina prima triumphi.

Tunc animam, saevis plectendam impune flagellis.

Thesiphones, diro tandem expiravit Averno

Turcarum invisus superisque virisque tyrannus,

Natus ad excidium mundi, cui nec rota et ignis

175

Sufficiant, nec terribilis tria guttura pandens

Cerberus. Haud dubium est grandi crepuisse furore,

Qui solitus calcare duces et regna, Latinis

Cedere litoribus grandi se strage videret:

Is miser aeternum iaceat, tua pettora credens

180

Mollibus Argivis Venetoque aequanda fugaci.

Interea, exagitans terrestri moenia pugna,

Aggeribus ruptis, tumulum quibus undique et undas

Munierant, ut castra siti discedere tandem

Esset opus, rapis ingenti fontesque lacumque

185

Conflictu Turcasque loco retro cedere cogis.

Tum primum attoniti Latio sperare salutem

Coepimus et belli est victoria parta futuri.

Nam tumulo tua castra locans, tormenta per urbem

Dirigis atque domos quassantia saxa viasque

190

Ingenti impellis crepitu, noctesque diesque

Hostibus insultas victor, nec militis usum

Dissimulas vigilesque exercens nocte catervas

Caesareo de more ducem cum milite praestas.

Cumque feros bello Turcas tua castra viderent

195

Ingenti superare dolo, cui Iulia virtus

Succubuit multaque animam cum strage profudit,

Territa se vallis atque in statione tenebant.

Tu prior hortatus socios per tela, per enses

Ferris, ubique hostes caedens, sed conscia virtus

200

Tutior et galea fortem clipeoque tuetur.

Quid loquar Herculeos te nunc aequasse labores?

Nam superasse hostem, cui nemo obsistere possit,

Quodque videbatur longo insuperabile bello

Fortibus Hydruntum vallis et moenibus altis

205

Et tormentorum tam multis milibus intus

Dispositis, plenas pelago referente carinas

Farris et armorum, celeri rapuisse virum vi,

Qui loquitur iuratque, fidem vix invenit ullam.

Quippe feros bello Turcas lectosque suorum

210

Miserat ille duces, haud inscius arma movere

In regem Italiae, nulli qui cederet armis

Inclytus, atque hostes solitus frenare superbos,

Martigenis sua iura daret, victoribus olim

Non modo Caucasei generis Scythicaeque paludis,

215

Sed neque Cimbrorum quis restitit improba pubes,

Parthorumve fugax rabies, nec restitit orbis:

Legerat ergo viros gestantes pettore robur,

Quos tua iam domuit virtus victosque coegit

Deditione animas tantum veniamque precari;

220

Magnanimi quam more ducis Ladique senatus

Das victis, meritas tauro quibus addere poenas

Nesciat iratus Phalaris (sed in aethere regnat

Cui poenas sine fine dabunt). Tibi gloria parta es

Victori atque pio et referenti pettore et armis

225

Scipiadas, sobolemque Venus qua gaudet et astri

Inseruit, terris illam indignata morari;

Parta tibi ex rigido belli tormenta metallo

Omnia terribiles procul expellentia cautes

Quot fuerant advecta mari; tibi barbara gaza

230

Cessit millenis vix enumeranda talentis

Quaeque aliis meliora puto, tria milia belli

Relliquias (bello cecidit nam caetera pubes

Turcarum, multis Latias quae milibus oras

Attigerat, patrios nunquam visura penates)

235

Venalem praedam placuit servare triumpho.

Ergo age Aragoneo iam, Parthenopaeia pubes

Aspirate duci, qui non modo reppulit hostes

A Calabris, sed turrita Acroceraunia iustis

Delevit flammis, procul et miserabile passo

240

Spem dedit Aepyro et Graecis et Thracibus ipsis;

Quin et Tyrrhenis decorat sua regna trophaeis

Inclytus, Italiam non passus habere rebelles

Pontificis summi populos, nec passus ab hoste

Caelicolum regis Latias prosternier urbes.

245

Expulit Italia Poenos dux ille furores

Et debacchatos Senones procul Vrbe Camillus.

Hi laudes habuere suas. Sed victor apud nos

Alphonsus non Ausonias modo protegit urbes

Turcarum a rabie, sed fluctibus undique pressam.

250

Immensis superante salo Tyrrhenida cymbam,

Quae Solymas cursu nos advehit una secundo,

Aethereo nunc stare iubet cum remige portu,

Victor et Italiam ancipitem servavit Olympo,

Vnde, licet celebres mereatur in orbe triumphos

255

Maximus heroasque inter numerandus avitos,

Est tamen immensi meritus supraema Tonantis

Regna, quibus, licet Elysios sibi Graecia campos.

Fingat et umbriferos per gramina laeta recessus,

Qui conferre velit, niveo componet olori

260

Cornicem spoliis comptam pavonis inepte.

Haec, pugnax, pro mortiferis, Romane, coronis

Negligis imprudens, quibus immortalis et almos

Solis agens radios eterna in pace fruetur

Victor. Apollinea interea, dux inclyte, lauro

265

Cinge comas, niveis iuncto themone quadrigis

Aureus assurgens curru radiisque refulgens

Vndique dispositis sceptroque innixus eburno

Ad regem conscende sacrum, cui filius addis

Et decus et titulos atque oppida mixta trophaeis;

270

Mitte basen Turcasque alios per colla catenis

Ante trahi. Linguis, cives, animisque favete;

Vndique servatam Italiam clamate frequentes,

Servatam cum clavigero pastore cathedram,

Cuius erat iactura gravis superisque virisque,

275

Et Venetos, licet usque negent, Tuscosque loquaces

Dicite servatos superis, nisi candida fictis

Dissimulare velint caecasque obtundere mentes;

Virgineaque manu roseos iactate fenestris,

Naiades, et nardi circumspirantis odores,

280

Vndique laetitiam reduci qui contudit hostes

Fundite, cuius erit clarum per saecula nomen,

Ignea dum tacito labentur sidera coelo,

Dum tellus medio pendebit in aere et omnes

Circunfusus aquas terris dabit Oceanus rex,

285

Dumque pater superum saevis emergere cymbam

Fluctibus aethereosque dabit contingere portus.

Qui ducis aspirans armis precibusque piorum

Det fractis bello Turcis Bizantia Christo

Moenia restitui et Thraces veteresque Pelasgos,

290

Alphonsi ut domito sit maximus orbe triumphus,

Maior et accedat superis sibi gloria regnis,

Quam si quot rexit populos Octavius olim

Flecteret humanis, licet immortalis, habenis

Et radiis solem superans per saecula regnet.