Angelo Poliziano odae 1
Other sections


In laudem cardinalis Mantuani,
Baccii Vgolini nomine

 

O meos longum modulata lusus

Quos amor primam docuit iuventam,

Flecte nunc mecum numeros, novumque

Dic, lyra, carmen:

5

Non quod hirsutos agat huc leones;

Sed quod et frontem domini serenet,

Et levet curas, penitusque doctas

Mulceat aures.

Vindicat nostros sibi iure cantus

10

Qui colit vates citharamque princeps;

Ille cui sacro rutilus refulget

Crine galerus;

Ille cui flagrans triplici corona

Cinget auratam diadema frontem.

15

Fallor? An vati bonus haec canenti

Dictat Apollo?

Phoebe, quae dictas, rada fac, precamur:

Dignus est nostrae dominus Thaliae,

Cui celer versa fluat Hermus uni

20

Aureus urna;

Cui tuas mittat, Cytherea, conchas

Conscius primi Phaetontis Indus;

Ipsa cui dives properet beatum

Copia cornu.

25

Quippe non gazam pavidus repostam

Servat, aeoeo similis draconi;

Sed vigil famam secat, ac perenni

Imminet aevo.

Ipsa phoebeae vacat aula turbae,

30

Dulcior blandis Heliconis umbris;

Et vocans doctos patet ampla toto

Ianua poste.

Sic refert magnae titulis superbum

Stemma Gonzagae recidia virtus,

35

Gaudet et fastos superare avitos

Aemulus haeres.

Scilicet stirpem generosa succo

Poma commendant, timidumque numquam

Vulturem foeto Iovis acer ales

40

Extudit ovo.

Curre iam toto violentus amne,

O sacris Minci celebrate Musis!

Ecce Mecoenas tibi nunc Maroque

Contingit uni.

45

Iamque vicinas tibi subdat undas

Vel Padus multo resonans olore,

Quamlibet flentes animosus alnos

Astraque iactet.

Candidas ergo volucres notarat

50

Mantuam condens tiberinus Ocnus,

Nempe quem parcae docuit benignae

Conscia mater.