Angelo Poliziano lusus

In Gallam meretricem

Dum futuo Gallam nexisque amplexibus haerent

      Inguina, dum quatitur sollicitata Venus,

Nescio quid medias sensi mihi lambere pigas,

      Nec mora, succusso dissilui femore.

5

Inspicium cunnum: cunno intestina fluebant;

      Extabat cunni margine colicolus,

Qualis farta rubet teneris lucanica ofellis;

      Continuoque amens mentula facta mea est.

Mercedem poscis. Mercedem, Gallam, reposco;

10

      Nam predicasti, Galla, ego non futui.

 

1. Angelus Politianus in Ginebram

Concubitum, Ginebra, tuum cum nuper adirem

      Et staret cupido mentula tenta mihi,

Iam resupina toro, iam cunno ad bella parato,

      Concubitus pretium grandia dona rogas.

5

Mens dare suadebat, sed mentula sanior illa

      Demisso vultu protinus obstupuit.

Tu tamen hanc frustra palpas, nam languida perstat

      Quodque petis curat mentula, non quod agas.

Quam nunc esse tibi dicam, mea mentula, mentem,

10

      Quae bene, vel cum mens desipit, ipsa sapis!

 

2. Ginebra in Angelum de Monte Poliziano

Summa est ut gratis futuas iterumque lacessis

      Concubitus ardens; iam tibi cunnus hiat;

Ni1 peto pro hoc, tandem subeat tua mentula cunnum:

      Dulcius est nostrum quam Ganimedis opus.

5

Iam futuor; fracta promictens munera voce

      Cur mihi, post coitus, cur geminata dabas?

Pauper erat primum, cur crassa est mentula postquam

      Podicis officium vulva cacantis habet?

Deprensum est facinus. Verum nunc, Angele, dicam:

10

      Exagitas cunnos dum cupis ipse nates.

 

3. idem

Ipso - quis crederet? - cunno Ginebra pepedit,

      Credidit inde nates mentula et obstupuit.

Exclamo:"Quod me in facinus temeraria ducis?

      Non ut pedicem quaero, sed ut futuam".

5

"Saepe meum - dixit - virga Bettuccius intrat

      Culum perque altas itque reditque nates.

Illa fretus agit ventos; hi<n>c, Angele, cunnus

      Pedere saepe solet, saepe cacare solet,

Sed mingit podex". Quod si Bettuccius ista

10

      Audiet, hoc dicet: "Tu quoque, cunne, vale".

 

4. responsum in auctorem a Ginebra

Qui fruitur tumidis, <non>nulla intende, mariscis

      Non emerat ficus - iam fatur ille - meas;

Quique solet lepores tenso praefigere telo

      Decidit huic visa †coroneticus † asta lupa.

5

Hoc tua me docuit nimirum conscia mentis

      Mentula femineum iam stomacata genus.

Bella iterum poscas iterumque extolle Meghaeram,

      Forsitan huic aptum culeon ipsa dabo!

Nec tamen a nobis demens haec dona tulisti:

10

      Nam minxit cunnus, rite cacavit anus.

 

5. eadem in eundem

Pedicas culo si quis me iudice constat,

      Pedicas cunno te referente meo,

Vndique pedicas. Quod si Bettuccius ista

      Audiet:"Oh - dicet - tu quoque, cunne, vale".

 

6. eadem in eundem

Vna tibi a nobis recitata est fabula cunni;

      Vt nossem mores <ex>polit omne tuos.

Iam pridem † mentulis † fretusque et munere culi

      Credideras vulvam conc<r>epuisse meam.

5

† Hu(n)c mo(n)du(m) futuis vellet Ginebra cacares †

      ...

 

6bis. idem in eandem

Stare negat penis; nimium, Ginebra, peti<sti>.

      Obicis, ecce, nates et petis: ille iacet.

Nolo ego, nolo nates: habe<a>t Bettuccius illas!

      Nec culum volo iam, † anima † volo ut taceas.