Angelo Poliziano sylva in scabiem

Quae tam foeda lues, graciles delapsa per artus,

Ambustos lacerat nervos? quae tam impia diris

Vis inimica mali populatur viscera flammis

Marcentesque bibit venas avidoque, pavendum,

5

Igne liquefactas sorbet furiosa medullas?

An mihi Tartareum misera in praecordia virus

Eumenides Stygiamque facem et, crudele, virentes

Oris Cerberei spumas rabiemque Chimaerae

Afflarunt? Totum videor gestare sub alvo

10

Vesbion aut fessos Volcani incude caminos

Et Phlegetonteae glomerata incendia ripae.

Cor salit, ardentes strident sub pectore fibrae,

Aret hiulca sitis, putridum vesana cruorem

Est rabies, siccoque in gutture febris hanelat

15

Exesas depasta genas, suffectaque tabo

Gliscit laxa cutis; rubor igneus excitat orbes

Sanguineos, fugiunt oculi, squalentia pallor

Ora vorat, titubant gressus, genua aegra fatiscunt

Ossaque, me miserum, vix summam tabida pellem

20

Informant. Pro saeve dolor metuendaque pestis,

Pro facies infanda mali! maculosa cruentis

Horrent membra notis; humeros, colla, ora, lacertos,

Pectus, terga, latus, clunes, ventrem, inguina, suras

Occupat una lues; totum est in vulnere corpus,

25

Corpore de toto sanies fluit albida, crassus

Stillat ubique cruor: requies non ulla laborum.

Non medicae fomenta manus, non tristia prosunt

Pocula et epoti numeroso e gramine succi,

Vnguinaque et lachrymae terebynthi et sulfura viva,

30

Argenti spumae cinerisque immixus acervo

Conspersusque in membra latex fluvii ve propinqui

Lympha natata diu, nepetae malvaeque virentes,

Et fumus terrae et gelido sal fusus aceto

Milleque iam fessis medicamina condita ahenis.

35

Ipsa Machaoniae trepidant ad munera curae,

Ipse mihi Chiron genitusque Amythaone vates,

Ipse mihi, artis inops, Epidaurius astupet anguis

Coryciaque pater qui fatum mugit in umbra,

Claraque Paeoniae titubat solertia dextrae.

40

Seu nox astrigero coelum subtexit amictu,

Sive diem retegit Nabataeo a litore Titan,

Consumpta irriguis exundat fletibus ora

Semper et assiduo singultant ilia pulsu:

Non licet in dulcem summittere lumina somnum.

45

Pocula non sapiunt, non si mihi nectaris imbrem

Sangarius puer aut Iunonia porrigat Hebe.

Si mihi Mopsopias amor est exugere ceras

Corycium ve favum aut quem florea parturit Hyble,

Omnia Cyrneas spirant alvearia taxos;

50

Siquis harundineos quot habet pastoria Zancle

Apponat succos, haeret sapor omnibus idem,

Abrotanosque graves et dira absynthia credas.

Iam vero quae tum facies, qum personat intus

Ignis edax? furor est artus laniare cruentis

55

Vnguibus aut rabidos torquere in viscera morsus:

Sanguineas putrido divellit corpore crustas

Vna manus penitusque artus scrutatur hiantes

Exuviasque rapit nervorum et detegit ossa.

Tum sanies obscoena natat, rigat uvida marcens

60

Membra fluor, scabros tabes crudeliter ungues

Polluit, illotus scatet atro in corpore sudor.

Quin etiam ad numeros (pro scaevum et grande doloris

Ingenium!), ad numeros iuvat asprum avellere corpus

Et spoliare artus penitusque immergere venis

65

Crudeles digitos: tum dirum murmur et atrox

Prosequitur fremor, ac rabie confusa voluptas

Concordem digitis gemitum laniantibus effert;

Tum laxas nares, tum dentem dente videres

Attritum exacui pressasque infrendere malas

70

Suspendique genas ac nasum cogere rugas

Liventem et totam demitti in lumina frontem,

Sardonioque putes risu deducere rictum.

Non secus, Icarii quotiens iuba fulgurat astri,

Cernimus in triviis villosum saepe molossum

75

Nunc pede, nunc rostro, tremulae nunc verbere caudae

Pellentem obscoenas furiali murmure muscas

Aut pulicis dentem aut pregnantem sanguine tetro

Tabanum et morsus frustra intentare crepantes.

Si tamen arentes vulnus conduxerit oras

80

Spemque animo dederit sacrum expugnare veternum,

Nulla fides: nostro subeunt in corpore obusto

Continuo ardentes papulae recidivaque pestis

Pullulat heredemque sibi moribunda cicatrix

Parturit. Ampulant foedae per marcida bullae

85

Membra, putri sanie distentae et sanguine crasso

Proluviem expletae ventris; perit impia mater

Suppliciis fecunda meis semperque novatur

Pestis acerba. Mali misero finisque doloris

Vltimus, aerumnae gradus est et origo futura:

90

Qualis Orontheo phoenix longaevus in orbe,

Dura renascentis repetens cunabula vitae,

Vt casiae gramen nardique accendit aristas

Cynnamaque et costi segetem glebasque Sabaeum

Ac myrrhae lachrymas et divitis uber amomi,

95

Incubat ipsa super flammis viridemque iuventam

Morte sua redimit seque ipsa reseminat ales.

Verum ubi iam lentus papulae maturuit humor,

Protinus ulcus hiat fluidoque infecta veneno

Squalentem tunicam, foedum et miserabile visu,

100

Sorbet hiulca cutis membrisque affixa cruentis,

Qua trahitur parcente manu, secum illita vestis

Viscera tota trahit, totos rapit impia nervos

Et tenui omento crepitantia dedolat ossa.

Hic vero non iam gemitus, non murmure mixtae

105

Proveniunt lachrymae: pavidas it stridor ad auras

Terrificus totosque alto clamore penates

Efferus incendit dolor et furialis hanelo

Vox pulmone sonat; tum quo vocat impetus, illuc

Auferor ac memet fugiens nemora avia lustro,

110

Fortior ad rabiem, rapto velut enthea thyrso

Thyas, ubi Ismarius trieterida suscitat Euan,

Rupibus Edoniis furit aeternumque nivalem

Otryn et arctois Pangaea exusta pruinis

Pellegit ac Getico sulcatum Strymona plaustro,

115

Nebride picta sinus Boreaeque frementis hiatu

Indociles dispersa comas, simul "euchyion, eu oe!",

"Euchyion!" ingeminat tortoque effulgurat angui.

Quin etiam horrendum ac dictu mirabile monstrum

Ingenerat cutis, humanus cui pabula sanguis,

120

Cui latebrae perfossus homo, tepidumque cruorem

Innatat et vivo depascier hospite gaudet.

Pellegenam appellant: non ille aut prodigus artus

Aut faciem ferus aut crassam porrectus in alvum,

Sed spatii exiguus. Liceat vix pelle latentem

125

Tangere acu, vix pugnaci deprendere visu

Carnificem immersum tabo vitiataque morsu

Frusta eruptantem et saniem rabido ore vomentem.

Quantaque ad aestivi passim spiracula solis

Ludere lascivo temeraria corpora motu

130

Saepe vides, aut quanta sui fert semina mundi

Ridiculus per inane senex, qui mente capaci

Innumeros perimit reparatque ab origine soles

Et putat infantem semper consurgere Phoebum,

Tantus membra patet, tanta est mensura superbi

135

Hostis; at in magno vix unquam larga nocendi

Corpore tam saevam rabiem natura locavit.

Siquem accensa siti dipsas calcata momordit

Aut seps tabificus crescens ve in guttura prester

Marmarici ve furor iaculi atque haemorrois ingens,

140

Siquem Cinyphia stravit basiliscus harena

Purpureo horrificam rutilans diademate frontem,

Non tamen improprie truncant immitia Parcae

Vellera, non gemitum surda Mors exigit aure,

Non lachrymas ridet, sed Fatum in vulnera praeceps

145

Succidit virides properanti falce dolores.

Hic ferus exiguo parcit vitalia dente

Carpere, non tacito temerat praecordia rictu,

Non arcem invadit cerebri cordis ve recessus

Pertentat, sed prima ferox in viscera lentum

150

Serpit et infando terebrat conamine pellem.

Quacumque ingreditur, morsu, exitiale, cruento

Perfurit et rutilum describit sanguine campum,

Defodit in summo latebrosa cubilia dente,

Itque reditque frequens scatebris longumque cavernas

155

Perforat ac rubro distinguit pectora sulco:

Sic Tartessiaci scrutator pallidus auri,

Sponte diem fugiens ac picti sidera mundi,

Reptat herenivago terrena in viscera lapsu,

Arcanis inhians opibus, causasque malorum

160

Elicit ad superos; tacito sic tramite novit

Haud expectatos inferre cuniculus hostes

Aggeribus tutis turritae aut moenibus urbis;

Sic humeros iaculis bicoloribus horridus hystrix

Callidaque invalidis metuens vulpecula natis

165

Multicavas fodere domos aut scrupea subter

Saxa aut praecipiti sub rupe, ubi maxima quercus

Rugosis alte radicibus hispida findit

Terga iugi ramisque errantibus implicat umbras:

Atque adeo exigui quanquam patet orbita passus,

170

Haud tamen est oculo vestigia certa sequaci

Prendere; sic tecta fallax ambage retexit

Errabundus iter diversosque impedit orbes

Callidus et caeco contundit tramite sulcos,

Vt labyrintheum, Minoia limina, tectum

175

Fraude loci dubia tacitisque amfractibus olim

Cecropiae struxere manus, flexuque recurvo

Multifidum seclausit iter Discordia, giris

Confundens spatia, atque insertos orbibus orbes

Implicuit Dolus et inextricabilis Error.

180

Si vero infandae numeros aut nomina gentis

Percensere velis, vix tantus vere rubenti

Muscarum quondam populus mulctraria circum

Involitat stabulis, tenuique proboscide grandes

Diripiunt gutas ac lactea murmure rauco

185

Obscoenae volucres huc illuc pocula raptant;

Vix, ubi flaventes iam surrigit area messes,

Tam multae erumpunt caveis sudataque longum

Formicae ancipiti populantur forcipe farra:

Iamque attrita diu crebro pede gramina signans,

190

Terrigena ingreditur legio, repetitaque genti

Graniferae innumero describitur orbita passu;

Instat nigra cohors operi: pars dura fatigat

Agmina, pars tremulis adnutans cornibus ultro

Itque reditque frequens; haec magnum versat acervum

195

Praedatrix, haec immodico sub pectore sudat,

Astruit illa domi fruges atque horrea complet.

Hunc Stygiae numerum gentis rabiemque feracis

Extimulat populi foedo rex impius ore

Lichobrotus, quo non sordentem gnavior alter

200

Expleri ingluviem aut obscoenum lambere lingua

Mucorem; miserumque, nefas, Cocythia quondam

Helcomedusa fero peperit regina Cybistae.

Non illo quisquam fuit atrum innare cruorem

Doctior aut illa contractum extendere morsu

205

Vlceris os, sed enim furias praegressa parentum,

Impietas nati tantum scelere imminet illis,

Pelea magnanimus quantum superabat Achilles.

At regem, insanae feritatis laude superbus,

Consequitur, vivas haud segnis rodere carnes,

210

Sarcophagus, semperque cavis habitare sub antris,

Audax Troglodytes, exturbatorque soporis

Hypnophobus, teretes et Dactylotrocus acuto

Dente cavans digitos, cumque illis sanguine largo

Ebrius Haemopion, nec non Cheroglyphus omnem

215

Consuetus terebrare manum, capitisque nigrescens

Texta Melancoryphus, residemque immobilis alvum

Scalpa manu rabida Lichenor vulnera lingens.

Dipsada quid memorem? quid Oryctona Leucochroonque

Apodaque et Phlebem, cumque Helcodamante Philagon,

220

Bdellamque Vlonomonque, Palirroon Eurybatemque,

Quotque alii nostro pinguescunt sanguine fratres?

Promptius expediam Boreas quot frigore frondes

Decuit arboribus, quot se formosior annus

Induit in flores, refugo quot lambit harenas

225

Oceanus ponto lunaribus incrementis.

Ergo ego tot Stygio portenta excita barathro

Corpore fixa gero, nec dum puro aethere cassus,

Diripienda feris trado mea viscera monstris

Moturusque hosti lachrymas; en oblita, dirum,

230

Pectora, semilacer, totos en pervius artus,

Mille patens plagis, en cunctis hospita morbis

Membra trahens, aegris obtundens questibus auras,

Invisus superis, vitam lucemque perosus,

Vivo tamen, nec te pietas, Mors impia, nostri

235

Vlla subit, surdas precibus sic obstruis aures:

Siccine ahena mihi duxistis vellera, Parcae?

Vos, o, vos fidi quondam et mea turba sodales,

Huc huc adventate, meos excindite luctus;

Ite, animam invisam, pietas haec maxima, ad umbras

240

Trudite Tartareas Hereboque hoc reddite monstrum.

Heu mihi, quod saevi fugiunt contagia morbi

Egregii comites (sic, o sic, maxime, visum,

Iuppiter!), attactumque pavent et acerba tuentes

Prospiciunt vivum haud secura fronte cadaver.

245

Ille ego sum, o socii, quanquam ora animosque priores

Fortuna eripuit, qui quondam heroa canendo

Proelia et exhaustos Rhoeteo in Marte labores,

Ibam altum spirans; quique olim immania bella

Cosmiadae etruscis aggressus credere Musis,

250

Cantabam patulo quantum sese aequore ferret

Iulius armipotens, cum suspiratus amanti

(Ah nimium!) nymphae, ferratos durus in hostes

Ingrueret sublime volans, claususque minaci

Casside et undantem, flammis thoraca coruscoque

255

Vmbonem Phoebo radiatus, Iapige campum

Persultarit equo, ac tota cervice superstans,

Arma, viros victor subversaque quadrupedantum

Pectora pulvereis trifida trabe funderet arvis,

Altaque magnanimi vel bello exempla secutus

260

Fratris, olympiaco iuvenilia tempora ramo

Cinxit et aeternum peperit sibi Marte triumphum.

Haec quondam memorata mihi, nunc dira canenti

Pallida Tartareis, metuendum, assibilat hydris

Eumenis, umbriferique allatrat ianitor antri.

265

Guttura triste sonant, numeri ferale gemiscunt;

Ipsa, meis stupefacta malis, lachrymabile carmen

Dat chelys et dominum delamentatur ademptum;

Sponte sua nexae circum mea tempora victae

Puniceum stygia variant ferrugine textum,

270

Sponte cadunt lauri ac spoliatum frontis honorem,

Coniferae subeunt, feralia serta, cupressi.

Ipse altum attolli nostro quoque carmine nomen

Passus et ambabus gaudens consurgere linguis,

Cessantem torvo me lumine terret Achilles,

275

Impendique suis cupiens solatia dannis

Et vaga romuleo subniti ad sydera cantu,

Troia pios iterat questus residemque canendi

Vexat et ausonium reddi sibi poscit Homerum.

Stant circum attonitae, vatum pia numina, Musae:

280

Haec longas neglecta comas, haec pectine vincta

Inter se digitos genibus, caput illa silenti

Fulta lyra, palmis haec ora excepta supinis,

Semianimemque pavent oculis agnoscere alumnum,

Nec digitis nec voce, mei solatia luctus,

285

Intempesta canunt. Quid enim modulamina surdis

Auribus aut rigido studeant detrudere cordi?

Ocyus Eurypi refluum mare Carpathiasque

Placarent hyemes tremefactaque litora denso

Verbere, raucisonis qua fluctibus adsilit Aegon;

290

Somniferam prius octipedis sub sydere Cancri

Aspida et orbatam mulcerent carmine tigrem.

Neve super miseri quisquam sit sanguinis insons,

Tu quoque te nostro, sic Parcae stamina versant,

Subtrahis aspectu, requies o sola laborum,

295

O mihi plus superis dilecte, o magne, virentis

Spes una Etruriae, Laurens, quo florida tellus

Et nato genitrix et filia patre superbit,

Pectore qui dubium validis ne potentior armis,

Palladiam praefers gladio Mavortis olivam,

300

Iusque piumque refers, vix undis cedere passus

Apeninigenam cognati Thybridis Arnum,

Aeternumque nova titulum virtute propagas

Riphaeum ad Boream Libyae sitientis ab Austro,

Qua fessum Titana fovet Maurusia Tethys

305

Gurgite Atlantaeo, nitidae qua praevia luci

Roscida nocturnos abigit Pallantias ignes.

Nempe tuos vultus, genitor, tuaque ora videndo,

Ipse ego Caucaseas seducta mente catenas

Iapetionidae intrepidus, colloque minantem

310

Tantaleo silicem atque Ephyrei immania regis

Pondera, quenque ferox flammato pectore montem

Concutit Alcyoneus Phlegraeaque fulgura ferrem.

Vtque, Paraethonio sinuosum attollitur Austro

Cum mare caeruleum ac torta vertigine fluctus

315

Saxa subesa ferit spumisque sonantibus albens

Aestuat et bibulas aspergine tingit harenas,

Si placidum ponto caput exerat aequoreus rex,

Mox rauci cadit ira freti cumulique minaces

Sternuntur, pulsae nubesque hyemesque recedunt

320

Et pavefacta silent animosi murmura venti:

Sic, ubi turbineo luctusque dolorque furorque

Pectore bacchantur totoque in corde superbit

Tempestas effrena animi, si cominus adsis

Sidereo radians vultu, procul exulat omnis

325

Tristitia ac tumidam mulcent placida ocia mentem.

Quare, age, seu doctas, Neleia moenia, Pisas

Pandis Hyanteis, pater o dulcissime, nymphis,

Sive triumphatas Volaterrae substruis arces

Indocilemque diu populum obluctantia cogis

330

Subdere colla iugo atque animos contundere inanes;

Seu mage te gelidi subter querceta Mugelli

Dulcia Bistonio modulantem carmina plectro

Populifer Sevis et Garsae piscosa fluenta

Mirantur tacite; seu te Florentia laeto,

335

Vndique purpurei turba coheunte senatus,

Ore videt reducem caligantesque serenat,

Adventu gratata, oculos praeductaque fronti

Nubilia dispellit natumque patremque salutat.

Quicquid agis, quocumque solo pulcherrimus alta

340

Maiestate nites, si non tamen excidit omnis

Cura mei, siqua est priscae pietatis imago,

Si meritis haud digna fero, per sidera coeli,

Per faciles superos, per spes florentis alumni

Successusque tuos, oro: miserere laborum

345

Tantorum, pelle agrestis hoc pectore morbos,

Ac praesens me redde mihi vitamque labantem

Suscipe et eiectam sancto refer ore salutem.

Arbiter ipse deum, tonitru qui concutit orbem,

Quem coelum, quem terra tremunt, quem pontus et aurae,

350

Qui lucem noctemque regit, contraria torquet

Sidera sideribus, volucresque hominesque ferasque

Et genus aequoreum dias in luminis oras

Evocat, omnipotens et numine cuncta gubernans

Plena suo, si solicitas fors attigit aures

355

Vnius vox moesta viri, qui dulcia vota

Nuncupet imploretque Iovem, non ardua rerum

Impediunt mundique vices, quin obvius ille

Supplicibus veniat, placidusque optata secundet.