Angelo Poliziano Iliadis Homerice libri quatuor liber IV
Other sections


 

Ad magnanimum virum
Laurentium Medicem Petri filium

 

At superi magni circum atria fulva Tonantis

Aurato sedere solo, quis dulcibus Hebe

Invergit nectar pateris; illi aurea dextris

Pocula suscipiunt laeti, redduntque vicissim,

5

Sidereosque oculos troiana in moenia vertunt.

Interea obliquis Iunoni illudere dictis

Pertentans natus Saturni, haec edidit ore:

Nempe favent geminae Menelao in proelia divae,

Iuno colens Argos, et alalcomeneia Pallas,

10

Quae procul aethereis residentes sedibus illum

Prospiciunt laetae. Sed nulla iniuria tardat

Cyprida ridentem, Paridi quin sedula custos

Haereat, atque atrae depellat nubila mortis:

Et nuper cum iam cuncti suprema putarent

15

Fata sequi iuvenem, tribuit Cytherea salutem.

Nunc sua belligero victoria cessit Atridae.

Sed nos consilio dubias quis casus agat res

Scrutemur, validasne fero concurrere marte

Expediat turmas, an iuncto foedere utrosque

20

Servari populos. Atque haec sententia cunctis

Si stet certa deis, teneant sua moenia Teucri,

Argivamque Helenen iterum Menelaus habeto.

Dixerat. Extemplo Pallasque et candida Iuno

Collectam abductis iram ostendere labellis;

25

Namque Iovi haerentes, qua possent laedere Teucros

Versabant animo. Tenuitque silentia Pallas,

Succenses patri; sed Iuno protinus iram

Expressit, talesque effudit pectore voces:

Saturni immanis soboles, quae verba profaris?

30

Mene iubes tanto longum sudasse labore

Nequicquam, et fessos pressa cervice iugales

Esse mihi frustra, dum tristia proelia regi

Iliaco natisque paro, dum cogere coetus

Incumbo, et graias rapto in certamina turmas?

35

Perge tamen, sed non alii tua iussa volentes

Addicent Superi.

                                  Tales dedit ore querelas.

Quam contra alterna nebularum voce coactor

Iupiter effatur, magnaque exaestuat ira:

Quid tibi nam Priamus, Priami quid regia proles

40

Obfuit aut in te potuit committere tantum

Infelix, quae sic effraeno pectore tendis

Diruere ingentis pulcherrima moenia Troiae?

Nec prius absistes odiisve infracta quiesces,

Moenia quam Teucrum portasque ingressa patentes,

45

Et Priamum et natos Troiaeque potentis alumnos

Dentibus exedas crudos. Sed quae tibi saeva

Mente sedent, age, exsequere, ut certamina tandem

Haud constent magno nobis, cogarque severus

Succensere tibi. Verum haec sub mente reconde

50

Dicta, soror, memori: quotiens ego numine tendam

Expugnare meo praesignem moenibus urbem,

Siqua tibi est animo, siquam mortalia complent

Corpora cara tibi, tum nostram protinus iram

Atteruisse cave. Sic nobis certa voluntas,

55

Hoc tibi quando volens animo nolente remisi.

Nam quascumque urbes rutilo sol lumine lustrat,

Et quascumque tegit stellati culmen olympi,

Ante omnes, colui magnae sacra moenia Troiae,

Et Priamum et Priami populum praedivitis omnem;

60

Plurima namque meis mactata est victima sacris,

Et multo calet ara mero ac nidore piata,

Qualia dant superis mortales praemia divis.

Ad quem sic oculis fatur Iuno inclyta magnis:

Tres equidem ante alias amplector, Iupiter, urbes,

65

Argosque, et Sparten, et compita lata Mycenes:

Oderis istarum quotiens, nil deprecor, illam

Verte solo; neque enim conatus frangere tentem

Ipsa tuos; nec si studeam te flectere, coniunx,

Irascarve tibi, nostri perfecta voluntas

70

Esse animi poterit, rerum tibi tanta potestas!

Par tamen est longos certo quoque fine labores

Exegisse mihi, quod sum dea, quod genus idem

Et pater ambobus fuerit, meque ipse priorem

Saturnus dias in luminis edidit oras.

75

Quin etiam coniunx dicor tua, culmen olympi

Qui regis et superos certis moderaris habenis.

Verum haec alterna cedemus mente vicissim,

Ipsa tibi, tu vero mihi; sic omnis in unum

Conveniet mox turba deum. Nunc maxima Pallas,

80

Imperiis instincta tuis, petat agmina Graium

Dardaniasque acies, utque ipsi foedera rumpant

Troiani tentet sacrataque iura resolvant.

Haec postquam effata est, hominum pater atque deorum

Talibus extemplo succendit Pallada dictis:

85

I medios inter populos, et dissere, Palla,

Crimina bellorum; rumpant sacra foedera Troes

Exhortare prius, Danaosque in bella lacessant.

Dixit. At illa leves caeli demissa per auras

Advolat effuso transmittens aethera cursu.

90

Qualem ingens natus Saturni, curva tenentis

Consilia, aethereo stellam de culmine misit,

Prodigium nautis populove in bella coacto,

Spargentem rutilos celsis in nubibus ignes;

Haud secus insiliens campo se bellica Pallas

95

Intulit in medios. Subitus pavor occupat artus

Spectantum; fusaque aliquis sic voce propinquum

Continuo invadens. Aut nos accingere, dixit,

Cogemur pugnae, ferroque lacessere martem;

Aut pater omnipotens stabili nos foedere iunget

100

Iupiter, et populi concordi pace fruentur,

Namque hominum a tristi custodit pectora bello.

Talia dicta dabant. Formam dea vertitur oris

Laodoci in vultus praeclaro Antenore creti,

Et lycium toto mox Pandaron agmine quaerit.

105

Hunc ubi belligeras inter consistere turmas,

Quas procul Aesepi deduxit fontibus heros,

Repperit, his iuvenem compellat vocibus ultro:

Obsequere, eia, precor, mihi, nate Lycaonis ingens,

Torque levem cornu Menelai in membra sagittam;

110

Pronum sterne solo: quem si cecidisse sub armis

Contigerit, Teucros insigni laude fovebis,

Quos bene apud memores tanti tibi gloria facti

Nusquam aberit; Paris ipse quidem splendentia dives

Ante alios tibi dona dabit, si turbine teli

115

Incitus Atrides vitam exhalabit in auras

Ascendetque rogum. Sed iam molire sagittam,

Et lycium votis Phoebum precibusque vocato,

Insignem cornu certum propellere telum;

Offer sacra deo, caesurum pinguibus aris

120

Primitias pecudum, repetes cum tecta Zeleae.

Talibus amentis mentem Tritonia suasit.

Continuoque feri compactum e cornibus arcum

Deprompsit capri, quem caeci in faucibus antri

Ipse olim observans, inopino vulnere dulces

125

Perculerat latebras linquentem, antroque supinum

Straverat intorto traiectum pectora ferro;

Ille bis octonis surgentia cornua palmis

Vertice fundebat, docto quae deinde labore

Artificique manu desecta aptataque prudens

130

Expoliit faber, et solido capita addidit auro.

Hunc ubi iam extulerat, terrae subsedit, et acri

Contendit nervo; comitum quem turba latentem

Collatis operit clypeis, ne forte, priusquam

Dirigat aligerum Menelai in corpora ferrum,

135

Exciti insurgant Danai martemque lacessant.

Sublevat hinc tegmen pharetrae, immanemque sagittam

Seligit actutum, sed qua nec acutior ulla

Nec minus incerta est nec quae magis audiat arcum,

Tristiaque intento componit spicula nervo,

140

Et pharetrata vocat lycii mox numina Phoebi:

Inde ovium primos foetus solemnia sacra

Caesurum pingues sese promittit ad aras,

Cum repetet sacrae mox dulcia tecta Zeleae.

Tum bubulum abduxit nervum, volucremque sagittam

145

Atque arcum ferro pariter nervoque papillam

Contigit, et latum cornu sinuavit in orbem.

Sibila dehinc arcus nervique dedere sonantes;

Per mediasque volans acies avidumque cadendi

Turbine prosiluit rapido penetrabile telum.

150

At non cura tui, Menelae, e pectore divum

Exciderat: verum ante alios dea bellica magno

Nata Iove assistens, telum detorsit amarum,

Et dirum avertit fatum; velut anxia mater

Exigit obscoenam nati de corpore muscam,

155

Cum dulci fruitur somno. Mox excipit ictum

Angustus rutilo praefulgens balteus auro,

Qui iuncto duplicem nexu thoraca premebat;

Tum varia intortum perrumpit cingula telum,

Thoracisque moras mitramque ex aere rigentem

160

Praeductum iaculis animae tutamen acutis

Confodit, et summum describit vulnere corpus;

Continuoque niger prorumpit vulnere sanguis.

Puniceo veluti detersum Maeonis olim

Aut Cariatis ebur violat cum femina fuco,

165

Cornipedem quod fraenet equum, iacet illud in alto

Compositum thalamo, multique in proelia ferre

Optavere equites nequicquam, namque verendo

Servatur regi, validum quod luce rubenti

Ornet equum pariterque equiti sit gloria celso;

170

Sic tibi purpureo, Menelae, nitentia crura

Et femora et pulchri rubuerunt sanguine tali.

Illicet ipse virum timuit regnator Atrides,

Vt nigrum aspexit fundentia membra cruorem;

Nec minus extimuit fatum Menelaus acerbum.

175

At vero exsertum tenui de vulnere nervum

Vt vidit, geminasque hamatae cuspidis alas,

Pectore collegit vires animumque recepit.

Hic Agamemno manum iuvenis capit, atque ita fatur,

Et graviter socios inter gemit ipse gementes:

180

Care, tuo exitio percussi foedera, frater,

Te solum obiectans cunctis in proelia Teucris.

Sic te vulneribus petiere, ac iura fidemque

Calcavere Phryges! Sed enim iurata deorum

Numina, et agnorum cruor, ac libamina sacri

185

Fusa meri, dextraeque datae acceptaeque vicissim,

Haudquaquam evadent fallacibus irrita Teucris.

Nam licet Argivum nondum Saturnius ausis

Annuerit, certo faciet rata numine tandem

Vota animi; meritasque gravi pro crimine poenas

190

Mox capita ipsa Phrygum miseris cum matribus atque

Pignoribus solvent caris. Namque haec mihi certa

Mente animoque sedent: aderit, nec fallimur, olim

Certa dies, sacram quae diruat Ilion urbem

Et Priamum et Priami populum regnumque superbi;

195

Iupiter at celso residens in culmine olympi

Ipse manu horrendam Phrygibus cinctamque tenebris

Aegida concutiet flagranti fervidus ira

Dardaniam ob fraudem. Certo haec cuncta ordine fient.

At dolor urgebit saevus mea pectora, frater,

200

Si moriere tuaeque implebis stamina vitae.

Namque ego ad optatum remeabo inglorius Argos,

Et Danai patrias repetent mox remige sedes,

Argivamque Helenen Priamo Teucrisque relinquent

Egregiam laudem; phrygiis tua putrida campis

205

Mox opere infecto, Menelae, e pectore fundet:

O utinam in cunctis Agamemno ita vindicet iram,

Vt modo, belligeros qui frustra huc duxit Achivos,

Iamque domum patriamque tenet maria alta remensus,

Et vacuis cessit ratibus, fratremque reliquit! -

210

Haec ubi quis referet, tellus mihi lata debiscat!

Sic ait. Ast iuvenis contra imperterritus infit:

Parce metu, Argivum quatiat ne pectora terror,

Namque volans nullo telum discrimine adactum est,

Sed picturatus rapidum compescuit ictum

215

Balteus, ac multo fabrum sudata labore

Mitra rigens, duplicique exactus tegmine thorax.

Quem contra excipiens Agamemnon talibus orsus:

O sint vera utinam, frater, quae pectore fundis!

Verum abstergebit vulnus spargetque salubri

220

Mox opifer succo nigros abigente dolores.

Dixit; et extemplo divinum nomine signans

Talthybium alloquitur praeconem, et talia fatur:

Huc, age, rumpe moras, arcesse Machaona magnum

Asclepi genitum medici de sanguine summi,

225

Belligerum ut cernat iam iam Menelaon Achivum

Ductorem, intorta fixit cui membra sagitta

Dardania arquitenens lyciave e gente creatus;

Gloria magna suis, Danais dolor omnibus ingens.

Sic ait. Ast illi concussit pectora terror.

230

Protinus ad danaas referunt vestigia turmas.

Hinc ubi iam gressus tulerant qua flavus in armis

Constiterat iuvenis, magno regnumque ducumque

Concursu obseptus, et dis coelestibus aequus

Conserta medius stabat claudente corona,

235

Continuo ex habili retrahebat spicula balteo,

Sollicitansque manu praeductae cuspidis alas

Evellit geminas; tum picti vincula baltei,

Thoracemque simul, textumque exsolvit ahenae

Squamigerum mitrae multo sudore coactum:

240

Hinc ubi iam eliciti perspexit vulnera teli,

Mitia deterso sparsit medicamina tabo,

Ipsius ante patri dederat quae munera Chiron.

Belligerum interea dum sic Menelaon Achivi

Circumstant, clypeis protectae corpora Teucrum

245

Processere acies. Tum vero accingier armis

Pro se quisque ardent Danai, pugnaeque parant se.

Non hic torpenti resolutum membra veterno,

Non trepidum cernas, non fervida bella paventem

Magnanimuni Atriden, saevi sed munera martis

250

Ardentem, atque alacri properantem in proelia passu.

Linquit equos, linquit volucres lato aequore currus:

Illicet hos crebras efflantes naribus auras

Sedulus excepit custos fidusque minister

Piraidae Eurymedon Ptolemaei clara propago;

255

Hos illum servare iubet, si membra fatiget

Improbus inde labor dum Graios instruit armis.

Ipse pedes campos atque agmina nota pererrat

Magnanimus ductor. Tum siquos cernit inertes,

Praecipitare moras verbis instigat amicis:

260

Argivi celerate, et saevo incumbite marti.

Iupiter hac stabit genitor Danaisque favebit:

Et qui iura prius, qui testes foederis icti

Contempsere deos, horum post fata cadaver

Vulturibus dabitur rapidis; nos dulcia Troum

265

Pignora et uxores ratibus ducemus amatas,

Pergama cum nostris manibus prostrata iacebunt.

Quos vero invisi languere in munera martis

Aspicit, irata castigat voce paventes:

Argivi bello praestantes, nulla pudoris

270

Dedecoris vos signa tenent? Quid statis inertes

Hinnuleis similes? Volucri postquam impete apertam

Planitiem secuere leves, mox languida fessi

Genua trahunt, nullasque cient sub pectore vires.

Haud secus attoniti statis, pugnamque timetis.

275

Quonam erit usque mora haec? An dum troiana iuventus

Ad danaas raptim puppes litusque feratur?

Dumque oculi cernant vestri, num dextera magni

Vos tegat alta Iovis fatumque expellat acerbum?

Sic duce digna gerens acies lustrabat Atrides.

280

Admisso petit inde gradu densa agmina Cretum,

Membra armis regem iuxta Idomenea tegentum.

Viribus ille apro similis, tum pectore prudens,

Agmina prima parat bello; postrema coercet

Meriones. Verum hos ingens ubi vidit Atrides,

285

Idomenea alacri compellans voce profatur:

Te certe ante omnes Danaos ego semper honore

Afficio, sive in duri certamine Martis,

Sive opere in reliquo, placidae seu munere mensae,

Cum primi Argivum flagrantis pocula Bacchi

290

Cratere immiscent: epotum namque Lyaeum

Instaurant alii vicibus capita alta comantes

Argolici, et vacuis pateris nova vina refundunt;

At plena assistunt Baccho tibi pocula semper,

Ceu mihi, quo valeas, animus cum suaserit, ora

295

Colluere ac frenare sitim. Sed nunc age, qualem

Iactabas quondam, talem te in proelia praesta.

Quem contra Idomeneus Cretum dux protinus infit:

Me comitem, Atride, cernes in bella paratum,

Quod tibi iampridem nutu verbisque recepi.

300

Verum hortare alios crinito vertice Achivos

Vt cito pugnemus, quando irrita foedera Troes

Fecere, ast ipsis letum saevique dolores

Impendent, qui iura prius laesere fidemque.

Sic ait. Inde animum laetus perrexit Atrides,

305

Aiacesque petit glomerata per agmina tendens.

Olli inducebant humeris fulgentibus arma;

Densa simul peditum nubes in bella subibat.

Qualem praerupto scopuli de culmine pastor

Per mare tendentem zephyri spiramine nubem

310

Prospicit; illa procul piceae caliginis instar

Apparet ponto gradiens, ac turbine saevo

Praecipitat; timet ille videns, pavidasque sub antrum

Cogit oves, properatque gravem vitare procellam:

Tales, iuxta illos, iuvenum quos Iupiter ingens

315

Nutrierat tendunt glomeratae in bella phalanges,

Nigrantes, densae clypeis et fortibus armis.

Hos quoque perspiciens, animo gavisus Atrides

Talibus alloquitur verbisque volantibus infit:

Aiaces, Graium ductores aere micantum,

320

Haud opus hortatu vobis iussisque meis est;

Vos potius densas in bellum accendite turmas.

Iupiter o utinam, Pallasque et pulcher Apollo,

Omnibus idem animus foret alto in pectore Graiis!

Ocius ut prono pulsaret culmine terram

325

Vrbs Priami, et nostris manibus prostrata iaceret.

Dixit; deseruitque duces, reliquosque petivit.

Nestora tum Pylium facundi convenit oris,

Aptantem pugnae socios dictisque monentem;

Quem circum ingentem Pelagonta et Alastora cernit,

330

Aemonaque Chromiumque Creonta Biantaque regem.

Ille in fronte equites currus rapidosque iugales,

Extrema pedites acie densosque bonosque

Ceu murum belli statuit; timidosque coegit

Protinus in medium, ne saevas aequore possint

335

Detractare vices duroque abscedere marti.

Inde equiti edicit validos inhibere iugales,

Nec reliquam turbare aciem; tum ne sibi quisquam

Fidat, equum regere et telo decernere doctus,

Nec procul a sociis procurrere longius ausit;

340

Neve pedem timidi referant, aciemque refringant.

At quicumque alacres versans in pulvere bigas

Hostilem ruet ad currum, tum lancea dextra

Olli versetur facili; namque hoc mage confert.

Sic validas urbes, sic moenia celsa priores

345

Vincebant bello; talem in certamine mentem,

Talem animum quondam patres in pectore habebant.

His in bella senex iam longo callidus usu

Hortatur socios. Quem postquam laetus Atrides

Aspexit, volucri compellat voce repente:

350

O utinam veluti crudo tibi pectore fervet

Nunc ingens animus, sic te sequerentur et ipsa

Genua, senex, firmasque darent pia numina vires

Martis in arma feri! Sed te domat aegra senectus.

Atque utinam haec alium premeret, tibi laeta iuventus

355

Afforet! Hunc dulci Nestor sic excipit ore:

Atride, ipse etiam cuperem nunc viribus illis

Esse tibi, quas ante meo rex marte peremptus

Sensit Ereuthalion. Sed non simul omnia magni

Coelicolae prabent homini: si laeta virebant

360

Membra annis quondam, nunc me mea deficit aetas.

Sic quoque nunc equites inter versabor; et illos

Consilio, qui solus honos solet esse senectae,

In martem subigam: iuvenili lancea dextra

Versetur, calido fervent quis sanguine membra.

365

Dixerat. Inde animum laetus perrexit Atrides;

Atque in procinctu Petei de stirpe Menestheum

Offendit stantem, quem circum bellica pubes

Fulgebat iuvenum quos patria misit Athenae.

Hunc prope consilio stabat praesignis Vlysses,

370

Atque Cephallenum praestantes robore turmae

Stipabant regem. Belli nondum ille tumultus

Senserat; et nuper Teucri fortesque Pelasgi

Adversum excierant saeva in certamina gressum:

Illi autem campo vestigia fixa tenebant,

375

Infestam donec Teucri et prima agmina Graium

Incipiant conferre manum martemque lacessant.

Quos ubi conspexit, dictis castigat amaris

Rex hominum Atrides, ac verba volantia fundens:

Nate, inquit, regis Petei quem Iupiter ipse

380

Nutriit, et tu astu fallaci ornate dolisque,

Quid trepidi statis? Quaeve haec cunctatio, donec

Bella serant alii? Vos certo prima ciere

Agmina, vos primo decuit confligere marte,

Quos ego sum primo mensae dignatus honore,

385

Cum danais epulae senibus mensaeque parantur.

Hic tostae veribus carnes, hic dulcia semper

Pocula prompta manent valido spumantia Baccho.

Vos etiam ante decem spectabitis ire cohortum

Praesidia in pugnas hostilibus obvia turmis?

390

Hunc torve aspiciens ita callidus infit Vlysses:

Quod verbum, Atride, vallum tibi dentibus aptum

Tam temere effugit, qui nos certamina dixti

Negligere? At cum iam Troum Danaumque catervae

Incipient conferre manu fera munera martis,

395

Telemachi patrem, modo sint tibi talia curae,

Principibus cernes mixtum concurrere Teucris

Intrepidum. Sed tu ventosa et inania iactas.

Ad quem subridens sic ore effatus Atrides,

Vt iuvenem saeva correptum novit ab ira,

400

Et placidus dictis contraria dicta retexit:

Insignis Laertiade percallide Vlysses,

Non ego te nimium carpo, non iussibus hortor;

Mollia solerti semper tibi pectore surgunt

Consilia, et quicquid sapio mecum sapis ipse.

405

Sed tamen haec alio placentur tempore, siquid

Convitii dictum est, dique haec vana omnia reddant.

Dixit, deseruitque duces, reliquosque petivit.

Tydidaeque citus Diomedis in agmina tendit;

Magnanimumque heroa videt, iuxtaque fugaces

410

Cornipedes lentoque evinctos glutine currus:

Cominus astabat Sthenelus capaneia proles.

Hos vero aspiciens dictis instigat amaris

Rex hominum Atrides, ac verba volantia fundit:

Tydeos heu soboles volucrum domitoris equorum,

415

Quid trepidas? Quae degenerem tam sera moratur

Segnities? Non sic genitor trepidanter in hostem

Tendebat Tydeus: primum illi invadere martem

Dulce fuit, sociosque in pugnam anteire sequentes.

Sic referunt qui pugnantem videre; sed ipsi

420

Haud equidem occurri, nec cernere contigit umquam;

Verum omnes superasse ferunt, dum bella gerebat.

At quondam nostras hospes sine marte Mycenas,

Delectus populi crebros in proelia cogens,

Cum Polynice adiit superis coelestibus aequo.

425

Olli etenim bellum thebana in tecta parabant,

Et secum educi iuvenes in proelia lectos

Auxilio orabant: votisque repente secundi

Annuerant cives, atque agmina fida parabant;

At pater infaustum demittens aethere signum

430

Iupiter avertit. Tum nostra ex urbe profecti,

Postquam iniere viam et gressu petiere citato

Asopum viridem vincis et gramine molli,

Nuntius a magnis iterum submissus Achivis

Magnanimus Tydeus, densos Eteoclis in aula

435

Accintos dapibus cadmeae stirpis alumnos

Continuo offendit: nec, solus et advena, Tydeus

Confertam extimuit turbam; cunctosque vocabat

In certamen atrox, nulloque repente labore

Victor erat: sic glauca oculos Tritonia favit!

440

At cadmei equites, stimulis suadentibus irae,

Dum redit, insidiis tacitoque invadere bello

Accingunt sese: viridi tum robore fortes

Quinquaginta legunt; facinusque in triste trahebant

Aemonides Maeon superis coelestibus aequus,

445

Natus et Autophoni bellis acer Lycophontes.

Hos etiam indecori mactavit funere Tydeus;

Damnavit leto cunctos, eque omnibus unum

Viventem Aemoniden thebana in tecta remisit,

Ostentis divum parens, aetolius heros.

450

Talis erat Tydeus; cuius de sanguine natus

Deterior bello est, sed fandi munere maior.

Haec ubi dicta dedit, tenet ore silentia presso

Tydides, regis veritus dicta aspera magni.

Verum his extemplo capaneius excipit heros:

455

Vera quidem nosti; quae nunc mentiris, Atride?

Nos septem egregiam portis devicimus altam

Theben; nec tantum meliora ad moenia vulgus

Duximus, at Iovis auxilio ostentisque deorum

Paruimus. Sontes effraena licentia patres

460

Damnavit leto; quos tu componere nobis

Parce, paremque illis nostro ne confer honorem.

Ad quem sic torvo Diomedes lumine fatur:

Comprime, amice, sonum, dictisque hoc tempore nostris

Obsequere: in regem neque enim convicia fundo,

465

Hortantem Danaos bellum miscere cruentum;

Huius enim decus est, si Grai teucria vincent

Agmina et extremis superabunt Ilion armis;

Hunc manet et luctus, victis certamine Achivis.

Quare, age, curemus validas in proelia vires.

470

Dixit; et e curru saltum dedit ocius arvis;

Aeneaque arma simul concussi in pectore regis

Horrendum insonuere immani concita pulsu,

Intrepidumque ingens cepisset protinus horror.

Ac veluti undisono cum litore concita saevi

475

Aequoris unda frequens zephyro luctante movetur,

Consurgit pelago primum, dehinc margine summo

Fracta immane fremit, tum promontoria circum

Tollitur incurva, et spumam salis exspuit albam;

Haud secus Argivum glomeratae in bella phalanges

480

Agmine perpetuo tendebant. Ipse monebat

Quisque suum doctor populum, compressaque vulgus

Ora tenens ibat tacitum; nec pectore tantae

Plebis inesse sonum dicas, rata iussa verentis

Ductorum: et quae quisque humeris varia induit arma

485

Spargebant rutilum Phoebi sub sidere lumen.

At Teucri de more ovium quae divitis olim

Stant caula domini innumerae, distentaque lacte

Vbera mulgentur, densantque in gutture vocem,

Auditique acuunt matres balatibus agni;

490

Talis dardanio sonus exsurgebat in hoste:

Non idem cunctis clamor, non omnibus una

Vox erat, at mixtae diverso ex agmine linguae.

Hos Mars armipotens, glauci dea luminis illos

In bellum exstimulat Pallas, Terrorque, Pavorque,

495

Quamque homicida vocat Mavors comitemque sororemque

Haud umquam fesso gradiens Contentio motu;

Parva quidem primo, mox se se attollit in auras,

Ingrediturque solo, et celso caput aethere condit.

Haec tum Dira sui cunctis incussit amorem

500

Per medias invecta acies, augensque virorum

Crudeles gemitus. Et iam pleno aequore in unum

Convenere locum; conferctique agmine denso

Praetexunt iunctos clypeos, hastasque, virumque

Robora qui duro clausi thorace micabant;

505

Texitur hinc atque hinc validis umbonibus agger.

Hic ingens oritur populo coeunte tumultus;

Hic una assurgit gemitus clamorque ruentum

Vincentumque simul; manabat sanguine tellus.

Vtque ubi decursu rapido de montibus altis

510

Miscent se socia torrentia flumina valle

Et pluvios magnis conducunt fontibus imbres,

At sonitum exaudit procul alto e vertice pastor;

Sic mixti auditur populi clamorque pavorque.

Continuo Antilochus stantem primo agmine saeva

515

Morte Thalysiaden Echepolum sternit in aequor;

Namque aes adversum cauda praesignis equina

Illisit galeae, et perrupit vulnere frontem,

Atque os interius traiecit ahenea cuspis:

Olli oculis tenebrae exortae, moriensque cruentam

520

Pulsat humum turri similis, campoque recumbit.

Quem subito, arreptum pedibus, praestans Elephenor

Chalcodontiades magnorum ductor Abantum

Protrahit ex acie; atque ardescens ocius illum

Denudare armis, inopino concidit ictu.

525

Namque ubi magnanimus regem conspexit Agenor

Tractantem exanimum corpus, qua exerta patebant

Incurvi iuxta clypeum latera, hausit ahena

Cuspide connitens, ac leto membra resolvit.

Sic animum efflavit iuvenis. Iuxtaque ruentem

530

Durum opus exoritur Troum Danaumque repente;

Vtque lupi, irrumpunt adverso marte vicissim,

Virque virum impellit. Princeps telamonius Aiax

Anthemione satum viridem Simoesion hasta

Confodit: hunc Idae descendens vertice quondam

535

Foeta parens phrygii genuit Simoentis ad undam,

Atque ibi cum geminis servare parentibus hirtas

Consuerat pecudes; nomen Simoesius inde

Deductum; sed non caris genitoribus ille

Qui se nutrierant mercedem solvit, et aevum

540

Perbreve finivit transfossus cuspide longa

Magnanimi Aiacis: qui primo ex agmine in arma

Tendenti irrupit pectus, iuxtaque papillam

Trans abiit dextram atque averso apparuit armo

Lancea ahena viri; tunc ille extemplo cruentam

545

Plausit humum moriens, iacuitque in pulvere campi.

Populus humenti ceu quondam educta palude,

Consurgens laevi trunco indetonsaque coelo

Brachia sustollens, acie quam nixus ahena

Subsecuit faber ut summum cingentia currum

550

Inflectat ligna, ast illa in margine ripae

Sicca iacet fluvii; talem Simoesion Aiax

Straverat anthemiden. Quem contra intorsit acutam

Priamides hastam, vario thorace refulgens,

Antiphus; illa autem volitans deerravit ab illo,

555

Et miserum adverso traiecit in inguine Leucum

Fortem Ithaci comitem, dum caesum forte cadaver

Protrahit ex acie; cadit ille effusus in ipsum,

Exanimumque manu corpus moriente remittit.

Hunc ubi conspexit, graviter succensus Vlysses

560

In primas fert sese acies, atque aere corusco

Armatus caesum assistit, tum missile dextra

Contorquet, cautoque simul se lumine lustrat.

Continuo vacuo cesserunt aequore Teucri;

Nec iaculi frustrata acies, Priamoque creatum

565

Democoonta nothum rapido transverberat ictu,

Venit abydaeo qui quondam e litore Troiam,

Quae volucres educit equos in gramine molli.

Olli Ithacus, socii fato concussus acerbo,

Aerata infensus cava tempora transilit hasta,

570

Mox tenebrae clausere oculos, magnoque fragore

Stravit humum moriens, sonitum super arma dedere.

Tum primi cedunt Teucrorum, et splendidus Hector;

At Danai tollunt clamorem, et corpora caesa

Extorquent hosti, penitusque intra agmina raptant.

575

Haec ubi pergameo de culmine vidit Apollo,

Indoluit, Teucrosque alto clamore vocavit:

Surgite, belligeri Troes, ne cedite Grais;

Saxea non illis non ferrea corpora certe

Adsunt quo valeant miserum scindentia corpus

580

Tela pati: non hic crinitae natus Achilles

Bellatur Thetidis; namque is navalia circum,

Laedentem moerore animum nunc digerit iram.

Haec ubi terribilis celsa deus urbe profatus,

Continuo insignis supremi nata Tonantis

585

Tritogenea alacres animos attollit Achivum,

Conferctam ingrediens aciem qua cernit inertes.

Hic amarynciden Diorea Parca ligavit;

Namque miser dextro violenti pondera saxi

Excepit talo, quod Thracum ductor in illum

590

Torserat imbrasides Pirus quem miserat Aenos,

Atque ambos penitus nervos perrupit et ossa

Saxum immane viri: cadit ille extemplo supinus

Pulvereum in campum, iactataque brachia caros

Explicat ad socios, animamque expirat in auras.

595

Accurrit propere Pirus, qui fuderat arvis

Pugnantem, mediumque impulsa cuspide ventrem

Traiicit annitens: ast illi lubrica putrem

Straverunt terram miserando viscera lapsu,

Aeternaeque oculos tenebrae clausere natantes.

600

Mox ipsum aetoli, ferventem caede, Thoantis

Lancea consequitur volitans, supraque papillam

Figitur et sese media intra viscera condit:

Inde Thoas iuveni assistens hastamque receptat

Pectore sanguineam, vaginaque eripit ensem,

605

Et ventrem irrumpens animam saevo eripit hosti.

Haud tamen instratum campo dura exuit arma;

Namque illum Thraces cristis capita alta corusci

Circumstant socii, et manibus tela aspera versant;

Et licet ingentem fortem atque in proelia clarum,

610

Extrudunt: ille adverso mox pectore gressum

Rettulit, et victum saevo se ex hoste recepit.

Sic in pulveribus fusi iacuere vicissim

Threicius ductor, quique acres egit Epeos;

Plurimaque hinc atque hinc sternuntur corpora morti.

615

Nemo quidem accedens, duri non munera martis

Laudasset, mediis si forte in millibus iret

Integer et nullo violatus vulnere belli,

Apprensumque manu ductaret bellica Pallas

Depellens volucres tela eiectata per auras.

620

Illa namque die Troes Danaique frequentes

Pulvereum prono sternebant pectore campum.