Angelo Poliziano odae 11
Other sections


In Laurentium Medicem
Monodia intonata per Arrigum Isaae

 

Quis dabit capiti meo

Aquam, quis oculis meis

Fontem lachrymarum dabit,

Vt nocte fleam?

5

Vt luce fleam?

Sic turtur viduus solet,

Sic cycnus moriens solet,

Sic luscinia conqueri.

Heu miser, miser!

10

O dolor, dolor!

Laurus impetu fulminis

Illa illa iacet subito,

Laurus omnium celebris

Musarum choris,

15

Nympharum choris.

Sub cuius patula coma

Et Phoebi lyra blandius

Et vox dulcius insonat;

Nunc muta omnia,

20

Nunc surda omnia.

Quis dabit capiti meo.