Gian Giacomo della Croce carmen ad Odoricum

Testo base di riferimento: A. Zingerle, 1880

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


[Ad praestantissimum venerandumque ducalem consiliarium

      D. mag. Odoricum Tridenti praepositum, uti metuendum patrem

Ioannes Iacobus a Cruce de Mutina Italiae ciuitate

      Clesii Ananiae vallis incola]

 

5

Quae tibi nunc Cecini modico resonantia cantu,

      Vir uenerande, precor, cernere metra uelis:

Me, licet ignotum, tua scribere fama coegit,

      Me docuit laudes nuncius iste tuus,

Nobilis Hilprandus, tibi qui mea carmina defert

10

      Et tua qui solida nomina mente colit.

Pauca tibi scripsi, tua me Reuerentia noscat

      Grataque sint oculis haec mea dicta tuis.

At mihi si uitam dederit pius ipse Redemptor

      Saluatorque hominum, qui super astra sedet,

15

Plura equidem referam; forsan magis atque iuuabit

      Cernere te citharam, uir memorande, meam.

Rustica Musa licet, forsan tamen ipsa placebit:

      Nil fictum resonant, sed mea uerba preces.

Interea ualeas: uitam tibi rector Olympi

20

      Felicem tribuat: sis memor, oro, mei.