Elisio Calenzio Croacus libellus 3
Other sections


Primus in arma furens Cicerectus proelia temptat

Magnanimusque audet bello appellare Croacum

Herentem ripis et proelia prima negantem.

Nec ferus arma ducum, nec plebis vulnera vitat,

5

Incautumque ferit squamoso in pectore Craccum

Progenitum Cumis, patria qui caede carebat

Infoelicis avi studio meliore canentis.

Fit strepitus et tela volant; ruit agmine toto

In mures armata acies et proelia miscent.

10

Tum rex intrepidus Rotirum Cullumque potentem

Auxilio mittit sociis additque furentem

Dentibus et telis socia cum plebe Catellum.

Hic bellatorem Eropilum primoque repertum

Sauciat et torva correptum strangulat ira

15

Demittitque neci Fialem, cui foecerat auro

Squamosum natura caput rittusque decoros.

Inde ruit telis semper gravioribus, audax

Obvius it, nunc dente ferit, nunc vulnerat hasta.

Ecce trahunt pugiles effossum pectora ranae

20

Murem Phippialem captumque ad littora cogunt

Cunctantemque premunt manibus vi vulnere ferro.

Aspicit hoc miseroque parat, si possit, amico

Cullus opem sociosque furens sic increpat ore:

"O timidi patimur ranarum opprobria mures?

25

Iamdudum liquidis Oleardus nabat in undis

Et nunc Phippialem miserum per devia raptant

Vicinoque parant captivum mergere fluctu,

Ite, oro, mecumque neci vel demite murem,

Vel moriamur". Ait, factoque hic foedere cuncti

30

Prosiliere simul, strepitum stragemque dedere.

Extemplo conversae aties omnisque lacunae

It populus circumque hostes glomerantur anhelos.

Flectuntur tela in clipeos ocreasque fabarum;

Duraque monticolum mirantur tegmina ranae

35

Bellantes passimque fero se Marte tuentes

Impediunt numero, tanta est audacia ranis,

Nec tumidae morsus vitant nec tela nec enses,

Sub pedibusque tenent clipeos hostesque minantes.

Haud aliter catulos prope cum sua pignora dire

40

Latratu sensere sues, una undique turbam

Invadunt magno fremitu et rumore tremendo,

Nunc illos passim rapiunt et in aera iactant,

Nunc pedibus rictuque cava tellure recondunt

Diripiuntque animas et corpora fessa trucidant.

45

Protinus armati miles Rupinus et Azur

Et Feracasus ovans armis turmaeque sequentes

In Martem caedemque ruunt aptantque lacertos

Invaduntque fero sallentes agmine ranas.

Tum primi insidias iratique Azuris arma

50

Infelix Lericon sensit iuvenisque Molocrus;

Nigrantemque ferit geminis in pectore Corbum

Vulneribus: patuere iecur suffectaque nigro

Exta cruore; iacet medio resupinus in agro.

Non tulit exitium miserandaque fata Torocles

55

Amissi socii. "Nec te sine vindice - dixit -,

Corbe, iacere putent mures; ego sanguinis ultor,

Vltor ero". Dixitque et tela trementia iecit,

Quae nisi ferrato velox Rupinus et armis

Acciperet clipeo suetus, certe Azuris illa

60

Hesissent lateri et vulnus letale dedissent.

Ast ille haec: "Et tu caro comes ibis amico,

Improbe; cum Corbo Stigias properabis ad undas".

Dixit et ingenti traiecit pectora telo.

Parte alia pereunt Baracus Lerdusque senecta

65

Debilis et passus duo millia vulnera Silus.

Nec tantum duro pereunt certamine ranae.

Occidit infoelix Cicerectus vulnere Cocci,

Currentemque ferit clipeo deformis Arampus

Cullum animo insignem; tum duro pectore telum

70

Rumpitur et rupta Feracasum vulnerat hasta.

Hic magis assumptis saevit Mars impius armis,

Auditur fremitus belli gemitusque cadentum

Et crudeles voces et furor armatorum,

Per iuga ceu canibus montana furentibus audit

75

Frendere apros silvasque fero resonare tumultu

Venator mistasque virum concurrere voces

Latratusque canum predaeque furentis hiatus.

Tandem, ubi defessas longo certamine ranas

Amissosque duces sensit, Rodilardus in hostem

80

Ipse ruit magna comitum vallante caterva.

Miratur populi turmas atque arma Croacus

Insueta et tollens oculos: "Pro Iupiter! - inquit -,

Tantane progenies silvarum in montibus errat?

Di superi, prohibete minas, nimphaeque decorae,

85

Quas colimus vestrisque ilares habitamus in undis,

Eripite hanc pestem et crudelia vulnera ranis".

Dixerat. Insiliunt omnes uno agmine mures.

Saevior ante alios telo Rodilardus acuto

It memorans cari crudelia funera nati

90

Vltoremque necis sese per sidera iurat,

Clamantemque videt muresque in bella vocantem

Tectum armis, tectum folio viridante Coroctum.

Illum cum clipeo crudeli vulnerat hasta

Spirantemque animam sicca defixit harena.

95

Mox Eradum fortemque neci demittit Arampum

Cristatumque ferit tumido sub pectore Iopen.

Tela movent iterum ranae pugnaeque resistunt.

Parte ab utraque cadunt mures Rupinus et Azur

Et Sapus et Lepadon pereunt iuvenisque Catellus,

100

Ranarumque duces Focarus viridisque Corodus

Et Tuscus Fiaronicus et Vulturnius Arches.

At nemorum rex ille furens in bella Croacum

Provocat, illum illum quaeritque optatque superbus.

Quem postquam aspexit mediumque agnovit in armis:

105

"Perfide - clamavit -, tu pignora nostra fatigas?

Tu miserum liquidis Oleardum perdis in undis

Nec superos nec bella timens Rodilardiaque arma?

Verum hodie nostros moriens solabere luctus

Et meritam sceleris poenam dabis, improbe". Dixit

110

Insiluitque ferox elato pectore in hostem.

Ille autem obducta venientem reppulit hasta

Turbavitque viam et sese medio obtulit agro,

Atque ait haec: "Etiam tu nostri gurgitis audax

Venisti ad latices bellum moturus? At ille

115

Nissus erat, quem tu faris te patre creatum,

Eripere imperium ranarum et stagna putavit

Nostra metu parere; iacet modo victus in undis,

Et didicit quales veniant in proelia ranae.

Tu quoque nunc Stigias natum comitabere ad undas".

120

Dixit et elato contorsit tela lacerto

In murem; citus ille levi venientia saltu

Preterit, et luteae dorso cecidere lucernae.

Quem postquam clipeum timidi legere clientes

Et texere humeros atque inseruere sinistrae,

125

Talibus alloquitur mures Rodilardus amicos:

"O sotii, nunquam tales in proelia ranas

Audieram; torquet dextra fera tela Croacus;

Nunc opus auxilio est; vestras intendite vires,

Hic iactate leves hastas, hic fortia tela

130

Dirigite in tumidos hostes ensesque ciete.

Nam si nunc tenui pugnae populoque natanti

Cedimus et victi mures remeamus ad agros,

Et silvas et agros habitabunt et iuga ranae".

Dixerat. Vna omnes elato pectore mures

135

Prosiliunt cedemque novant et vulnera miscent.

Eminet infoelix bello rex rana Croacus;

Nunc clipeum telis obiectat, nunc ferit hasta,

Vulnera dat recipitque vices Martemque lacessit.

Qualis aper media crebro quem vulnere silva

140

Obsedere canes atque undique morsibus instant,

Ille modo a dextra curvo se dente tuetur,

Nunc agit in levam stridentia faucibus arma,

Nulla timens iacula aut morsus nec vulnera curans.

Tum demum finem belli sortemque futuram

145

Agnovit cursumque tremens ad littora vertit

Invitatque ad aquas socios augetque timorem.

At ranae dant terga fugae Martemque relinquunt

Precipitesque cadunt altae per devia ripae.

Protinus hic caedes et tristia funera belli

150

Mugitusque fremens oritur. Gemit Ebarus udo

Pectore vulneribus geminis effossus et acer

Carnellus Liricas nunquam rediturus ad undas.

Cumque Fela Romanus Aclas fortisque Alamardus

Spiravere animam nec se potuere tueri.

155

Nec te tam celeri iuvit levitate, Colosse,

Delituisse lacu; sensisti tela sub undis

Mixtaque purpureo manavit limpha cruore.

Ipse autem optatum saevit Rodilardus in hostem

Precipitem et patrios rumpentem pectore fluctus;

160

Aggreditur ferro saevus mediasque per undas

Persequitur regem stagni ranamque natantem.

Est animus temptare lacus imosque videre

Fluctus et laetae iam tum succumbere morti.

It similis fulvo per devia rura leoni,

165

Cum stimulante fame cervam perque aspera saxa

Insequitur, iam iamque tenens praedam improbus audet

Precipitem sese demittere rupibus altis

Hostilemque sequi per summa pericula cursum.

Quem vero ut vidit Coccus: "Pro Iupiter! - inquit -,

170

Non sat erat terris contendere? Flumina temptat

Mus Rodilardus, aquis etiam se credidit audax

Insequiturque furens per stagna liquentia regem.

Flette oculos, pater, huc atque auxiliare Croaco,

Iupiter, et nostro tandem succurrere labori,

175

Si tibi cura lacus, si possunt numina". Dixit.

Tum pater omnipotens casum miseratus aquarum

Risit et ingenti tonitru perterruit orbem.

Contremuere omnes subita formidine mures.

Ipse quoque expavit mediis Rodilardus in undis

180

Et gressum tulit ad ripas paulumque moratus

Hortatur socios et proelia dira retentat.

Miratur pugnas parvarum animosque ferarum

Auxiliumque parat miseris cum coniuge ranis

Iupiter, et denso pulsarunt grandine terras.

185

Hi tecti galea duroque umbone resistunt.

Quin etiam fodere lares et clara secundum

Flumina disposuere domos arctaque superbi

Obsidione tenent victas in gurgite ranas;

Ausi etiam temptare novis cum navibus undas,

190

In quae facta cavum siccata cucurbita ventrem

Praebuit: hanc sectam in partes foecere carinas.

Lintea delubro sinuant direpta Dianae,

Quod fuerat media in silva sub rupe vetustum,

Et victae per aquas atque aurea vela feruntur.

195

At deus immites exire Croacia cancros

Stagna iubet sociasque lacu defendere ranas.

Illis dena pedum vestigia denaque in arcus

Crura recurvantur laterumque a margine ludunt,

Ambiguumque iter est et devius usus eundi,

200

Inque humeris erecti oculi, cervicibus ullis

Non herent capita alta, latent sub pectore dentes,

Monstrum ingens, quo non aliud natura crearat

Deterius visuque horrendum et morsibus audax.

A dextra levaque gradum nituntur et aequo

205

Per terras avidi atque undas discrimine currunt

Et dirum gemina minitantur forpice bellum

Faucibus armati et curva testudine tecti.

Non contra hos clipei murum nec spicula prosunt;

Tela quoque in duro flectuntur inania dorso.

210

Quin etiam superant morsu; furit agmen aquarum

In miseros mures, foveisque inventa trucidat

Agmina ruricolae gentis populosque latentes.

Convocat armatas aties Rodilardus et illis

Haec ait: "O cives, pro ranis numina pugnant.

215

Aspicite, obsceni veniunt in proelia cancri.

Nescio quis deus hos in vulnera nostra fatigat.

Cedamus superis, victi certamine divum,

Invisique deis patrios redeamus ad agros".

Sic ait elacrimans et proelia saeva diremit.

220

Haec lusisse sat est properato carmine, Musa.

Septima lux operi finem dedit. Exue vultus

Mortales, quos hic mecum dignata, puella, es,

Atque in Pegaseos iam diva relabere fontes.

 

Elisii Calentii Amphratensis De bello ranarum

225

Croacus libellus explicit, in quo adolescens iocatus est.