Elisio Calenzio Hector libellus

Phoebe, mone meliora, rogo. Quid tristia vatem

Prodigia horrendosque iubes haurire tumultus?

Nescio quid superi nobis crudele minantur,

Quove trahant Stigiae pendentia fila sorores.

5

Horresco. Nova bella tremens, nova proelia cerno.

Aspicio Iliacis surgentem sepulchris

Hectora Priamiden; ut torvo infrenditant ore,

Vt rugit fronte atque oculis truculentus et acri

Pallidus aspectu crispoque in crine tremendus!

10

Spumat apro similis magnaque exestuat ira

Horridus incensaque furens tota urbe vagatur,

Quasve per arva ferox iactat Retheia voces:

"En quid hoc est? Vbi nam Priamus, qui sceptra tenebat,

Et genitrix? Vbi tot claro de sanguine fratres

15

Et puer Astianas et digna cubilibus uxor?

Quid cecidere domus divinaque Pergama Troiae?

En iacet Ilium et alta deum delubra ruerunt.

At Simois tantum super est et Xantus et Ida

Et littus patrium quae non potuere moveri.

20

Quis Troiam antiquam, felicis nominis urbem,

Eruit? Hoc regnum Priami? Pro Iupiter!, unde

Tanta in Dardanios iniuria lata nepotes?

Sic morimur, Frigii reges? Sic perdere Teucros

Insensi superi potuere urbemque potentem?

25

Non patiar nostram extingui sine vindice gentem.

Quo ferar? Agnosco Graiorum insignia regum

Armaque Prothelei et nomen fallacis Vlixis.

Antiquumque odium non tota e mente recessit.

Hoc mihi apud manes suffectam cede sororem

30

Narrantem memini, latices ignara priusquam

Hausisset, Troiam excisam Priamumque peremptum

Et fratres totamque domum Frigiosque nepotes

Graiorum insidiis et nota fraude virorum,

Seque ipsam Aeacidae simul occubuisse sepulchro.

35

Sic certe est. Vos me, Eumenides, vos ferte furentem

In Danaos. Te te Ditem et tua numina iuro

Vltorem; fruar auxilio et melioribus armis.

Si sumus invisi superis, tua signa sequemur".

Quid furit insanus? Iam iam clamore tremendo

40

Germanos vocat et Sigeia territat arva.

En Paris, en alii, Deiphebus, et acer in armis

Troilus it torquens oculos et brachia iactans.

Nescio quid meditatur. Habet puer improbus ensem

Sanguine nigrantem et picea ferrugine tinctam.

45

Cui rabidus poenas et vulnera seva minatur?

Ast ipse ad tumulum magni furibundus Achillis

Hector abit, spargit cineres et clausa sepulchro

Membra viri lacerat; strident sub dentibus ossa.

Pro scelus, o rabido facinus crudele leoni,

50

Faucibus humanis humana rescindere membra!

"Mene - ait - extinctum potuisti, perfide, saeve

Circum urbem patriam raptare iterumque iterumque

Demissum curru, dehinc auro vendere corpus?

Accipe nunc; utinamque utinam tua viva darentur

55

Viscera et venis quem possem haurire cruorem,

Non cinis et quae nunc arentia mandimus ossa.

Persequar omne genus Dolopum, genus omne tuorum,

Perfide, et excindam flamis ferroque fameque,

Evertam veteres Tebas Pithiamque revellam,

60

Extinctumque Frigem post tempora sentiet Argos

Meque meosque atavos flebit cineresque meorum".

Instat Alexander dictis atque aggerat iras:

"Si potui, germane, sequi tua proelia quondam,

Dum stabat regno Priamus sceptrumque tenebat

65

Infelix, multo natorum marte superbus,

Et nunc ante alios potero nec Graia timebo

Agmina nec geminos fugiam bellator Atridas.

Nil mihi crudele in Danaos dirumque videri

Vnquam adeo poterit, cum tot data funera nobis

70

Et patriae cladem lachrimasque in pectore volvo.

Hei mihi, quos gemitus Frigiae, quos illa dolores

Insperata dies Priamo afflictaeque parenti,

Quos nobis dedit, ante oculos faciemque tuorum

Cum ruis hostili traiectus pectora telo,

75

Cum te sub Danais nostri flevere cadentem!

Nec lachrimis modus ullus erat nec vocibus usquam

Per Troiam. Magnis resonabat questibus Ida,

Cum trahere exanimum corpus tua menia circum

Aspicimus dirum Aeaciden sparsamque cruore

80

Hectoreo Iliacam tellurem ac vulnera nullis

Defecisse locis et opertos sanguine vultus.

Quem tunc rere animum nobis Frigibusque relictis

Quemve fuisse patri, cum te, germane, supulchro

Condimus? Hic visi bellum patriaeque salutem

85

Linquere et immiti portas aperire tiramno.

Nec longe nimium post tristia funera et ignes

Hectoreos iterum moestis assistere rebus

Cogimur et, dire, ad tua busta, extincte, vocamur,

Troile, cum lachrimis. Hic vulnera flemus eadem

90

Facta manu, hic moesta geminamus voce querelas

Et patriam antiquam, simul et genus omne superbum

Flevimus Iliacasque domos Troiamque cadentem.

Tunc oblitus ego Priami patriaeque meique

Aggredior ferro iuvenem nullo arma timentem.

95

Plurima perque animam sceleratam vulnera victor

Eieci canibusque dedi populantibus artus.

Post illud, fateor, tristem me vindice casum

Diraque tela tuli et cecidi Telamone creato.

Detulit una duos in tristia Tartara cimba.

100

Dardaniae flamas atque ultima fata parentis

Non vidi, video vulsam a radicibus urbem

Atque aequata solo mea menia. Pro furor! ibunt

Incensamque ferent Troiam sine vindice Graii?

Te, germane, sequar nec me aspernabere bello".

105

Dixit et excussa frendens cervice minatur.

Prosequitur puer infelix et talibus ardens

Troilus ingeminat dictis: "Per Tartara et umbras

Perque meos iuro cineres manesque meorum,

Te nunquam, germane furens, per tela per ignes

110

Desero, tecum una flamis incensa cremabo

Moenia Mirmidonum gaudens ipsosque per omnes

Persequar exilio et crudeli vulnere terras

Schiriadas ferro extinguam nec proelia sistam,

Donec cuncta pari tristetur Grecia luctu

115

Et passim Iliacos aequet deleta labores.

Sed quos ira magis faciles differtur in annos?

Quin properamus? Vbi es, Deiphebe oblite tuorum?

Quid meditare? Taces vultum demissus et acres

In terram fixos oculos mentemque fatigas".

120

Incipit ille: "Tacens equidem sub corde voluto

Nostrorum insidias et apertam nocte per umbram

Troiam Argis totoque immissos agmine Graios

Cum flamis urbem in patriam et delubra deorum.

Heu noctem infandam Priamo Frigibusque mihique!

125

Vos, dire extincti fratres lachrimisque sepulti!

Cum Priamus vocat infelix in regia Teucros

Atria et in medium quid cuique in mente resurgat

Ferre iubet, pacem primus veniamque precari

Antenor reddique Helenen pro foedere suadet.

130

Non tulit Amphimacus talemque ingentibus ausis

Increpat et patri bellum pro funere fratrum

Promittit laudatque una seu sorte perire,

Seu patriam sevis ulcisci acerrimus armis.

Arguit Aeneas animum sortemque futuram.

135

Nos contra exoritur per regia tecta tumultus

Et voces variae et dispar sententia regni

Verbaque plus iusto Frigium tangentia regem.

Hic Priamus fatis casuque invictus acerbo

Imperat exposci bellum pacemque relinqui.

140

Nec sine Marte mori statuit. Nos iussa secuti

Bella iterum Danais iterumque abiecta paramus

Arma virisque animos et iustas addimus iras.

Tum ferus ante alios, divorum oblitus et urbis

Antenor sotios vocat in sua tecta furentes

145

Aut odio aut captos pretio tristive pavore.

Conveniunt scelus in patrium sub nocte per umbram

Pollidamas facti interpres Dolonque ferusque

Amphimadas, ferus Vcalegon Venerisque nefandae

Filius Aeneas, Priami gener, impius ipse

150

Et pater anchises. Factoque hic foedere leti

Admittunt Danaos et Teucria moenia pandunt,

Qua sub marmoreo patuit Sigea caballo.

Ipse Neoptolemum facti dux acer in arcem

Ducit opemque viro telis facibusque ministrat.

155

Ille ante ora deum longevum seva parentem

Obtruncat flamasque iacit per inania tecta.

Ardet ubique deum domus et labor, excita Troia.

Vndique sparsa ruunt celeres in moenia Graii.

Incendunt, violant, rapiunt mactantque feruntque

160

Immistique cadunt Teucris et vulnera plorant.

Hic ego Mirmidonum multo cum sanguine vitam

Deserui vobisque comes sub Tartara veni.

Non Danaos igitur ferro, germane, petendos

Esse reor tantum, sed diram Antenoris urbem

165

Aeneadasque fero quaerendos Marte per orbem,

Quocunque invisas posuere in littore sedes.

Fratrem Helenum poscamus". Adest. "Dic, optime vatum, ****

Qui nosti secreta deum, qui stagmina solvis".

Haec Timbreus ait facie pallente sacerdos:

170

"Dixi olim expretus Troiae Frigibusque futurum

Excidium, nec me tripodes Phoebusve fefellit.

Vidistis quantas, germani, admisimus iras

Divorumque hominumque, et moestam flevimus urbem

Nos, quibus incensos potuit fortuna penates

175

Exitiumque domus ostendere, vos pia circum

Moenia divinosque infesto vulnere muros,

Germani, cecidistis et ipso in tempore belli.

Ast ego post cineres Troiae, post tanta meorum

Funera et exequias indignaque fata parentis

180

Aspexi casum parvi Astianattis et idem

Cum caderet Graio iugulata Polixena busto,

Servitiumque tuli misera cum matre superbi

Aeacidae, simul Andromache, quae nupta marito

Moesta Neoptolemo mecum sua pignora flebat.

185

Nunc aliter superi et magno labentia caelo

Sidera (siquid habent veri pia lumina) suadent.

Nec frustra didici causas temptare latentes

Rerum humanarum divinaque munera sensi.

Vnde homini ratio et mentem quibus ignibus hausit,

190

Quae terras potuere polo vincire catenae,

Quisve potens animis numerum dedit, unde hominum mors,

Et varios celi motus et sidera novi,

Vnde trahant stellae radios, quis torqueat orbes

Contrarios, quotiens Phoebe declinet ab auge,

195

Dum redit in Cancrum sol aureus, unde laboret

Exesum populis ignem demittere Phoebus,

Quor magis urget equos percurritque otius orbem

Vere novo quam sub Cancro vel sub Capricorno,

Quid properat, nunc sera meat Latonia virgo,

200

Nunc latet, oscura nunc iactat cornua fronte,

Nunc totos aperit vultus orbemque reducit,

Et totiens stratis illudit Cinthia terris.

Nec Martem horrendum visu torvumque Saturnum

Aut Paphiae Veneri comitem Stilbona recuso.

205

Novi etiam volucres atque exta trementia, tandem

Omnia pollicitis video spirare secundis.

Praeterea si vera monet me dicere Apollo,

Hector, habe hoc, haud ulla time contraria fata.

Excindes Danaos, Partum ditione tenebis

210

Imperium legesque dabis Troiamque recondes.

Verum ubi tempus erit, quo sol pater aureus ima

Fronte quaterdenas repetitis orbibus auges

Transierit totidemque soror compleverit orbes,

Impia tum magno se Grecia tota tumultu

215

Excutiet lateque fremet Martemque novabit,

Romanasque aties, et quas videt Hesperus et quas

Respicit obliqua decurrens luce boetes,

In te, germane, irruere et tua signa videbis.

O quae tum cedes, o quantum sanguinis illo

220

Fundetur, quae fata ferent crudelia Teucri!

Eiciere loco tandem Graiosque relinques.

Hic tu nequa time Danaorum proelia, frater,

Nec te quodcunque est peregrinum terreat agmen.

Sume animos atque arma para gentemque furentem

225

Aggredere ingenti numero et maiore paratu.

Atque iterum cape Mirmidones sedemque relictam

Et larga populos frena ditione Pelasgos;

Mox alios ferro et crudeli Marte per orbem

Insequere. Aspicio sub Teucria iura potentem

230

Venturam Hesperiam multo cum sanguine et urbes

Pandonas Rhenumque humilem Gallosque frementes.

Et nisi fata vetent poterintque resistere Parcae

Aut sua perpetuus mutarit Iupiter orsa,

Vrbs olim geminis male condita fratribus uni

235

Non fles? Non superos in te sua tela ferentes

Moesta rogas meliora? Rues altissima tandem.

Tempus erit cum te stratam mirabitur hospes,

Tarpeio speculatus agros et moenia dicet:

"Haeccine magna ducum genitrix? Haec maxima quondam

240

Terrarum, cui vix totus suffecerat orbis,

Vnde tot hesperii vates cecinere deorum

Progeniem victricem armis belloque potentem?

Quam Romam dixere patres urbemque superbam,

Terrarum dominam? Nunc triste et inane cadaver".

245

Nil venit aeternum sub sidera, credite fatis.

Haec monuisse sat est Helenum, sed cetera cunctis

Tempora crudele exitium flamasque minantur".

Conticuit vates. Quid nam excitat Hector?

"Hancine, germani, cladem patiemur inulti?

250

Hosne inpune ferent obitus, sine vindice tantam

Iniuriam Priamo et natis fecisse Pelasgos,

Turpiter incensam patriam regemque parentem

Mactatum ante aras, iugulatam ad busta sororem,

Servum Helenum matremque hecuben ipsamque Pelasgo

255

Donatam Andromachen comuni sorte marito,

Demissum scopulo natum raptamque per aras

Cassandram, amissos tot iniquo funere fratres

Et nos preterea per vulnera seva peremptos?

Quid potuere magis Danai? Quae denique in hostes

260

Peiora aut ulli poterunt graviora putare?

Aut quid Dardanio generi modo denique restat?

Ereptum imperium, deletum nomen et urbes

Incensae, violata domus sparsique penates

Sanguine, servitium. Num graviora feremus,

265

Cum non sint graviora hominum? Properanda profecto est

Vltio. Vos me nunc sumptis comitaminor armis,

Germani. Extinguam Danaos et vulnera reddam,

Iactabo tecta in flamas omnemque cremabo

Dulichiam et campis equabo ingentibus urbes.

270

Perdam aties, perdam arva et opes, populisque superbis

Terror ero, maria ac terras caelumque movebo

Et tremere Argolicos montes et littora Coha

Spartenque et magnas cogam servire Micenas

Imperio Frigio. Iuvat exiliisse sepulchris

275

Et caelo revocasse animam. Si, Tartara, posthac

Aeolidenque unquam et labentia saxa revisam,

Haud equidem non ultus eam patriamque domumque

Et meme Frigiosque deos Priamumque parentem:

Aeacus inferna redeuntem sede timebit.

280

Quid moror? Hoc placitum superis alternaque poscunt

Stagmina, nec Stigio frustra revocamur ab Orcho.

En ruit auxilio cunctis e partibus ingens

Teucria. Iam spectate duces ultricibus armis,

Qui quondam ad Troiam bello cecidere Pelasgo.

285

Vndique bella cient danais flamasque minantur.

Portius Ascaniusque Friges et letus in armis

Antipus, e Litia Sarpedon sevit et acer

Glaucus, item Zelia curvato Pandarus arcu

Et dux Amphiarastus, agit ferus agmina Perses

290

Dardanio veniens cum Memnone gentis Eoae,

Nestrius Amphimacusque ruunt, Colophonia pubes,

In pugnam veteris memores ad Pergama belli,

Eupesus Hippotheum Larissae a moenibus urget,

Amphius Adrastusque movent Agrestia regna,

295

Poenia Prethemeso bellum duce concitata ardens,

Cernite, Pistropilo Boetia, Tracia Pirrho

Sevit et Archiloco, fervet Cixonia Remo,

Cogit alizonios immitis Epistropus Argis,

Patria Philomenes Palaconia regna relinquit

300

Magnanimus, quondam solitus prostrare catervas

Argolicas mecumque duces demittere morti.

En domitrix animosa virum fulgentibus armis

Pentasilea ruit medios furibunda per enses,

Bellum iramque fremens Danais indicere temptat.

305

Nulla mora est. Parere parant. Assum, optima virgo,***

Pro superi, quae tot populos invisa ducesque

Terra tulit? Video innumeris fervere catervis

Sigeos montes et Teucria littora passim.

Antiquam veluti quercum seu turbine tactam

310

Seu ferro aut crebris Terei trucis ictibus illam

Protinus innumeris formicae milibus abdunt,

Concursant sumoque fremunt a stipite, nec iam

Sufficiunt trunci, campos funduntur in omnes,

Sic quoque Dardaniae turmae, quis Troia tellus

315

Deficit, en maria et fluctus rate currere tentant,

Arma parant. Prohibete minas, di cuncta potentes!

Vndique sevus agit populos in proelia Mavors.

Non colles campique viris, non aequora classi

Sufficiunt, ducitque rates eurosque ministrat

320

Aeolus et placidam Neptunni verberat undam.

Tete, Graia, petunt tanto conamine, tellus.

Aspicio torquere tuos in carbasa portus

Et tandem armatas sistunt in littore turmas.

Non capit innumeros infelix Grecia Teucros.

325

Bella gerunt. Ferus ante alios ut fulminat Hector!

Obsedere urbem antiquam Bizantiaque arva.

Perstrepit omnis ager silvaeque ante ora recedunt,

Littora curva sonant passim lateque remugit

Aether et immensum resonat percussus aenis

330

Ictibus. Ingeminant ignes Vulcaniaque arma,

Et teli volat omne genus celeresque feruntur

Per caelum abrupti montes, immania saxa

Decrescunt summoque ruunt a culmine turres,

Procumbunt muri, iam moenia tuta patescunt.

335

Primus in audentes Priameius irruit heros,

Subsequitur genus omne Asiae Danaosque trucidant

Et Graias populantur opes. Te, maxime, cerno,

Graiorum, Priamo comitem sotiumque laboris.

Idem te casus longevum, sceptra tenentem

340

Excipit et sine honore iaces in pulvere truncus.

Hostis habet late regnum victisque superbi

Dardanidae Argivis et Troius imperat Hector.

Ecce alia de parte ruunt in proelia turmae

Auxoniae magnoque fremens Europa tumultu

345

Excitat in Teucros vires populosque furentes.

Emicat ante alios aquilae fulgentis imago,

Nec te, Galle, minor sevis exasperat armis

Impetus. Agnosco felicia signa ducesque.

Conseruere manus aties; boat undique caelum

350

Et fremitu resonant silvae dirusque per omnes

Sevit agros Danaum multo cum sanguine Mavors.

At Frigii dant terga fugae Martemque relinquunt.

Turba cadunt fugitiva, cadunt in littore Teucri.

Heus nostri!, date dira manu, date vulnera genti

355

Dardaniae et patriis propellite finibus hostem.

Nostra haec alma dies, nostra est victoria. Cedunt

Laumedontiadae patrioque in limine sistunt.

Signa viri fortesque duces in proelia cogunt.

Iam pulsi revocant vires trans aequora Troes,

360

Arma iterum comitesque parant, omnisque movetur

In Danaos Asiae tellus populique frementes,

Atque iterum portus Graiae telluris et urbes

Invadunt numero maiore sub Hectore, qualem

Nec magno quicunque natant sub equore pisces,

365

Nec volucres caelo poterunt aequare volantes.

Cedite Romani. Satis est voluisse potentes

Vincere. Cum magnis superis contendere durum est.

Ianque abit in predam Sparthe, clarasque Micenas

Aspicio Pithiamque viris Colaphinque Pilumque

370

Nestoreum Locrosque iterum succumbere Oleos,

Et Cretam Iovis antiquam, Idomeneia regna,

Xantippique domum Melibeiaque arva Philontis,

Calcedonem Antipidum genitricem et dira Toantis

Moenia, Prothelei Magnesia tecta Rodumque.

375

Velluntur postes Itacae rapidoque feruntur

Igne domus, quondam Lahertia regna, caditque

Magna faretrato Polibetae grata Larissa,

Et Salamina iacet Telamonia, diruta Lemnos

Et Choum et magnae mutarunt nomen Athenae.

380

Flet Stelenum fortesque duces quos protulit Argos;

Ciprum et Schiriadas vastant hominesque domosque.

Tandem victa iaces, magnarum Grecia rerum

Inventrix divumque parens et maxima quondam

Terrarum ingeniis et virginis arte Minervae.

385

Nec sufferre valent nostri fusique per omnes

Diffugiunt (miserum!) campos urbesque relictas.

At iovis, indignum facinus, cadit alitis ingens

Gloria, sed magno se successore tuentur

Deserti per rura viri camposque iacentes.

390

Nec minor ille piis atavis claroque parente

Audet adire ferox paucis cum milibus hostem

Innumeris cintum clipeis et milite forti

Et turbare vias atiesque avertere bello.

Nec sistunt nec castra movent sine vulnere Graii.

395

Sanguine spumat ager vicinaque littora. Tandem

Occidit infelix patriae defensor et omnes

In comitem Frigiae sese vertere falanges.

Ferte laboranti auxilium, succurrite Gallo

Quisquis ubique potens armis seu viribus ullis,

400

Quique auro et magnis opibus, qui classe fugaci.

Nec tu adeo, Romane, animum permitte furori,

Ne patere incassum vires ac grandia solvi

Nomina, siqua tua est pietas, sive hic tua primum

Res agitur. Properate, hominum genus utile nulli,

405

Ignavum, satur, pecus et lasciva

O genitor, magno qui prospicis omnia caelo,

Aspicis haec paterisque, deum pater atque hominum rex,

Nimirum pateris: tuaque haec iustissima nostri est

Vltio. Sigeas servitum hinc imus ad urbes.

410

Hesperiam, Hesperiam clamant omnisque sub ipso

Nomine versatur rumor. Parat impetus ignes

Armaque Troiugenum populis incognita nostris.

Claude, oro, secreta deum, pater optime, vati,

Claude perhorrendis iam iam miracula monstris.

415

Non ego fata meae patriae clademque futuram

Aspiciam. Videant alii quibus impia vita est.