Michele Marullo carmina

Testo base di riferimento: A. Cinquini, 1908

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


1. ad Franciscum Dianam virum eloquentissimum
Mabilius poeta

Nescio utrum fuerit mihi gratius an tuus in me,

      Qui mihi non parvus esse videtur amor,

An tua, quae Clarii redolere poemata vatis,

      Musa, nec Orpheae cedere visa lyrae.

5

Certe utrumque facit meliores inter amicos

      Vt, Francisce, novum me numerare queas.

 

2.

Cum mecum, Princeps, tua, splendide, gesta revolvo,

      Obstupet et canere te mea musa timet;

Quum rursus video quam miti suscipis ore

      Qui te saepe adeunt, nostra Thalia capit,

5

Non tamen unde petam primordia nosco, tot armis,

      Tot tibi divitiae, dicta vel acta toga.

 

3.

Iure tuas aedes quicumque, Federice, cernit

      Obstupet et dicit "non domus ista, sed urbs";

Tot loca despectant Manes, tot in aethera surgunt,

      Regia quae ditis possit et esse Iovis.

 

4.

Cum tibi donasset sua munera Pallas, "alumnos

      Commendo" dixit "dux, tibi, clare, meos".

Hi tua dum turmas hostiles ipse domabis

      Invictoque fremes robore, gesta canent.

5

Pax erit: hi referent quanto regia omnia iure,

      Deerit et haec nullo tempore turba tibi.

O princeps totus dignissime quem colat orbis,

      Non tu frustrari passus es ora deae

Votaque doctorum; nam tempestate quis ista

10

      Auxilia ingeniis uberiora tulit?

Quis te condigno celebrabit carmine vates?

      Baptista, anguigerae gloria magna domus,

Nulla tui sexus te matronalibus aequat

      Laudibus et pauci Palladis arte viri.

15

Quod solum deerat, fuerat quo digna marito

      Iungeris et numquam tam fuit aequa Venus,

Felix quae vobis adluxit stella iuvare;

      Omnibus est nisa viribus illa duae

Vt foret una domus, quam gens extolleret omnis

20

      Linguaque quam posset nulla probare satis.

 

5.

Quis te dum pugnas, invicte Federice, Martem

      Non putet aut cui Mars cedere possit atrox?

Idem depositis mirum est quam mitis es armis,

      Nec facile est nosci Marte togane prior.

 

6.

O me felicem, tua si, celeberrime Princeps,

      Carmine gesta queam perpetuare meo,

Nomen et a vili nostrum seponere turba

      Cumque tua laudem iungere laude meam:

5

Non ego maluerim vigili servata dracone

      Vellera nec Croesi divitiasve Midae.

 

7.

Omnia cum venti damnosaque grando pararent

      Vertere, nube polos imbre tegente solum,

Pro segete alma Ceres pro vite gemebat Iacchus

      Proque sua tristis arbore Pallas erat,

5

Te, princeps, populi plusquam tua damna movebant

      Quaerebasque pia flectere voce Iovem.

Quis credat quod non concesserat et tribus et diis,

      Erubuit meritis ille negare tuis,

Proque datis inopum turbae cultuque sacrorum

10

      Expulsa rediit candida nocte dies?

Nunc aliquis dubitet quam sit, te principe, felix

      Quum tua, dux, pietas auferat arma Iovi?

 

8.

Ingemit ad Musas sibi Mutius otia deesse

      Libera, quum lucem te sciat esse ducum.

Novit enim quantum, princeps celeberrime, laudis

      Si tua cantarit gesta, parare quaeat.

5

Externis solitus segnique favere popello

      Virtutum cupidis, quaeso, tuisque fave.

Tu reserare vales Helicona et claudere vati,

      Fac, precor, extingui possit ut ampla sitis

Vel quae amat studium vel quae te extollere quaerit:

10

      Ille tua, Princeps inclite, dignus ope.

 

9.

Cum citharae vocisque sono peritura triumphos

      Indigna est, Princeps, laus celebrare tuos,

Vilia sic Codri et Thersite facta canantur:

      At tua perpetuum promeruere decus.

 

10.

Vt mortale genus post nubila longa corusci

      Reddita laetatur cum videt ora dei,

Sic gaudent, o lux aeterna, Federice, gentis

      Monteferetrae, populi, te redeunte, tui.

 

11.

Monteferetri spectas dum Principis arma, viator,

      Ne tibi sit grave si tempora parva teris,

Saepius e caelo, solum haec ut digna videntur,

      Descendit Pallas militiaeque deus:

5

Ferte procul gressus, veterum vexilla Quiritum,

      Monteferetri volucrem me iuvat esse ducis;

Romam saepe furor civilis in arma coegit,

      Bella meus Princeps non nisi iusta movet.

 

12.

Mille duces stravit tua dextra, Federice; claustra

      Cur indignetur tam spatiosa ferae?

Crede mihi, dominum norunt servireque gaudent,

      Nullaque, si liceat, linquere vincla velit.

 

13.

Venator, prohibe nimium saevire Molossos

      Siqua tibi domino cura placere meo;

Non minus ille solet quam vincere parcere victis:

      Non solum hoc homines, sed didicere ferae.

 

14.

Nomina restituit Princeps Montefeltrius ista

      Et solitos vicit vincere cuncta dies:

Cui pariter debent homines superique, carere

      Officio manes noluit ille suo.

 

15.

Tantum nunc potuit prodesse Federicus, olim

      Quantum vix potuit Roma nocere mihi;

Scandere conantem caelum fregere Quirites,

      Atria dux ex me condidit aequa polo.

 

16.

Felicem poscunt tua gesta, Federice, musam;

      At mea laeta parum nec mihi causas levis,

Scilicet in prelio non est hic sancta poesis

      Fratreque cum solo carmina solus amas.

5

Non tonsor tecum mutarit non cocus artem

      Fortia cantasti qui Phrygis arma pii;

At versum lectorque frequens et gloria gignit,

      Nam petitur vati nil nisi fama sacro.

Tantale, sicca minus tolerabilis est tibi certe,

10

      In medio quoniam mergeris amne, sitis,

Sic ego plus crucior quia quas vicina celebrant

      Tot loca, musarum hic nullus amore calet

Nec tibi causa fuit rigidi tam iusta doloris,

      Neglegeret versus cum Geta, Naso, tuos;

15

Nam Scythiacos nescit fines habitare Minerva

      Nosceret ubi doctos disceret atque viros.

Ah! quotiens calamus temptanti scribere, Princeps,

      Decidit atque animus "quis leget ista", refert.

Coge, inquit, mentem; nihil est laudabile prorsus

20

      Mente quod invita nostra Thalia facit.

Des igitur, quaeso, veniam, celeberrime Princeps,

      Si te non adeunt carmina saepe mea.

Atque ubi lectores multi tua gesta tuumque

      Saepe probent vatem, me, praecor, ire sinas.

25

Illic perlongo numerabimus ordine laudes rerum

      Quas pax, quas, Princeps, bella dedere tibi.

O ego tunc meritis aequare poemata possim,

      Aonidum cedet docta caterva mihi.

Haec quis enim merito, sive haec seu saecula prisca

30

      Inspicit, huic palmis aequiperandus erit?

Vicit Ariminei turmas ducis atque Sabellos

      Et Soram et Marsos nec Coleona minus

Et Picinine, tuas, Malatesta magne, cohortes

      Et Phanum et cui non nomen inane fuit.

35

Idem ut pareret rationibus, ira coegit

      Deque omni vitio clara tropaea tulit.

Quo feror? haec alibi longo celebranda labore,

      Si superis, si, dux, hoc tibi, summe, placet.

 

17.

Quod tua finitimos senserunt pila rebelles,

      Huc ades, armigeri gloria magna chori,

Hoc quia praepetibus semper, dux inclite, pennis

      Indomiti Martis fervidus arma geris.

5

Excelsas habeat quamquam leo pectore vires,

      Te sine quod possit non potuisse putat;

Hactenus hostiles si quando est passa furores

      Non aliunde sibi Tuscia sentit opem.

Pelle igitur nostri populi, Federice, timorem,

10

      Hostis et ad muros pande per arcta vias;

Te tua palma manet, qualem Carthagine victa

      Terque rebellanti rettulit ille suam,

Aut qualem forti peperit fera Creta Metello

      Aut qualem Odrysio Calvus ab orbe tulit.

15

Eia, age, rumpe vias ad moenia: perfida durum

      Colla genus primo sub iuga Marte dabit,

Nec te detineat quod rustica tecta superbe

      Insidiant tetrico non habitanda iugo

Cum Bellona tuas acies furibunda per hostes

20

      Explicat alta viris fortibus una facis (?)

Ense Fluentinis haec sola repagula solves

      Invia quae nostri terga leonis habent.

Haec tibi ab Albanis, credo, deducta secunda

      Plebs erit: intrepidas mox, rogo, tolle moras.

 

18.

Mars ades huc, canimus iuvenum praeconia, fulmen

Hoc tibi belligerum Monfeltrius educat heros:

Videtis: hos hastis concurrere nullus alumnos

Abneget, esse tuos, dux invictissime, dices.

5

Sed veniant ausis meliores fortibus anni

His illum velit astri sera si sede potiri.

Militibus credam depellere posse tonantem

Tu licet armipotens deus hostes et tua surgat

Quanta in terrigenas fuerat Bellona gigantes,

10

Sed quod formides, divum fortissime, non est;

Nam genitum Anchisa pietate Federicus aequat

Iamque dies aderat quae certatoribus ampla

Praemia ponebat. Stimulat ferus omnia Mavors

Pectora: nec pretio decoris, sed amore moventur.

15

Arma ducem poscunt et equos sine viribus anni

Homoque tam puer est velit hac qui laude carere.

Quis tibi tunc animus quum tot fervere tenella

Armorum studio, celeberrime, pectora, princeps,

Tantaque expectares probitatis signa futurae

20

Sicut ad Eleum certamen iturus equorum

Maiorum petitque iubas atque ornat habenis

Has tantas? robur quis nondum praebuit aetas

Exultant cupiuntque pari sudare labore.

Ille, anni spondent cui praemia multa futuri,

25

Laetatur plausuque animos reprimitque probatque

Dux, ita sufficiunt quis nondum robora, mulcet

Corda novumque sequens certamen spondet in aevum.

Ast alii properant terso vincere

Corpora, stant nitido intextae super arma lacernae

30

Argento et gemina Phoebeos vincere luce

Nituntur, radios phaleris auroque corusci.

Stare loco nequeunt superantque repagula saltu

Quadrupedes: equitatum animos auxisse putares.

Hic tamen ante alio radiantibus emicat armis,

35

Magnanimo similis virtute et imagine patri,

Castoraque excellens equitandi Antonius arte;

Huic sonipes nunc hoc gyro nunc flectitur illo

Totaque vix lato via sufficit equore soli.

Quis mihi nunc superum memoret quot membra quot artus

40

Illa sequensque dies et tertia frangere vidit?

Imprimis quaecumque suo spoliatur honore

Cassis forte sibi gemitus haec damna tulerunt.

Gentiles, galeam decorate Cupidine pulchro,

Pulchrior ipse tamen, verus putande Diones

45

Filius, accipias faretram si nudus et alas.

Continuo tellus pedibus concussa ferarum

Ingemit hastarumque fragoribus intonat aether

Detegit hic umeros: galeam ille recludit et altus

Ad caelum chalibem perfracto decutit ore.

50

Frons aliis alus tepido gena sparsa cruore,

Hic rapido resupinus equo atque oblitus habenae

Fertur et attonitus sese concurrere horrescit,

Ille pedes effert et tangit vertice clunes

Quadrupedis rueretque frequens ni turba teneret.

55

Iam thorax crebro loricaque deficit ictu

Iam capitis tegmen iuncturis undique fractis

Lassatur sociosque vident maiore fenestra.

Fit modus optato vicina nocte labori,

Exuiturque gravi formosus casside ultus.

60

Tantum egisse genas leves miramur et illa

Credere viderunt quo lumina nostra nequimus,

Hic tua praecipue cornix animose probasti

Robora, iure dare cui praemia nemo negavit.

 

19.

Ille ego qui sacris conabar nomen ad astra

      Tollere carminibus, dux Federice, tuum

Iamque diu cesso Musarum oblitus et artis,

      Perpetua decoris spes erat unde mihi,

5

Ne patere ulterius iacturam, splendide Princeps,

      Communem tacitam promoveasque lyram.

Ingenium frustra tribuit natura poetis

      Si ratio, princeps, qua stimuletur, abest.

Frustra etiam heroas fecerunt astra potentes

10

      Si mansura diu gloria neglegitur.