Angelo Poliziano in Ioannem Picum

Dulcis Nobilitas, pudens Iuventus,

Maiestas hilaris, decora Virtus,

Mores, Gratia, Forma, Musa, Candor,

Qui qua sint facie requirit, unum

5

Picum si videat, videbit omnes.