Elisio Calenzio Croacus libellus 2

Testo base di riferimento: M. De Nichilo, 1981

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti

Altre sezioni


Protinus ad regem stagni Cicerectus aquosi

Nuntius it, bellumque ferens in limine primo

Astitit et tales demisit pectore voces:

"Silvarum rex et nemorum Rodilardus et agri,

5

Rex armis belloque potens, pro funere nati

Bellum iramque fremens indicit et impia tandem

Supplicia obscenis scelerato in gurgite ranis.

Atque ego missus ad hoc pro tali crimine bellum

Indico facioque et poenam sontibus addo".

10

Dixt et innumeros hastam iactavit in hostes;

At summo stetit illa lacu nabatque per undas.

Omnibus audita est murum senctentia ranis;

Ostupuere metu perculsae pectora et imis

Delituere vadis pavidae. Sensitque moveri

15

Rana lacus et mox limo caput extulit ardens

Auratosque humeros et pictus pectora claro

Argento causamque fugae scitatur; at illae

Narrarunt murem crudelia bella minantem

Iactatumque lacu iaculum subitumque timorem.

20

Tum rex ad sese ferri violenta ferarum

Tela iubet fortesque duces in tecta vocari.

Illae autem nondum tutae circum undique vallant

Spicula, quae summo ranarum gurgite nabant.

Nulla tamen propius telis accedere visa est,

25

Sed circum timidae longam cecinere querelam,

Sepius et tenui vento fugere fluentem.

Sic veluti accipitrem silvis cum forte volantes

Stantem in precipiti et praedam sub rostra tenentem

Cornices videre, ruunt omnesque vicissim

30

Implevere locos insanis vocibus; ille

Ignavas contemnit aves nec iurgia curat,

At si forte movet sese vel in aera migrat,

Diffugiunt magnasque cient per inane querelas.

Vt demum fragilem sensit sine viribus hastam

35

Ventorum fluere ad nutum per stagna Coroctus,

Infelix iuvenis tristes sensurus honores

Telaque magnanimi Rodilardi et vulnera regis,

Sic ait: "O sotii, quaenam dementia nostra est?

Effugimus telum imbelle et sine viribus hastam?

40

Aspicite hanc tantum vento veniente moveri

Deferrique vadis. Quare concurrite mecum:

Vna omnes hodie stagno moriemur avito

Aut murum insidias et tela minantia ranis

Corripiemus". Ait, factoque hic agmine in hostem

45

Inque acus insiliunt captumque ad regia portant

Atria; succedunt proceres vulgusque natantum.

At rex intrepidus solio sic orsus ab alto:

"O proceres, vidistis - ait - quae nata superbis

Muribus invidia est? Dudum temerarius ille,

50

Qui iacet in medio resupinus gurgite, nostras

Adveniens turbavit aquas stagnoque potiri

Temptabat medioque lacu componere sedes.

Illum ego iactantem proavos et magna loquentem

Arte mea domui; nunc et bellum acre minantur

55

Et dira in nostros torquent hastilia fluctus.

Aspicite en". Dixit telumque ostendit acutum.

Contremuere omnes raucoque implere Croaci

Atria tota sono et crebris ululatibus undas.

Atque aliqui regem incusant qui foedera rupit

60

Immeritumque neci murem dedit, unde laborum

Prima dies bellique oritur moestissima caedes.

Ille deos hominesque et stagna liquentia iurat

Insontem sceleris sese, sed murem Oleardum

Nare lacu voluisse atque invidisse Croaco,

65

Ignarumque freti liquidi fluctusque liquentis

Ingemuisse lacu et vitam exalasse sub undis.

Tum demum vario miscentur murmure fluctus.

Sunt qui bella velint et qui Rodilardia dicant

Arma timenda et, si fas sit, placanda vel auro

70

Vel precibus, tum vel patrio reddenda sepulchro

Membra Croacinas Oleardi vecta per undas.

At rex magnanimus sic fatus murmura rupit:

"O proceres, audite, oro. Si bella timemus

Gentis ruricolae parvarumque arma ferarum,

75

Pro scelus heu!, cum quo nobis victoria, cives?

Ast etiam timidae fugiemus tela lacertae

Invisasque deis cocleas querulasve cicadas?"

Mox ait: "O magnae soboles oblita parentis,

Formidatis agri populos vilemque falangem?

80

Quis poterit liquido mecum contendere fluctu

Aut prohibebit aquas? Et si tellure vocabunt

In bella, et clipeos et pectora lata timebunt;

Cognatosque deos pugiles speramus et illos

Fauctores operum stagni bellique recentis,

85

At servaturos comuni sanguine ranas.

Et nos alma parens magnorum enixa deorum est.

Nam cum se vitreis Cibele lavisset in undis,

Erupisse ferunt inguen tepidumque coisse

Per gelidos latices et flumina clara cruorem:

90

Inde genus nostrum primaeque exordia gentis.

Nos de stirpe deum et claro de sanguine natae

Obscenos mures mortaliaque arma timemus?

Num clipei deerunt nobis, num tela vel enses

Aut bello validae vires atque apta labori

95

Pectora? Nunc stabili mecum consistite terra".

Dixit et in summo consedit margine ripae,

Hortaturque duces atque arma capessere suadet.

Protinus arma humeris aptant, primusque Coroctus

Crura tegit folio viridis deformia betae

100

Circundatque fremens latas circum ilia frondes

Et capiti cocleam imponit dextraque trementem

Vibrat humi residens hastam, sine pondere iunctum.

Sic Eradus, sic ille facit laudator Averni

Craccus Oretiades, dudum nece pulsus Alorchi

105

Iamque senis raucoque ausi contendere cantu.

Inde aliae, Lerdusque senex viridisque Corodus

Et glaucus Lericon rufusque in terga Torocles

Ethiopi iunctus sociali foedere Corbo.

Armantur bello Silus Coccusque superbo

110

Sanguine Cerbontis fluvioque Aniene creati,

Torassique gener (sinerent si fata) Molocrus

Infoelix sponsae nunquam sensurus amores,

Et quondam duros ausus contemnere cancros

Eropilus, dum prima fuit viridisque iuventa,

115

Caudatusque Felas et crista torvus Iopes

Ranarumque aliae, quarum nec nomina novit

Nec numerum rex ipse lacus, pubesque minorum.

Imploratque alios latices fluviosque lacusque

Auxiliumque petit bello rex rana Croacus.

120

Protinus ad pugnam veniunt Volsinia pubes

Et Pontina cohors, quarum dux Ebarus illis,

His Baracus tristi suffectus corpora morbo,

Pallidus aspectu sed fortis pectore et armis.

Lucrinus centum pedites duce forti Alamardo

125

Et totidem mittit nemorosus Clanius Arche,

Mittit et ad pugnas ingentem Fucinus iram,

Bellantem populum atque duces umbone superbos,

Auratum squamis Fialem viridemque Colossum,

Tercentum auxilio ducentes ordine ranas,

130

Ranas monticolas et nullius arma timentes.

Postremo veniunt fluviorum in proelia turmae.

Tum primum Liricas leti duxere falanges

Carnellus Focarusque duces et fortis Arampus.

Hi tela exacuunt clipeosque et grandia late

135

Tegmina, quae dederat vicina cucurbita, leti

Disponunt humeris et longa hastilia vibrant

Vicinoque parant armis succurrere regi.

Tercentum pulchris Sebetros mittit in armis

Et totidem bello pugiles Campana fluenta

140

Deque Tibri totidem veniunt, assueta iuventus

Stare loco Martemque fera committere pugna

Albentesque humeros crudeli opponere telo.

Postquam perventum est cognati ad limina regis,

Vna omnes veterem stagno cecinere querelam.

145

Mirantur vitreas immensi gurgitis undas

Atque insueta vident et plus lucentia Tuscis

Stagna vadis Romana falanx, nec candida cunctis

Terga sed in varios melius distincta colores.

Interea per agros Rodilardi nuntius Icris

150

Mittitur. Ille tubae sonitu nemora omnia terret

Vicinasque domos avium talpasque tumentes;

Linquere agros veteres atque alta cubilia, nidos

Et silvas altisque iubet descendere mures

Montibus et querulas armis extinguere ranas.

155

Protinus innumerae gentes populique minores

Ingenti clamore ruunt camposque per omnes

Bella cient optantque lacus et dira minantur

Vulnera ranarum regi populoque gementi,

Hostibus et vacuas feriunt mucronibus auras.

160

Examen veluti tactis presepibus ingens

Exit et in furias magno cum murmure fertur,

Nunc huc nunc illuc volitans celum omne fatigat

Ac magis invisum quaerendo saevit in hostem.

Vt venere, pium lustrant longo agmine regem

165

Et genibus positis ingentia tecta salutant.

Protinus ipse aties bello Rodilardus amicas

Instruit et dignos superis metitur honores,

Innocuamque parat Triviae mactare lacertam

Virgineos ausam muros habitare Minervae,

170

Formicam Cereri, cocleam tum denique Baccho

Vitibus et teneris haerentem cornibus uvis.

Fautoresque rogat bellorum et talia fatur:

"Di, quorum vigiles ingentia templa tenemus

Turaque solliciti legimus victasque movemus

175

Semper et ardentis lustramus lampadis orbem,

Auxilio vestris succurrite muribus, oro,

Custodesque pii sacrarum agnoscite rerum.

Non bellum invidia regnique cupidine movi,

Scitis enim; diro verum pro funere nati

180

Arma fero, nunc vos rectum decernite". Dixit

Armatumque vocat Cicerectum atque agmina prima

Ducere in arma iubet Martemque inducere ranis.

Mox aliam Rotiro forti Claudoque cohortem

Imperat educi sevaeque resistere pugnae.

185

Tertia tum visum est committere proelia Cullo;

Quartam atiem iuveni mandat parere Catello,

Quo nulli melius penetrarunt orrea mures,

Nec magis edoctus quisquam sub nocte furentem

Fallere montanum agricolam et prevertere cursu.

190

At quintam gemini duxere in proelia fratres

Rupinus pedibus velox et corpore tardus,

Consilioque tamen praestans et viribus Azur.

Sextam ducit ovans pulchris Feracasus in armis,

Molles caseolos fumo subducere suetus

195

Et transire levi sentes et vimina tactu

Hostilesque minas tristi contemnere fletu.

Hic etiam laqueo cum rustica facta videret,

Escam preripuit cautus risitque magistrum.

Ergo armati omnes prodeunt Martemque minantur.

200

Postremo rex ipse alias in proelia turmas

Sevus agit fortesque duces in vulnera cogit.

Tum pater omnipotens magnos assistere divos

Imperat et tales emittit pectore voces:

"O proceres, dolui cum primum repperit usus

205

Armorum mortale genus ferroque cruorem

Audaces sparsere viri caedemque dedere,

Et timui (timuisse Iovem si dicere fas est)

Arte nova clipeos ensesque et grandia tela

Invenisse viros et duro corpora ferro

210

Ingenio texisse meas passura sagittas.

Mirabar structas aties, fera facta virorum,

At nunc obsceni mures ranaeque loquaces

Bella cient, atque arma humeris clipeosque sinistris

Aptavere; tenent dextris vibrantibus hastas.

215

Aspicite en quo se studio Rodilardus in hostem

Magnanimus suaque arma parat, quo pectore ranae

Tela tenent primoque expectant limine bellum.

Quare agite, hinc mecum finem spectate laborum,

Cui modo commissae faveat victoria pugnae".

220

Dixerat haec. Risere omnes a vertice divi

Et fragiles calamos et tam deformia murum

Tegmina, ranarum clipeos iuncosque palustres.

Tum deus alludens castae sic blanda Minervae

Dicta dedit: "Non tu nunc bellanti Rodilardo,

225

Nata, faves, populosque tuos tua templa colentes

Victores bello facies pugnaque iuvabis?

Naides interea, ranarum numina, nimphae

Fautrices aderunt et tela Croacia figent.

Ni tu, nata, tuae tandem auxiliabere parti,

230

Aspicies victas aties stragemque tuorum".

Tum virgo sic orsa loqui est: "Ego muribus arma

Auxiliumque feram, genitor, qui pinguia thura

Sertaque diripiunt nostris pendentia templis

Infusumque bibunt ardenti lampade olivum?

235

Quin etiam tenues victas pallamque rigentem

Audaces rosere, manu quae stagmina foeci.

Nec contra hos querulas ausim conducere ranas;

Vtraque progenies nobis invisa ferarum est.

Nam, cum me bello fessam somnoque viaque

240

Acciperet Lerneus ager lateque sub umbra

Arboris optatae posuissem languida membra,

Hae longam tristi noctem foecere querela;

Clamavere omnes et turbavere quietem".

Riserunt superi toto convicia caelo

245

Iratamque deam blando sermone precati

Muribus et fatuis orant ignoscere ranis.

Et demum ad pugnas redeunt spectantque silentes.