Angelo Poliziano ex Sibyllinis

De ludis saecularibus

 

Ast ubi iam humanae longissima tempora vitae

Orbis agens, annos referet centumque decemque.

Sis, romane, memor (licet alta oblivia tentent)

Sis memor, ut, qua se nimium tiberina coartat

5

Ripa, feras dis in campo sollemnia sacra.

Cum nox atra premit terras tectusque latet sol,

Agnae caprigenumque pecus genitalibus parcis,

Hostia furva utraeque, cadant: tum numina placa

Laeta puerperiis (quod fas fuat) Ilithyias:

10

Terra suem ferat et scropham sibi fertilis atram.

Sed Iovis ante aram candenti corpore tauros,

Luce, feri; nam lux superis gratissima divis:

Iunonis templum nitida cervice iuvenca

Imbuat; atque itidem Phoebus placetur Apollo,

15

Quem vocitant etiam Solem, latoa propago.

Paeanas puerique canant pueraeque latinorum

In templo; sed enim pueri pueraeque seorsum

Concelebranto choros, verum haec sit patrima proles

Matrimaque: at nuptae genibus Iunonis ad aram

20

Oranto innisae, divamque in vota vocanto;

Februa quinetiam vir quisque et foemina, quanquam

Foemina praecipue, accipito. Dehinc aedibus omnes

Primitias vitae, placidis placamina divis

(Qua fas est) et coelitibus portanto beatis.

25

Ante domi tamen illa memor tibi habeto reposta,

Quae dare mox usu liceat poscente virisque

Foemineoque gregi: tum digna sedilia divis

Perque dies iuxta et noctes multesima turba

Complento, et lepidis miscento seria ludis.

30

Quae tibi si stabili sint omnia condita mente,

Cuncta tuo Italiae tellus cunctique latini

Subdent colla iugo et victoris sceptra timebunt.