Angelo Poliziano Iliadis Homerice libri quatuor liber V
Other sections


 

Ad Laurentium Medicem

 

Atque hic Tydidae vires animumque Minerva

Sufficit, in cunctis celebrem quo redderet illum

Argolicis, clarumque viro accumularet honorem.

Ardet inexpletum galea clypeoque coruscat

5

Ignis agens flammas, aestivi sideris instar,

Cum redit oceano lotum rutiloque novatum

Fulgurat ore iubar; sic igneus emicat ardor

In capite inque humeris iuvenis, quem bellica Pallas

Conciet in medios hostes, qua plurima densos

10

Arctat turba globos. Erat intra Pergama quidam

Iliaca de gente Dares, ditissimus agri,

Vulcani purus vates, cui pignora bina

Phegeus Idaeusque aderant fera bella tenentes.

Hi iuveni infestas torserunt aequore habenas

15

Subvecti biiugo curru; pedes obviat illis

Tydides: sed cum vicina in proelia ventum est,

Continuo Phegeus abducta missile dextra

Contorquet, supraque humerum fugit irrita laevum

Cuspis et illaesum praetervolat; ille repente

20

Arduus assurgit contra, nec inane lacerto

Effugit iaculum, geminas interque mamillas

Traiicit, atque rotis moribundum exturbat ab altis.

Illicet Idaeus pulchro vestigia curru

Demittit, neque enim caeso persistere fratre

25

Est ausus; non ille quidem exitialia saevae

Vulnera vitasset dextrae, sed Mulciber ipsum,

Longaevi sortem miserans genitoris acerbam,

Nocte operit danaisque ereptum vendicat armis.

Protinus abductos fratrum tydeia proles

30

Pellit equos, sociisque ad celsas ducere puppes

Imperat. At postquam natos videre Daretis

Magnanimi Troes, saeva hunc excedere pugna,

Illum autem vacuos iuxta procumbere currus,

Extemplo turbati animi. Tum lumine glauco

35

Insignis Pallas Gradivum in bella furentem

Apprenditque manu, verbisque e pectore fusis

Alloquitur: Mavors, Mavors homicida, cruentae

Iniector cladis, subvertens moenia bello,

Num conferre manum Teucros Danaosque sinemus,

40

Dum pater alterutris det Iupiter altus honorem,

Cedemusque acie, Iovis et vitabimus iram?

Talibus increpitat Pallas medioque furentem

Gradivum educit bello, ripisque Scamandri

Constituit. Mox terga Phryges vertere, suumque

45

Quique virum danai straverunt aequore reges.

Primus Alizonum ductorem magnus Atrides

Assurgens Odion curru deturbat inerti;

Intra humeros scapulas tereti transverberat hasta,

Atque altum tota metitur cuspide pectus:

50

Procumbit lata porrectus in arva ruina,

Et percussa gemit tellus ingentibus armis.

Idomeneus Phaestum, Bori de sanguine cretum

Maeonis, excepit, quem Tarnes arva feracis

Nutrierant: dumque is currum conscendit equosque,

55

Idomeneus humerum transmisit cuspide laevum;

Corruit ille rotis stygia circumdatus umbra,

Exuviasque viri cretes rapuere ministri.

At minor Atrides volitante Scamandrion hasta

Occupat innixus, Strophio genitore creatum,

60

Venatu celebrem, quem quondam laeta sagittis

Edocuit Diana feras, quas montibus altis

Nutrit silva virens, ferro stravisse volucri:

Tum vero haud favit misero pharetrata Diana,

Nec studium abducto pellendi spicula nervo,

65

Vnde ingens tulit ante decus; sed fortis Atrides

In medias scapulas fugientis condidit hastam;

Ille ruit pronus, sonitum super arma dedere.

Meriones Phereclum mactat de sanguine natum

Tectonis harmonidae, manibus varia omnia norat

70

Qui fabricare suis, unum quem maxima Pallas

Praecipuo dignata virum dilexit amore.

Ille et Alexandro puppes aequarat in undis,

Principium infaustum, quae cunctis illico Teucris

Quaeque sibi ingentem cumulum invexere malorum;

75

Namque animo ignarus non divum oracla tenebat.

Ergo hunc Meriones fugientem protinus hasta

Induit, ac dextrum clunem perrumpit, et osse

Sub duro insertat telum, mediamque penetrat

Vessicam, et fixam transmittit cuspide pubem:

80

Succiduo ruit ille genu, terraeque volutus

Dat gemitum, effusos tenebris mors implicat artus.

Pedaeum ferit inde Meges Antenore cretum,

Qui nothus est partu fusus, sed dia Theano

Gratificata viro cari sibi pignoris instar

85

Ingenue eduxit: dumque is se proripit hosti,

Cominus accurrens pressa ferit occiput hasta

Phylides, rapidoque adversos turbine dentes

Sub linguam extemplo transverberat aerea cuspis;

Corruit ille solo moriens, gelidumque momordit

90

Mucronem teli.

                               Post haec Hypsenora divum

Impetit Eurypylus, sobolem Dolopione cretam,

Quem populus miro semper celebrarat honore,

Ceu supera de sede deum; namque ille Scamandri

Sacricola extiterat: fugientem Eumone natus

95

Consequitur strictumque viro rotat impiger ensem,

Et ferit insurgens humero qua brachia lenti

Adnectunt nervi, validamque obnixus aheno

Abradit mucrone manum; cadit aequore aperto

Sanguinolenta manus, turbataque lumina letum

100

Purpureum invadit durique potentia fati.

Talia victores edebant funera campis.

At non Tydiden utro se ex agmine ferret

Dignosses, Teucrosne inter Danaosne cieret

Proelia: desaevit campo. Ceu spumeus amnis

105

Obicibus ruptis violento gurgite fertur,

Quem neque praeductae moles neque septa furentem

Frondea quae dumis obeunt vineta coercent;

Improvisus adest, cum pleno Iuppiter alveo

Torsit aquosam hiemem; tum late viribus aucta

110

Dat stragem insurgens operumque agit unda ruinam:

Sic diomedeo phrygiae terrore phalanges

Palantes fugiunt; multisque e millibus, acri

Aspirare viro propioremque addere martem,

Haud ausum cuiquam. Quem postquam strage furentem

115

Pandarus inque fugam vidit densa agmina dantem,

Lunavit manibus sinuosum fortiter arcum:

Tum micuit certas cuspis librata per auras,

Perrupitque humeri qua surgunt concava dextri

Tegmina, traiectoque rubens apparuit armo;

120

Protinus irriguo foedatur sanguine thorax.

Atque hic successu exultans ita Pandarus infit

Vociferans: Nunc, nunc, Teucri, consurgite in hostem;

Saucius est Danaum primus, nec cuspidis ictum

Iam tolerare diu poterit lucemque relinquet,

125

Ni frustra a Lycia venientem hortatus Apollo est.

Talia iactabat. Sed tristia vulnera teli

Haud domuere virum; gradibusque ex hoste receptis,

Substitit ante leves currus rapidosque iugales.

Hic Sthenelum affatus: Curru demittere ab alto,

130

O Capaneiade, dixit, teretemque sagittam

Erue mi ex humero. Nihil is cunctatus, et alto

Demissus curru saltum dedit ocius arvis;

Et prope consistens intortum vulnere telum

Extulit, ac tunicis cruor insultavit ahenis.

135

Tum iuvenis, supera aspectans convexa, precatur:

Indomita aegiferi proles suprema Tonantis,

Exaudi, siquando mihi siquando parenti

Praesidio mitis per martia bella fuisti.

Nunc ades, o Palla, nunc hostem insternere campo

140

Annue et aggesta porrectum extendere arena,

Qui fixit me praeventum et data vulnera iactat,

Quique negat dudum visurum lumina solis.

Audiit orantem Pallas; tum pondera membris

Abstulit, atque auxit manibus pedibusque vigorem

145

Cominus assistens, fuditque volantia verba:

Nunc aude, atque hosti victricem consere dextram:

Pectore namque tuo vires roburque parentis

Impavidum ingessi, quo quondam efferbuit ingens

Tydeus; atque omnem quae dudum obducta tuenti

150

Mortales visus hebetabat turbida nubes

Eripui ex oculis, quo sit tibi lumine promptum

Purgata iam in luce hominem spectare deumque.

Hic si forte deum quisquam in certamine tecum

Tentet inire manum, tu ne fer proelia contra

155

Caelicolas alios; at si Venus aurea certet

Conserere arma tibi, tum cuspide fortis ahena

Fige deam. Dixit; tenuesque evasit in auras.

Nec mora; ab integro iuvenis calidonius hostes

Arietat in primos, saevaque infensior ira

160

Mavortem instaurat; quamquam ille ardebat et ante

Irruere in Teucros, tum vero inmania membra

Ter tantus gliscens subiit vigor. Vtque leonem

Saltantem in caulas, stragem exitiumque ferentem

Lanigeris ovibus, summa tenus attigit hasta

165

Cum leviter pastor laesoque in pectore vires

Succendit, nec deinde ardenti ire obvius hosti

Sustinet; ille furens acri ruit impete, et altis

Grassatur stabulis victor; trepidantque fugato

Deserti pastore greges, coeuntque vicissim

170

Attonitae pecudes et commiscentur in unum,

Donec pulsa fames, saltuque obstrusa relinquit

Septa leo: similis vestigia concita ductor

Infert qua medius pugnae rotat agmina vertex.

Et primum Astynoon, primum se se obtulit ille,

175

Decutit, ac populi pastorem Hypenora, campo:

Illius adversam super irruit hasta mamillam;

Huic humeri clavem destrictus cominus ensis

Discrevit, colloque humerum tergoque diremit.

Hos ubi destituit, Polydon Abantaque fundit,

180

Quos luci Eurydamas genuit vaga somnia doctus

Coniectare senex, at saeva in proelia missis

Somnia non cecinit natis; sed martius ambos

Tydides pariter vita spoliavit et armis.

Iamque petit Xanthumque Theonaque Phaenope cretos,

185

Quos pater effoetae domitus torpore senectae

Edidit: hi tantum fuerant quos ille peculi

Linqueret heredes, sed et his calydonius heros

Ense animum eripuit, gemitum moestasque parenti

Destituens lacrimas; neque enim discrimine pugnae

190

Excepit reduces, possessaque iugera late

Praefecti orborum fisco viduata dicarunt.

Tum duo priamidas dat Echaemonaque Chromiumque

Germanos leto, quos idem sustulit axis:

Vtque armenta leo sylvis errantia nactus

195

Aut vitulae aut vaccae perfringit guttura morsu,

Sic miseros fratres biga detrusit ab alta

Tydides, vitaque ambos spoliavit et armis;

At socii ad naves captos pepulere iugales.

Quem postquam Aeneas videt alta in strage tremendum,

200

Perque virum bellantum acies perque horrida tela

Rumpit iter; campoque ferens vaga lumina circum,

Perlustratque duces, sobolemque Lycaonis acrem

Pandaron offendit, dictisque irritat in hostem:

Pandare, ubi est arcus tibi nunc? Vbi spicula? Vbi illa

205

Gloria bellandi, qua te iam nemo lacessat

Dardanidum, nemo in Lyciis se praeferat arvis?

Eia age, tende Iovi palmas, cornuque reducta

In iuvenis corpus celeres molire sagittas

Qui nos infestat violentus, et agmina Troum

210

Demetit, ac iuvenes tot fortia pectora leto

Devolvit. Phrygibusne aliquis succensuit olim

Propter sacra Deus? Namque est gravis ira Deorum.

Talibus Aeneas. Contra sic Pandarus orsus:

Aenea, armigerum vir consultissime Troum,

215

Hunc ego Tydidae assimilo, clypeumque iubasque

Et galeam agnosco, rapidos quoque cerno iugales.

Quem vero appello Diomedem, hominemne deumne

Esse putem dubito. Neque enim sine numine divum

Tantus in arma furit; sed quidam proximus haeret

220

Coelicolum, nebulaeque humeris obduxit amictum.

Ille extrusa meo detorsit spicula nervo

Frustratusque ictum est: humero iam vulnera dextro

Ingessi, praeterque cavum thoracis adegi,

Censebamque aura functum demittier Orco;

225

Nec tamen edomui. Certe est haec ira deorum.

Quos vero ascendam currus rapidique iugales

Haud mihi sunt praesto. Laribus sunt nempe paternis

Compactae undenae bigae novitate decorae,

Quas varii picto sternunt velamine pepli,

230

Cornipedesque trahunt biiuges, qui candida mandunt

Hordea nunc stabulis alvumque siligine complent.

Saepe pater suasit praesignis marte Lycaon,

Proelia cum peterem, currus conscendere equosque;

Nunc repeto infelix monitus quos ante refelli:

235

Namque ego dum metuo, ne clausis aggere Teucris

Pabula deficerent nostros consumpta iugales

Assuetos tolerare famem praesepibus altis,

Indulsisse illis statui, tectisque reliqui;

Et pedes huc arcu fretus pharetraque tetendi,

240

Haudquaquam auxilio nobis usuve futuris.

Iamque ego primores Danaum Menelaon et ipsum

Vulnere Tydiden petii, excudique cruorem,

Ac mage succendi. Nimirum adversa fuerunt

Fata mihi nimium, quo primum tempore fixo

245

Pendentes clavo detraxi concitus arcus,

Iliacasque arces adii, Teucrumque secutus

Militiam hectoreae suggessi gaudia menti.

Si vero reditu potiar, si lumine cernam

Vxorem patriamque domum testudine tutam,

250

Demetat hostilis caput hoc mihi protinus ensis

Ni frangam hosce arcus manibus flammisque cremabo

Succensis, qui me nequicquam in bella sequuntur.

Finierat. Phrygius contra sic excipit heros:

Parce queri, cedent eventu cuncta sinistro,

255

Ni simul infestos impacti turbine pugnae

Flectimus alipedes, iuvenemque lacessimus armis.

Quare age, et in nostrum vestigia subiice currum,

Vt videas quanta biiuges per aperta procella

Huc illuc rapidi fugiant rapidique sequantur.

260

Hi nos intra urbem referent, si Iupiter acrem

Tydiden iterum pugnae cumulabit honore.

Nunc age, flagra manu contractaque corripe lora,

Ast ego cornipedes scandam martemque capessam;

Aut tu certa armis, ego fraena sonantia flectam.

265

Tantum effatus. Ad haec lycius ita Pandarus infit:

Ipse quidem, Aenea, fraenos molire tuorum

Quadrupedum; pandi versabunt pondera currus

Sub solito rectore magis: ne si dare rursus

Cogamur terga effugio, eluctantia quassent

270

Colla feri, trepidique fuga retinacula vincant,

Neve tuum optantes sonitum denso agmine nolint

Exportare equites; tum vero aetolius heros

Deturbet leto implicitos, abigatque fugaces

In castra alipedes. Sed iam biiugesque rotasque

275

Impinge adversus; ego saevum fortiter hostem

Excipiam infesti venientem cuspide teli.

Vt fatus, picto subvectant corpora curru,

In iuvenemque avidi volucres pepulere iugales.

Quos ubi prospexit Sthenelus capaneia proles,

280

Tydiden pavido compellat protinus ore:

Tydide Diomede, animo gratissime nostro,

En geminos tueor qui te in certamina poscunt

Belligeros iuvenes, arcu confligere suetum

Pandaron egregia genuit quem stirpe Lycaon,

285

Aeneamque simul quem dardanio Anchisae

Alma Venus peperit. Sed versis, eia age, fraenis

Cedamus, neque te in densas ita coniice turmas,

Eripiat ne dulcem animam tibi dardanus ensis.

Illum torva tuens Diomedes talibus orsus:

290

Ne frustra ardentem pugna praevertere dictis

Sollicita mentem; fuga nulla e turbine martis

Degenerem arguerit; sunt et nunc fortia nobis

Pectora visque animi. Quin hos haud scandere tendo

Cornipedes, contraque ambos pedes invehar hostes;

295

Ipsa metum longe, manifesto in lumine, Pallas

Reppulit. At si fors pedibus diffugerit alter,

Haud ambo evadent. Memori tu nunc animo hauri:

Si consulta mihi iuvenum tritonia Pallas

Amborum illato dederit de funere laudem,

300

Continuo ardentes properans cohibeto iugales,

Et versato manu fraenos, stimulisque citato

Aeneae alipedes inque agmina pellito Graium,

Illorum de gente satos quos Iupiter alta

Voce potens pretium tribuit Ganymedis adempti

305

Iliaco Troi; cunctos virtute praeibant

Quos aurora rubens solisque alta orbita lustrat.

His vero Anchises clam Laomedonte fugaces

Supposuit mox pastor equas, sexque inde recepit

Semine ab aethereo stirpem furatus equinam:

310

Quatuor ipse quidem plena ad praesepia nutrit;

At geminos dedit Aeneae vestigia campo

Incita ferre bonos. Quos si rapuisse licebit,

Conserti egregium belli referemus honorem.

Talia colato memorant sermone vicissim.

315

Iamque hostis biiugis subvecti cominus adsunt,

Tydidenque prior compellans Pandarus infit:

Magnanime ac prudens clari sate sanguine Tydei,

Haud dudum intorta domui tua membra sagitta,

Iamque gravi experiar praefixum cuspide telum.

320

Sic ait, atque manu vibrans teretem iacit hastam

Arduus; illa viam clypei molita per oras,

Squamigeram pulsu destringit tegmen aheno.

Tum simul haec patulo proclamat Pandarus ore:

Traieci penitus ventrem; mihi gloria tanti

325

Per gentes ierit leti laudesque ferentur.

Ille ait: Errasti, nullo discrimine cuspis

Incubuit; sed non ego vos absistere pugna

Perpetiar, validis dum caesus viribus alter

Exsatiet gladium mananti sanguine nostrum.

330

Haec ait; et iaculum intorquet, quod bellica Pallas

Direxit, propterque oculum sub naribus egit

Transque albos pepulit dentes, memor inde tenoris

Hasta sui linguam secuit radicitus imam,

Sanguineasque gravi perrupit turbine fauces.

335

Corruit ille rotis praeceps, gemituque resultat

Discolor aere rigens tunica, ingentique fragore

Expavere feri; tum vero animusque vigorque

Solvitur exanimi. Clypeo dehinc saevus et hasta

Desilit Aeneas, veritus ne exsangue cadaver

340

Eripiant Danai, caesoque assistit amico,

Ceu leo magnanimus, parmaque hastaque iacentem

Protegit, atque ardens venientes sternere campo

Infremit horrendum. Tum saxum sustulit ingens

Tydides, molem immanem, quam nec duo ferrent

345

Qualia nunc hominum producit corpora tellus:

Ipse quatit facile, et toto mox sanguine nixus

Vicinam femori labefactat caute cruenta

Vertebram implexi qua nexus vertitur ossis,

Hanc cotylam appellant; cotylam confringit et ambos

350

Disrumpit nervos ac pellem dissicit ictu

Saxum immane gravi. Tum vero cernuus heros

Poplite succiduo ruit arvo, et robore dextrae

Nixus humo pendet, noxque obvia lumina claudit.

Tum vero et tenues vitam exhalasset in auras

355

Rex hominum Aeneas, ni tanta pericula nosset

Alma Venus magno Iove nata; hunc ipsa bubulco

Anchisae ediderat; niveis quae offusa lacertis

Implicuit caram sobolem, duplicataque pepli

Tegmina fulgentis super intulit ut foret actis

360

Valli instar iaculis, nec quisquam ex agmine Graium

Pectora traiiceret vitamque hauriret ab hoste.

Illa quidem natum bello ex ardente ferebat.

At non magnanimi Diomedis iussa fideli

Exciderant Sthenelo. Tortisque obversus habenis

365

Inde suos biiuges belli de fluctibus actos

Constituit; paribusque iubis colla alta comantes

Aeneae conscendit equos, pepulitque flagello

Intra acies Danaum: tum grato iussit amico

Deipylo (hunc cunctis iuvenem ex aequalibus unum,

370

Quod sibi fidus erat, magno afficiebat honore),

In castra avertisse feros; iterumque iugales

Ipse suos scandit., facilesque retorquet habenas,

Tydidenque petens celeri rapit aequora curru.

Ille autem infesto fugientem Cyprida saevus

375

Aere sequebatur; puro nam lumine norat

Degenerem esse deam, numerum nec inire dearum

Quae fera bella regunt campis aciesque virorum

Praecipitant pugnae, non qualis bellica Pallas,

Impia non urbes qualis populatur Enyo.

380

Hanc ubi per medium turbae per tela per hostes

Sectatus dudum iam tandem urgebat, acutae

Cuspidis intendit violentam turbidus hastam

Tydeos egregii natus, saltuque levatus

Extremam petit aere manum fulgente sinistram;

385

Ambrosiamque deae pallam, quam molliter ipsae

Texuerant Charites, tenerumque interritus hasta

Infodit corpus extremae in limite palmae.

Ambrosius micat inde cruor, quem nomine certo

Ichora appellant, qualis solet esse deorum

390

Coelicolum: neque enim crustis cerealibus illi

Vescuntur coelo, nec fervida vina propinant;

Sunt itaque exsangues, immortalesque vocantur.

Eiulat alma Venus, foedoque e vulnere tardum

Sistit humi natum: simul illum Phoebus Apollo

395

Nube cava obtexit, ne quisquam ex agmine Graium

Transigeret pectus vitamque hauriret ab hoste.

Protinus infensa Diomedes voce dolenti

Inclamat divae: Belli, Iove nata, tumultus

Effuge. Non teneras satis est fraudare puellas?

400

At si te rursus miscentem proelia campo

Offendam, faxo metues ubicumque vel ipsum

Ad pavidas belli nomen tibi venerit aures.

Sic ait. Illa obiter luget; torquebat acerbe

Plaga cruenta deam; quam densa extra agmina praepes

405

Comprensam educit par vento cursibus Iris,

Peste gravem saeva; formosos decolor artus

Infecit livor. Tum laeva in parte sedentem

Gradivum offendunt, porrectae cuspidis hastam

Cornipedesque cava celeres caligine septum.

410

Tum dea procumbit duplicato poplite, et acres

Poscit equos supplex mandentes dentibus aurum.

Care, inquit, frater, si te mea cura remordet,

Da, rogo, cornipedes, ut celsi culmen Olympi

Sidereasque domos repetam; nam vulnere acerbo

415

Torqueor infandum, quo me mortalis iniqua

Tydides laesit dextra, qui ferre parenti

Audebit iam bella Iovi et concurrere in armis.

Dixerat. Auratis fulgentes tradit habenis

Continuo Gradivus equos; tum diva volucres

420

Subnixa in currus animum moerore fatigat:

Vna Iris vehitur, fraenisque operata regendis

Instigat biiuges flagris; avidique volarunt

Aera per liquidum, celsique ad culmen Olympi

Coelicolumque domos pennis fugere citatis.

425

Hic tum pressit equos par vento cursibus Iris,

Disiunxitque rotis, et dulcis gramine pavit

Ambrosiae. Sed enim matris Venus alma Diones

Labitur in genua; at gnatam dea mollibus ulnis

Implicat, atque manu permulcens nomine blande

430

Compellat, placidaque affatur voce dolentem:

Cui tantum de te licuit, mea nata, deorum,

Ceu tibi sit studium violenta capessere bella?

Tum Venus haec contra: Diomedis dextra superbi

Tydidae incussit vulnus, quod turbine belli

435

Eriperem Aeneam dulcissima pignora nostrum,

Quae mihi cunctorum est longe carissima proles.

Nec iam adeo in Grais bellum Phrygibusve geretur,

Iam Superos ipsos Danai in fera bella lacessunt.

Sic Venus; et Veneri contra sic orsa Dione:

440

Perfer et immitem tolera, mea nata, dolorem,

Multi etenim superum coeli quos sustinet axis

Mortali infandos opera excepere labores.

Ipse quidem Mavors Oti validique Ephialtis

Passus aloeidum manicas atque aspera quondam est

445

Vincula; dumque micans radiis recidiva resumptis

Ter deciesque polo repararet cornua Phoebe,

Aerata inclusus stetit et devinctus in olla:

Atque avidum stragis numen periisset ibidem;

Sed nivea effulgens forma Eeriboea noverca

450

Mercurium admonuit, qui furtim carcere tetro

Iam domitum angusta subtraxit compede Martem.

Quin etiam Iuno regina tricuspide telo

Amphitryoniadae dextram violata mamillam est,

Corripuitque deam dolor inmedicabilis ictu.

455

Mox Erebi in portis et manes inter opacos

Pennigera aeternum cruciarunt spicula Ditem,

Herculis aegifero geniti Iove concita nervo:

Ille autem in magni se sustulit atria coeli

Multa dolens telo graviter transfixus acerbo,

460

Nam forti detrusa humero letalis arundo

Vexabat misere; tandemque salubribus illum

Paeeon succis fovit mitique veneno:

Sic fati immunis nec sorti obnoxius atrae,

Evasit sospes conducto vulnere Pluton.

465

Ille quidem infelix, qui, turpi ingentia probro

Gesta notans, superos violento perculit arcu!

Sic in te glauco praesignis lumine Pallas

Perpulit hunc: nescitque amens tydeius heros,

Qui superis certet, viridi procumbere in aevo;

470

Non illum insani reducem discrimine Martis

Stare rudes circum natos, genibusque supinis

Lascivire patris laeti, blandoque parentem

Compellare sono. Caveat mox viribus audax

Tydides, nequis secum praestantior armis

475

Dimicet; ac dulci tandem viduata marito

Sopitos miseri sonitu plangoris amicos

Aegialaea suos strato excitet Adrastine,

Atque virum populi summum deploret achivi.

Sic ait, et manibus fluidum de vulnere natae

480

Ichora abstersit; tactu medicata coibat

Laesa manus, mites tactu evasere dolores.

Haec dum Iuno simul laete Pallasque tuentur,

Ante Iovem exultant, Venerique illudere certant.

Ac prior orsa loqui coram sic caesia Pallas:

485

Iupiter o genitor, numquid mea protinus aegre

Dicta feres? Dum fors danaas Cytherea puellas

Pellicit ut Teucros patrio procul orbe sequantur,

Harum unam pulchra defensam pectora palla

Attigit, atque manum fibula perstrinxit acuta.

490

Subrisit dictis hominum pater atque deorum;

Tum Venerem accersit, placidaque ita voce profatur:

Non tibi debentur pugnae, mea nata, labores,

Te decet unanimes thalamis coniungere amantes;

Bella furens agitet Mavors atque innuba Pallas.

495

Dumque haec alterno memorant sermone vicissim,

In phrygium furit Aeneam calydonius heros;

Et licet obductum phoebea agnosceret umbra,

Stat conferre deo pugnam, stat mittere ad umbras

Aeneam, spoliisque artus incingere opimis.

500

Ter conatus ibi mucrone abscindere nubem

Persultans pedibus campum, ter magnus Apollo

Reppulit adversi clypeum, iuvenemque retorsit;

Iamque iterum par ille deo se sustulit arvis,

Cum sic horrendum intonuit pharetratus Apollo:

505

Cedito, Tydide, et superis certare caveto

Consiliis; neque enim par divum morte carentum

Est genus, atque hominum terrae qui summa peragrant.

Haec Deus. Ille gradu paulum cedente regressus,

Ocius arcigeri devitat Apollinis iram.

510

Tum iuvenem ereptum tenui discrimine leti

Prgameis infert laribus sublimis, ubi illi

Templum erat; hic Phoebe gravida succinta pharetra,

Hic Latona ducem consolanturque foventque

Invectum longis penetralibus. Ipse repente

515

Arcitenens tenuem effingit sine viribus umbram

In faciem Aeneae, simulatisque instruit armis:

Quam circum obnixi Troes Danaumque phalanges

Certatim alterni confligunt turbine martis;

Aeratosque orbes taurino tergore amictos,

520

Pectoribus tectis, et scuta volantia tundunt.

Mox Deus arcitenens Gradivum in bella furentem

Increpitat: Mavors, Mavors homicida, cruentae

Iniector cladis, subvertens moenia bello,

Nonne hunc Tydiden pugna prohibebis iniqua,

525

Qui ferus in magnum iam stringeret arma Tonantem?

Iam Veneri extremam temeravit cuspide palmam,

Et mihimet tandem congressus daemonis instar.

Dixit, pergameaque levis super astitit arce.

Continuo resides Teucros stimulabat in arma

530

Feralis Mavors, Thracasque in bella trahentem

Mentitus versa pernicem Acamanta figura,

A Iove nutritam priameia pignora turbam

Sic voce instigans: O quos Iovis, inquit, alumnus

Eduxit Priamus, phrygium quonam usque sinetis

535

Concidi populum segnes? An donec ob ipsas

Confligant portas? En nobis Hectoris instar

Observatus, in hoc miserabilis occubat arvo

Aeneas anchisiades pars maxima belli.

Eia agite, unanimes hostili ex agmine fortem

540

Extorquete, viri, socium. Sic excitat acres

Bellipotens Teucros renovatque ad vulnera dictis.

Interea ingentem Sarpedon Hectora in hostes

Talibus extimulat: Quo nunc evanida fluxit

Vis antiqua animi? Quid enim iactare solebas

545

Te te unum, generis comitatum et fratribus, urbem

Defensurum armis, populo auxiliisque carentem?

Nunc cum tela manus poscunt, nullum aequore toto

Intueor: pavitant, ceu saevo offusa leoni

Turba canum; soli gerimus nos proelia campo

550

Auxilio acciti. Nempe ipse in castra tetendi

Huc procul a Lyciae populis Xanthique fluentis,

Consortemque tori dulcem gnatumque reliqui

Infantem, laetas segetes multumque peculi

Quae voto expeteret pauper: nec segnius hortor

555

In martem Lycios, iuvenemque invadere pugna

Est amor. Atque mihi nil hic quod agatve feratve

Argolicus praedator adest. Tu languidus Hector

Cunctaris, nec degeneres hortatibus imples

Dardanidas, patriamque iubes thalamosque capessant;

560

Ne ceu venatu sinuosa in retia pulsi

Ludibrio sitis Danais praedaeque superbis,

Neu vestram expugnent armis victricibus urbem.

Cuncta tuam exposcunt curam: noctesque diesque

Te reges ambire licet, qui fida ministrant

565

Auxilia, ut tantos durent in marte labores,

Vt maneant; nec fas invisis carpere dictis.

Talibus hectoream mentemque animumque momordit.

Ille autem e curru saltu demissus in arvum

Infert se mediis, geminasque reciprocat hastas,

570

Continuoque animos vulgi et trepidantia bello

Corda virum insano martis succendit amore.

Iamque fugam sistunt, infestaque pectora Teucri

Hostibus obiectant; denso contra agmine Grai

Conferti, intrepidisque obnixi viribus instant.

575

Ac veluti aestivas ubi surrigit area fruges

Cum tepidi glumas venti populantur inanes,

Et sua ruricolae nudi frumenta citato

Ventilabro eiectant, flabrisque agitata secundis

Diducit sensim frugem glumasque volantes

580

Flava Ceres, canent extremo in margine acervi;

Agmina sic Danaum putrido concreta superne

Pulvere canescunt, quem sollicitatus equorum

Pulsibus attollit glomeratque sub aethera campus,

Dum mixti obertunt aurigae undantia lora.

585

Incursant glomerati hostes; circumque nigrantem

Iliaci praeses belli Mars aggerat umbram,

Vndique collustrans acies, mandataque Phoebi

Exigit aurato gladii fulgore micantis,

Qui resides illi Teucrorum in proelia suasit

590

Instaurare animos, cum primum Pallada vidit

Securam Danaum campo abscessisse cruento.

Ipse autem pingui ex adyto in certamina misit

Aeneam, et valido distendit robore pectus.

Isque ubi se sociis immiscuit, omne repente

595

Laetatur Troum ductore superstite vulgus,

Vidit ut incolumem venientem et viribus auctum:

Nil tamen inquirunt; neque enim labor improbus urgens

Compellare sinit, dederat quem magnus Apollo,

Qui nitido argento radiantem sustinet arcum,

600

Demittensque neci mortalia corpora Mavors,

Et numquam fesso gradiens Contentio motu.

Tum Danaos gemini Aiaces et clarus Vlysses

Tydidesque ferox stimulant in martia bella.

Ipsi non vires, phrygiae non gentis ovatus

605

Horrere; at similes nebulis perstare coactis;

Quales supremis per sudum Iupiter olim

Montibus agglomerat, boreae cum flabra quierunt,

Cum venti posuere boni qui dulcibus auris

Concreta obscuro detergunt nubila coelo:

610

Sic Danai in saevos conniti firmiter hostes.

At bonus Atrides digesta per agmina fertur

Multa monens, comitumque animos sic voce fatigat:

Este viri, fortemque animum praestate, verentes

Quisque suum alterni socium; timor omnis abesto:

615

Quos pudor et virtus animant in martia bella,

Incolumes superant; vertentes turpia terga

Gloria nulla manet, vis nulla in pectore surgit.

Dixit; et excusso torquens hastile lacerto

Pergasiden prima pugnas a fronte cientem

620

Democoonta ferit, comitem certamine saevo

Magnanimi Aeneae, grato quem semper honore

Affecere Phryges priameii pignoris instar.

Saepe ille in primis inimicum invadere martem

Censuerat, cursu pernix atque alite planta.

625

Vtque illi Atrides clypei coniecit in orbem

Telum ingens dextra, nulla vi tegminis haesit

Lancea, sed penetrans obducti cingula baltei

Implicuit mucrone virum, mediumque peregit,

Et tandem extrema cunctata clanguit alvo;

630

Corruit ille sonans, sonitum super arma dedere.

Ecce diocleos, fortissima pectora, natos

Crethona Orsilochumque haurit mucrone corusco

Aeneas. Horum genitor phaerea colebat

Moenia, dives opum, genus alta e stirpe liquentis

635

Alphei pylios qui gurgite perluit agros.

Is clarum regno Orsilochum suscepit; at inde

Magnanimus celebri est factus virtute Diocles;

Hic geminam luci sobolem fera bella tenentem

Crethona Orsilochumque tulit: qui graia secuti

640

Agmina, primaeva picti lanugine malas,

Iliacos domito petierunt marmore campos,

Atridum auspiciis, hic blandae lumina vitae

Deseruere simul. Qualesque in vertice montis

Vbere materno gemini crevere leones;

645

Mox stabula invadunt, populant armenta gregesque,

Dum tandem infesta sub pectus cuspide adacta

Ipsi hominum periere manu; sic turbine teli

Oppetiunt miseri concreto in pulvere fratres,

Abietibus similes. Quos dura in fata cadentes

650

Vt vidit miserans, primos Menelaus in hostes

Proripuit gressum fulvo circumdatus aere

Evibransque hastam, magnam cui mentem animumque

Inspirat Mavors, saevis ut concitus ausis

Aeneae dextra patulo procumberet arvo.

655

Quem simul Antilochus prospexit Nestore cretus,

Principibus Troum mediis se se intulit ultro,

Sollicitus ne quid populorum pastor acerbus

Discrimen subeat, rumpatque ingentia coepta.

Iamque manus illi, iam tela adversa tenere,

660

Molirique impar bellum; cum protinus ardens

Exoritur iuvenis. Tum quamquam maximus armis,

Haud tamen ambobus pugna concurrere iniqua

Sustinet Aeneas, refugosque agit aequore gressus.

Olli ut conferto iam dudum ex hoste recepta

665

Mandarunt sociis miserorum funera fratrum,

Conversi in prima bellantes fronte lacessunt.

Iamque Pylaemeneum, certantem robore Marti,

Paphlagonum regem clypeis sua membra tegentum,

Dat leto Atrides, et clavem transforat hasta.

670

Nec mora; atymniaden collato marte Mydona

Antilochus ferit aurigam fortemque ministrum:

Is volucres flectebat equos, teretique molarem

Contortum excepit cubito, manibusque remissis

Splendida candenti ceciderunt fraena elephanto

675

Pulvereum in campum: tum nudo effulgurat ense

Antilochus, mediumque infodit vulnere tempus,

Eque rotis iuvenem terrae detrusit anhelum:

Perstitit ille diu defixo vertice praeceps,

Sinciput obstipum subversosque arduus armos,

680

Nam putris aggestis absorpsit campus arenis;

Mox tamen effusum patulis proculcat in arvis

Vngula quadrupedum, dominumque in pulvere mersat:

Quos porro Antilochus subigit, tortoque flagellat

Verbere, et argolicum properans compellit in agmen.

685

Haec procul ut vidit, contra se se ingerit Hector

Vociferans; sequiturque ducem troiana iuventus,

Quam Bellona furens saevusque agit aequore Mavors:

Funestum infelix pugnae gerit illa tumultum,

Terrificamque manu quassat Mars impius hastam;

690

Et nunc magnanimum praevertitur Hectora gressu,

Nunc pone insequitur. Tum vero aetolius heros

Vt Martem agnovit, pavidus vestigia pressit.

Ceu quondam imbellis gradiens per plana viator

Substitit ad fluvium, quum rauco murmure vidit

695

Cogentem spumas, trepidusque repente refugit;

Haud secus ille gradum recipit, populumque coercet,

Atque ait: O socii, quid enim miramur in armis

Hectora belligerum, celebremque ingentibus ausis?

Vnus adest iuveni semper deus, horridaque arcet

700

Fata potens. En nunc Mavors, en ille figuram

Mortalem indutus. Quocirca, pectore ad hostem

Converso, refugos paulatim abducite gressus;

Cedamus, neque bella deis inimica feramus.

Talibus admonuit socios; iamque agmina Troum

705

Contulerant gressum. Tum princeps impiger Hector

Belligerum Anchialon saevumque in marte Menesthem,

Subnixos uno in curru, deturbat in arvum.

Quos procul exanimes miserans telamonius Aiax

Irruit actutum, stridentemque exigit hastam,

710

Amphiumque petit Selago genitore creatum,

Qui segetum ac pecoris dives paesaea colebat

Moenia, sed Priami natorumque arma secuto

Iniecit fera Parca manus; nam turbidus Aiax

Infossa extremam per cingula complicat alvum.

715

Ille ruens contundit humum; simul involat heros

Induviis inhians: Teucri creberrima contra

Spargere tela manu, iaculorum protinus imber

Ingruere, innumeris horrere hastilibus umbo

Obrutus. At quando stant obnixa omnia contra

720

Nec pote ferre manum turbae, rapit ille cruentam

Et super exanimum posito pede subtrahit hastam,

Seque suis reddit; votique ex hostibus impos

Protelatus abit, denso namque agmine adorti

Certatim ingestis subigunt decedere contis.

725

Sic iuvenem intrepidum et spectatum fortibus ausis

Conturbant statu, profligatumque retrudunt.

Talia dum campis eduntur proelia passim,

Tlepolemum ingentem latumque potentia fati,

Herculeam sobolem, dium in Sarpedona movit.

730

Ergo ubi contulerant vestigia rapta vicissim

Filius atque nepos magni Iovis, illicet audax

Tlepolemus prior his effari vocibus infit:

Sarpedon Lycium ductor, quae causa subegit

Te belli immunem segni hic languere pavore?

735

Atque vana ferunt, qui magno ducere nomen

De Iove te memorant, quando sic stirpe priorum

Degeneras hominum quos Iupiter edidit olim;

Qualem fama canit quemdam mihi rite parentem

Immanem Alciden animosum more leonis,

740

Qui quondam huc senis advectus puppibus, atque

Exiguo comitatu emensus coerula propter

Laomedontis equos, subvertit Pergama bello

Dardaniasque virum viduavit gente maritas.

Tu vero imbellis passim socia agmina cernis

745

Expirare animas. Sed enim auxiliaria Teucris

Haud ultra arma feres, lyciis qui adveneris arvis,

Non tibi si vires superent; nam vulnere nostro

Occumbes, tristesque Erebi penetrabis ad umbras.

Tum contra impavida Sarpedon mente profatur:

750

Ille quidem augustae subvertit moenia Troiae

Laomedonteo sumens de crimine poenas,

Qui iuvenem, officio devictus, tristibus asper

Increpuit dictis, biiuges nec reddidit acres,

Pro quibus ille procul submotis venerat oris.

755

At tibi fata feret funestaque vulnera leti

Nostra manus, magnumque dabis mihi martis honorem,

Exactamque animam volucrum moderator equorum

Excipiet Dites. Sic ore effatur; et ambo

Alter in alterius torquent hastilia corpus:

760

Fraxineum toto iaculatur sanguine robur

Tlepolemus, manibusque virum tela incita utrimque

Certa secant auras. Telum Sarpedonis hostem

Per medium fixit guttur, totumque peregit;

At femur irrumpit violento fraxinus ictu

765

Tlepolemi contorta manu, rubefactaque summas

Scrutatur latebras, duroque infigitur ossi.

Illum aegre Lycii torpentia membra trahentem

Exportant, torquetque virum cruciatibus hasta

Pendula dum femori trahitur defixa cruento;

770

Vulnere namque alto detrusum exculpere lignum

Haud ausum cuiquam, quo se discrimine posset

Sponte referre sua pedibusque insistere certis:

Is labor urgebat trepidos, ea cura ministros.

At parte ex alia referunt argiva iuventus

775

Tlepolemum exanimem. Tum postquam agnovit Vlisses

Infelicem obitum socii, seseque animumque

Increpat ipse suum tam dira et acerba ferentem:

Aestuat ancipitemque alternat pectore curam,

Invadatne Iovis prolem, lyciasne corusco

780

Exagitet mucrone acies rapiatque sub umbras.

Sed miserum lycii fatum ductoris Vlyssi

Invida sors renuit; mox illi flava virago

Alternantem animum lycium compellit in agmen.

Caeranon hic umbris et Alastora dat, Chromiumque,

785

Alcandrumque, Haliumque, Noemonaque, Prytanimque.

Atque alios Lycium fudisset dius Vlysses,

Ni porro agnosset cristatae cassidis Hector;

In primasque acies vibranti splendidus aere

Se tulit, ingenti Danaos formidine terrens.

790

Protinus adventu Sarpedon laetus amici,

Talibus implorans iuvenem lugubre profatur:

Priamide, ne me laniandum desere saevis

Argolicis; tolle o miserum, refer ocius urbis

Moenibus; hic blandam liceat mihi rumpere vitam,

795

Quando fata negant reditus, et coniugis ora

Laeta meae renuunt parvumque revisere natum.

Ille nihil; campumque legit; namque acrior intus

Cura premit, multos Danaum demittere ad Orcum.

Semianimem interea socii Sarpedona sistunt

800

Sub Iovis aegiferi ramosae tegmine phagi.

Nec mora; fraxineum, reserato vunere, truncum

Extundit Pelagon, comitum longo ordine primus:

Linquitur ille animo, atque oculis nox incubat atra,

Respiratque iterum, boreae nam spiritus aegram

805

Inspirans animam recidiva suscitat aura.

Interea Argolici non Martis et Hectoris armis

Palantes fugere, imparibusve occurrere telis;

Sed regredi sensim, rabidum ut novere Gradivum.

Quem vero hic primum quem postremum impiger Hector

810

Deiecit, natus Priami, et Mars aeneus arvis?

Divinum Teuthranta, equitemque in pulvere Orestem,

Et Trechum aetolum consternunt, Oenomaumque

Qui studio succensus opum cephisia propter

Stagna habitarat Hylen, alii qua pinguibus arvis

815

Boeoti posuere lares.

                                         Sed candida Iuno

Hos ubi sanguineo late defervere campo

Prospexit, volucri compellans voce Minervam:

Pro Superi, o magni proles invicta Tonantis,

Siccine, ait, nostris cecidit sententia fallax

820

Pollicitis, simul ac bello expugnarit atrides

Iliacas Menelaus opes et verterit urbem.

Vndisonum ut relegat pontum patriamque revisat?

Quid? Martemne ultra lymphato pectore campis

Sanguineum furere et pugnas agitare sinemus?

825

Immo, age, nos itidem contra expediamur ad arma.

Sic ait. Illa deae monita imperiumque capessit.

Protinus auratis alacres accingit habenis

Alipedes Iuno magni matrona Tonantis.

At festina rotas Hebe subnectit ahenas

830

Curribus, atque octo radios quos ferreus axis

Circumagit, radiatque ardenti aeterna rotarum

Curvatura auro, quam circum innexuit orbem

Aeneus extremum visu mirabile canthus:

Hinc atque hinc axem rapida vertigine circum

835

Argento modii fulgent: argentea lora

Aureaque intendunt subnixam splendida sedem:

Desuper assurgunt camuro duo tympana dorso:

Fulgurat argento temo editus. Illicet Hebe

Porrectumque iugo temonem subligat aureo,

840

Aureaque annectit latis subitura ferorum

Vincula pectoribus. Tum colla comantia Iuno

Subiuga prosubigit, flagratque cupidine pugnae.

At vero aegiferi soboles Iovis innuba Pallas

Exuit ardentem peplum, quem docta laborum

845

Ipsa suis manibus mira variaverat arte,

Deponitque Iovis strato; tunicamque repente

Induit, et patriis in bellum accingitur armis.

Nec mora, centenis radiantem ad pectora transfert

Aegida fimbriolis: clypeique extrema coronant

850

Hinc Pavor, hinc Robur violentum, inde Impetus ardens,

Seditioque minax; medium porro asperat orbem,

Terrificum horrendum vultu specieque tremendum,

Gorgonei cervix monstri, gestamina dextrae

Aegiferi patris. Tum lectos aurea cassis

855

Obnubit crines, gemini cui tempora circum

Orbiculi effulgent, duplex hinc nexus et illinc

Mordaci galeae iuncturas fibulat auro;

Quae capita integeret peditum quot moenia centum

Maxima conciperent. Volucri mox ignea planta

860

Flammato infertur curru; duramque gravemque

Ingentemque manu valida vi corripit hastam

Qua densas Iove nata acies heroaque fundit

Pectora, quos odio contra dea flagrat acerbo.

Protinus urget equos Iuno, et crepitante flagello

865

Praecipitare moras subigit; coelique repente

Sponte sua patuere fores, servantibus Horis.

Coelum ingens ollis et magni culmen Olympi

Custodisse datum est: aliaeque nigrantibus umbris

Obductum et crassa purgant caligine mundum;

870

Nube premunt auras aliae. Stimulisque citati

Emicuere feri reseratae e limine portae.

Nec mora, multiiugi supremo in vertice Olympi

Convenere Iovem secreta in sede quietum.

Hic rapidos ubi pressit equos saturnia Iuno,

875

Sceptrigerum tali compellat voce Tonantem:

Iupiter o genitor, non tu pro talibus ausis

Succenses Marti? Fers ne hunc tam saeva furentem?

Nam quantum qualemque, nefas!, abolevit Achivum

Efferus insontem populum! Nempe ipsa lacessor;

880

Ocia Cypris agit cornuque insignis Apollo,

Quorum hic hortatu furit ecce nefarius illex.

Obstiterisne tua, genitor, mihi protinus ira,

Si male mulctatum proturbo ex aequore Martem?

Iupiter huic contra, nebulas qui cogit et imbres:

885

Immo, age, belligeram, suevit quando illa Gradivum

Edomuisse armis, contra hunc impelle Minervam.

Dicta probat Iuno, rapidosque accensa iugales

Aera per liquidum repetito verbere adurget.

Olli autem sese per inania nubila librant

890

Praepetibus pennis, pariter tellure iacenti

Stelligerique procul suspensi e culmine mundi:

Quantum namque acie quondam transmittat acuta

Qui mare purpureum scopulo despectet ab alto

Aera pugnaci luctatus rumpere visu;

895

Tantum alacres spatii sublimia colla ferentes

Persultant divum alipedes. Troiamque repente

Appellunt, qua se collatis viribus uno

Gurgite confundunt Simoentis et unda Scamandri.

Huc ubi perventum, fraenos saturnia Iuno

900

Supprimit, atque feros curru subducit aperto,

Et caliganti circum contexit amictu;

His vero ambrosium caelestia pabula gramen

Submittit Simois. Nulla est mora, protinus illac

Assimiles pavidis cursum rapuere columbis,

905

Suppetias Danais. At postquam intra agmina ventum est

Magnanimosque duces, qui, denso examine mixti

Tydiden circum truculentum, bella leonum

Fulmineosque imitantur apros quorum aspera vis est,

Compressis propere gradibus dea candida Iuno

910

Stentora magnanimum simulat; qui gutture ahenam

Fundebat vocem, et patulo clamabat hiatu

Quinquaginta sonent quantum simul ora virorum;

Hisque animos tollit dictis et conciet armis:

Quis pudor, indecores pulcherrima corpora Grai!

915

Proelia dum campis dius miscebat Achilles,

Numquam ausi iliacae limen transcendere portae

Troiugenae, numquam Danais componere dextras;

Tantum thessalicae trepidabant cuspidis ictus!

At nunc, urbe procul, media in navalia pugnant.

920

Talibus evibrat mentes atque efferat iras.

Ipsa Diomedem glauco dea lumine Pallas

Curriculo aggreditur; medio quem convenit arvo

Inter equos interque rotas, dum tabida mulcet

Vulneris ora manu, volucris quod turbine teli

925

Pandarus inflixit. Namque armum nexile vasti

Vmbonis lorum riguo sudore madescens

Torserat attritu, defectaque robore dextra

Languebat iuveni; qui postquam inserta levarat

Vincla humeris, fluido tergebat sanguine vulnus.

930

Vtque iugum tetigit Pallas, sic farier orsa est:

Quam sibi dissimilem Tydeus in luminis oras

Progenuit sobolem! Nempe illi ad bella calenti

Maior in exiguo regnabat corpore virtus.

Saepe ego gliscentem pugnas animisque furentem

935

Sedabam et dulci subigebam abscedere bello.

Cum petiit solus thebanas nuntius arces:

Saepe illum dapibus iussi indulgere quietum

Aulai in medio, sed enim acri robore mentem

Suffectus, iuvenes saeva in tentamina pugnae

940

Sollicitare ferox, omnes anteire repente

Cadmeidas. Sic ipsa aderam, iuvenemque fovebam

Intrepidum. Sed te, dum fervent proelia campo,

Nequicquam observo iubeoque inferre cruentum

Dardanidis bellum. Quod seu tibi membra citatus

945

Exanclata labor domuit, seu frigida mentem

Formido implicuit, numquam te exinde superbi

Tydeos Oenidae genitum de sanguine iactes.

Sic Dea. Sic contra fortissimus excipit heros:

Nosco te, aegiferi proles invicta Tonantis;

950

Atque ideo palam effabor, nec pectore condam.

Nulla premit formido animum, nulla aggravat artus

Segnities; tua me, o Palla, tua iussa retardant.

Ipsa vetas aliis collata occurrere pugna

Caelitibus, Veneremque iubes contundere telo

955

Attrectantem acies: en nunc vestigia sensim,

Numinis ergo tui, refero, cunctosque gregari

Hic Danaos socia pariter regione subegi;

Martem etenim toto video defervere campo.

Suscipit hunc contra bellis accincta virago:

960

Tydide Diomede, animo gratissime nostro.

Iam neque Mavortem metuas nec quemque deorum,

Dat tibi sum praesto dum te foveoque tegoque;

Atque adeo adversos, age nunc, impinge iugales

Gradivo intrepidus, Gradivum cominus hasta

965

Impete: nusquam istum iam tu vereare furentem,

Saevum immane malum, varium et mutabile semper;

Namque mihi coram Iunonique ante recepit

Cernere ex adverso in Teucros belloque fovere

Rem danaam, qui nunc contra auxiliaribus armis

970

Iliacas sustentat opes, Graium agmina late

Proterit; en penitus promissa oblita fidesque.

Dixit; et e curru Sthenelum detrudit in aequor,

Seque rotis sublimem infert, heroaque propter

Accumbit: gemuit sub pondere faginus axis,

975

Terribilem invectaus divam iuvenemque potentem.

Corripit hinc flagrum Pallas facilesque lupatos.

Impingitque levem currum biiugesque Gradivo.

Ille autem immanem Periphanta in pulvere tetro

Stravit ochesiaden, aetolae gentis alumnum.

980

Mox Dea tartaream, ne se Mars cernere possit,

Induitur capiti galeam. Tum letifer, acrem

Tydeos ut vidit natum, Periphanta repente

Deserit exsanguem bibula Gradivus arena,

Infensusque viro violento turbine fertur.

985

At postquam alterno ventum in certamina cursu est,

Fulmineam princeps contendit protinus hastam

Lora iugumque super saevo conamine Mavors,

Quam propere exceptam dextra in diversa repellit

Innocuamque rotis obliquat caesia Pallas.

990

Continuo aeratum Diomedes missile contra

Exigit: ast imum directa cuspide virgo

Impellit ventrem, praeductaque texta penetrat,

Et lacerat pulchrum teli violentia corpus;

Hinc hastam evellit. Tum vero saucius altum

995

Eiulat armipotens, quanto clamore novena

Millia bellantum clament aut dena virorum.

Hic qualis coeli facies, quum nubibus atris

Conditur in tenebras, sicco quas flamine ventus

Contrahit humentes, talis sublimis in auras

1000

Tydidae apparet saevi Mavortis imago

Dum sese caecis in coelum e nubibus aufert.

At postquam in magni se sustulit atria caeli,

Assedit patri; atque animum moerore fatigans

Extulit ambrosio turpatum sanguine vulnus,

1005

Et simul has aegro gemitu dedit ore querelas:

Iupiter omnipotens, ecquid scelera ista quietus

Vsque feres? Quotiens alternis numina divum

Conflixere odiis, humani germinis ergo!

Tecum bella omnes gerimus: tu namque puellam

1010

Pestiferam insanam, cui semper crimina cordi,

Fudisti in lucem. Nempe omnis turba deorum

Imperiis parere tuis, tibi cedere sueti;

Hanc unam non re non dictis corripis ullis,

Vni cuncta licent, quia te genitore creata est.

1015

Quae modo Tydiden, Teucrorum strage superbum,

Cum superis certare armis animosa subegit:

Nam Venerem extremae collisam margine palmae

Perculit; inde mihi, violenti daemonis instar,

Congressus telo est. Sed enim discrimina cursu

1020

Evasi. Quod ni mea sors impervia leto

Lege foret superum, diris cruciatibus ictus

Inter defunctos penetrassem in Tartara manes.

Talia dicentem, iam dudum lumine torvo

Defigit genitor, tum contra ita farier infit:

1025

Parce meas lacrimis fletuque obtundere sedes,

Versicolor Mavors. Vnum te ex omnibus odi

Caelitibus, rutili quot sustinet axis olympi:

Semper enim strages rixas et proelia et arma

Mente agitas, matrisque tibi intolerabilis haeret

1030

Iunonis furor et rabidae vis effera mentis;

Quam saepe indomitam consulto inflectere verbis

Cogor; et illius, ni me sententia fallit,

Consilio, infestae pateris discrimina pugnae

Sed et ferre diu tantos, Gradive, dolores

1035

Haud libitum, nostro quando te e germine mater

Edidit, et nostra deducis origine nomen.

Sin alius superum dias in luminis oras

Vsque adeo immanem summo genuisset olympo,

Iam pridem ingemeres Erebo detrusus opaco.

1040

Vix ea; cum magni Paeeon iussa Tonantis

Suscipit, et sparso conducit vulnera succo,

Nil mortale etenim medicas hebetaverat artes.

Ac veluti humenti glomerata coagula lacte

Concrescunt tactu, solidumque gelantur in orbem,

1045

Sic tum plaga coit coelesti fota veneno.

Sanguine sordentem iunonia diluit Hebe,

Obtentuque artus operosae vestis obumbrat.

Occupat extemplo solio vicina paterno

Strata ferus Mavors, nimioque superbit honore.

1050

Iamque domos superas coelo petiere remenso

Iuno colens Argos et alalcomeneia Pallas,

Fatiferum postquam pepulere ex aequore Martem.

 

Finis quinti libri Homericae Iliados
ab Angelo Politiano in latinum conversi,
Laurentio Medice Petri filio
duce et auctore ingenui laboris