1. Ioanni Matheo Averoldo
Quod munus mihi liberalis amplum
Quondam pectore candido dedisti,
Cum laetus petii superba, caelsa
Clarae moenia Brixiae, Maroni
5
Me caenas veluti suo beatas,
Gangis divitias, ebur, smaragdos,
Aurum, coccina purpuraque tinctas
Vestes sanguinea, tibi libellum
Dono mittimus hunc, sales iocosque
10
Quos sumas precor et legas sereno
Vultu, nec tumidus mihi canenti
Dicas: "Redde vices: damus lapillos,
Argentum tibi, verba tu remittis".
Haec, haec sunt animi beata dona,
15
Haec post funera, post rogi favillas
Longi saecula largiuntur aevi.
Quanto dignior est cadente vita,
Quae spernit necis improbas sagittas,
Tanto dignius est bonis protervae
20
Sortis quod faciunt opus poetae.
2. Ioanni Matheo Averoldo de morte patris
Desine flere patris funus, nam claudat in urna
Corpus inane licet, non iacet ille tamen.
Non cedit fatis pietas, non mens proba, non quae
Laudibus immodicis pervolat astra fides.
5
Dicitur ille mori qui crimine mortuus, ante
Tela ferae mortis quod pateretur; erat
Vir probus, hanc moriens vitam cum deserat, annos
Felices vitae candidioris agit.
3. de cane miro sculpta artificio
Vivam me credis: verum est, quae marmore viva
Creditur haec vitae munera semper agit.
4. in Marium
Tela quatis, Getici ruis in certamina Martis
Nec ferus exardens Oromedonta times,
Invicto socii tutus sub nomine. Graeci
Et lucem hoc dicunt nomine quodque bonum;
5
Sed caveas fallant ne te bona nomina, namque
Clauditur auspicio res mala saepe bono.
5. in Caelium
Impia si vates saevus tibi bella pararem
Quae movet Idaliae flamma cruenta deae,
Non peterem tua tecta suo cum limine Titan
Clarus Erythraeo ducit ab axe diem,
5
Sed cum Tartareis surgens nox cincta tenebris
Oceano piceum tollit ad astra caput.
Exercet sua furta Venus cum Cynthia nigros
Lurida nocte vagans sub iuga cogit equos.
Retia qui tendit sub gramine retia claudit,
10
Clam parat insidias qui parat insidias.
Fur rapit obscurus fraudesque dolique teguntur.
Qui thalamos intrat cognitus hic bonus est.
Si tua Penelope peteret scelus improba ferret
Obscuram sceleri te sine cauta viam;
15
Sed quia virtutem celebrat non te sine quaerit
Te sine quae posset verba referre mihi,
Nec merito nostros possit qui carpere mores
Invenies: tota laudor ab Hesperia.
Si plebs dira scelus de me tibi fingit iniquum
20
Gaudeo; nam populus quem colit, hic malus est.
Ignarus lacerat virtutes, odit avarus
Bellerophontei qui bibit amne lacus.
Me nosces: damno fraudes, incendia, lites,
Quique deos iusta non pietate colunt.
25
Qui solem cernens negat hunc se cernere durus,
Cum non sit demens, invidus et malus est.
6. Marco Antonio Mauroceno
Nunc quia quidquid habet coelum Mars possidet unus
Caelsaque sanguineis pervolat astra rotis,
Sudat et in Siculis quatiens faber arma caminis
Arma quibus summo Iupiter orbe tonat,
5
Et fera nunc hastam nunc concutit aegida Pallas
Terribilique strepunt cornua rauca sono
Sibilat et cauda vulnus laetale minatur
Anguis et Alcides bella cruenta parat
Cristatique timens galli leo murmura Tuscus
10
Demissum posuit sub iuga dura caput.
Formidans caecis et se lupa clausit in antris,
Clausit Tarpaea maximus arce pater:
"Tempus adest, clypeos, loricas sumere fulvas,
Tempus adest, valeas desidiosa quies",
15
Exacuens falcem clamat fortissimus ille,
Ille senex tanta qui tulit arma fide
Pro vobis, Veneti, clava cum dura leonis
Quaereret Alcides rumpere terga ferox.
Hic regat ut rursus fac, Martia proelia ductor
20
Qui potes imperio consule, Marce, tuo.
Non petiit fieri miles qui tempore pacis
Et petit insanus cum movet arma furor,
Strenuus est. Galeam poscit qui pace coruscam
Non poscit Martis proelia, poscit opes.
7. Ioanni Bordoniae
Vt nix Phoebeo durat glomerata sub axe,
Vt navis scopulos quae ferit acta graves,
Vt quae leves plantae firmis radicibus haerent
Cum tumidus madido sibilat ore Notus,
5
Vt signum media quod navita pingit harena,
Turris ut irati fulmine tacta Iovis,
Vt casa pastoris quam percutit amnis ab alto
Monte ruens rapidis insidiosus aquis,
Foemineus variae sub motu taliter aurae
10
Durat amor, durant foedera, verba, fides.
8. in amicum
Desine, quisquis amas, nostram spectare puellam;
Namque gerit dirae spicula mille necis.
Crine sub intorto squamosus sibilat anguis,
Caeruleas dices Gorgonis esse comas.
5
Funereus Lybica veluti basyliscus arena
Luminibus gestat dira venena suis.
Adde faces Veneris, miseros quibus urit amantes,
Vrit ut accensus robora sicca focus;
Quae niveos vincit flores, cui cedit eburnus
10
Dens, torquet iaculos insidiosa manus.
Saeva nimis, truculenta nimis, nimis aspera, tandem
Impellit, lacerat, dissipat, urget, agit.
In scopulos navem ducis: quo curris, amator?
Si sapis, e portu litora tuta pete.
9. in Galbam
Coccina quod gestas, Tyrias quod, Galba, lacernas,
Quod nitet in digitis plurima gemma tuis,
Aurea quod nectit lunatas lingula plantas,
Quod tibi dat Cosmi cinnama largus onyx,
5
Haexaphoro gestant quod te per compita servi,
Arca quod immodicas vix tua claudit opes,
Quod cuneis spectas mediis cum saevit arena
Rhinoceros vel cum retia frangit aper,
Nos rides, pellis, laceras damnasque fugasque
10
Et Iovis ut natus tollis ad astra caput.
Sed te plebeum faciunt sanguisque domusque,
Turpis avaritiae crimen, iniqua Venus.
Ornans se plumas cygni licet induat albas,
Sub tamen his corvus non erit albus olor.
10. in Candidum
Ne pariat natos uxor tua, Candide, cunnum
Ieiuna miserum cogis hiare fame,
Hanc premis et veluti tenerum formosus Apollo
Oebalidem, puerum Iuppiter Iliacum.
5
Plena tamen partu natos enixa gemellos
Est uno: nostris res nova temporibus,
Hanc iunctam peperisse viris ut foemina quaeque
Nescio, sed scio te non peperisse viro.
11. invicta Veneris tela asserit
Aurea quod Veneris non possunt spicula? Quaevis
Illa fugit, superant sydera, fata, deos
Naturaeque vices mutant. Nam forte puellam
Vxorem sanctos duxerat ad thalamos,
5
Delicias cordisque sui spem Candidus unam,
Dumque petit primo dulcia furta ioco,
Frigescit, fugiunt vires, calor ossa relinquit,
Sanguis abest, cordis vita sub arce tremit.
Ecce volant Chiron, Podalirius atque Machaon:
10
Exanimen celeri perfricat ille manu,
Hic herbis animas tangit quibus evocat umbris
Tartareis, succo nectaris ille fovet.
Pallidus ille tamen iacet et sine viribus ullis,
Nihil prosunt herbae nectareusque liquor.
15
Ingeminat querula carmen miserabile voce,
Increpat et saevam moesta puella necem
Frigentisque sui lachrymis rigat ora mariti
Infigens gelidis oscula multa genis.
Summovet ille caput, letali lumina somno
20
Solvit et attollens se grave pondus agit.
Spiritus in iuvenem reddit, dulcedine captus,
Qui nimia tenerae pectora sub dominae
Iverat. O quantum est venerabile numen Amoris!
Phoebea medici plus iuvat arte Venus.
25
Si iubet haec, alio fugiens sub corpore vivit
Quaeque suum corpus liquerat umbra petit.
12. docet pingere Venerem
Pingere si vultis Venerem sub imagine vera,
Illam barbatis pingite temporibus.
Quae generat Venus est, generant animalia quaeque
Semine cum vis est mascula foemineo.
103. docet pingere Bacchum
"Cur roseum pingunt iuvenem te, Bacche?" "Decoros
Parce sumptus ago vos quoniam iuvenes".
"Cornua cur gestas, cur pulsa tympana?" "Tauros
Large sumptus ago vos quia cornigeros".
104. virum profusum taxat
Qui consumpserat aureos trientes
Et quos Pyrgoteles manu lapillos
Doctus sculpserat Indicos magistra,
Vestes murice perlitas rubenti,
5
Sylvas, iugera floridosque campos,
Mensas egregias, domos superbas,
Misit sub Stygios lacus ruinae,
Tristem percutiens gravis furore
Aedes rustica quam tenebat unam
10
Tantis ex opibus. Ruina foelix,
Non casu poterat beatiore
Aut fato dominum iuvare moestum
Quam quod tempore perderet sub illo
Vitam, perdiderat misellus omne
15
Quo vitae decus atque res beatae.
15. in Gallos
Quod tua Baccheis ululatibus aethera complet
Turba furens, Latium vincere, Galle, putas.
Falleris, armisoni ridet soror inclyta Martis
Cum Ciconum quatiunt tinnula sistra nurus,
5
Orphea cum Thyas lacerat, cum saevit Agave,
Cum satyri Bacchum Moenades atque vocant.
Pampineos franget Pallas Saturnia tyrsos
Et fodiet rigida tympana rauca manu.
Ignivomis violentus equis Mars saevus et ense
10
Hircanas coget vertere terga feras.
Falce potens feriet Saturnus, Iuppiter ignes
Mittet a summis tela trisulca polis,
Lemnius in Venerem faciet nova retia saevam
Se iunxit Bromio quae scelerata tuo.
15
Quo periture ruis? Gelidi pete flumina Rheni,
Galle miser, fugias: quo periture ruis?
Vt Bacchum et Venerem Saturnus, Iuppiter et Mars
Et quae sub clypeo Gorgonis ora gerit
Custodes Latii fugient gens dura Quirini,
20
Sic fugiet populi mollia tela tui.
16. in eosdem
Alpibus a gelidis, ab iniqui sydere coeli
Ad loca Romulei florida, Galle, soli
Quae te blanda trahit miserum fiducia? Nescis
Quod ferus invicta cum furit urbe leo
5
Terra fretumque timent? Lascivo vincere cantu
Forte putas, raucos non timet ille sonos,
Talibus assuetus. Rostro quid, stulte, superbis?
Dentibus iratus fulminat ille feris;
Vnguibus asper eris franges et fortibus arma?
10
Grana quibus quaerens scalpere rura soles,
Ille tibi parvos magnis trahet unguibus ungues
Quis solet ingentes dilacerare feras.
Aliger alta petes fugiens? Volat ille sagitta
Aliger Aeolii ocius atque notis;
15
Vt canibus lepores, ut cervi tigribus, agni
Vt rapido pugnant atque capella lupo,
Improbe, sic Veneto pugnabis, Galle, leone.
Accipiter placidas non timet acer aves.
17. in eosdem
Galle, furis quoniam pro forti regna Quirino
Imbelli Romae Sardanapalus habet;
Invicto pro Marte, Venus; pro Pallade Bacchus
Et pro praestanti Caesare mollis Oto.
5
Nec plus laurigeris ornantur templa coronis,
Nec plus Phoebea limina fronde ducum;
Sed Romae migrasse deos sanctumque senatum
Ad Venetos nescis regia tecta lares.
Illic magnanimi pro libertate subire
10
Dura parant mortis Brutus et arma Cato,
Rapta tibi rapiat qui fortis signa Camillus
Pellat ad oceani litus et alter adest.
Sunt Fabii Deciique graves, sunt fulmina belli
Scipio, Marcellus Fabriciusque simul
15
Caesar et intrepidus potuit victricibus armis
Cogere qui populos sub iuga dura tuos.
Deceptus miser es, variis nam clara triumphis
Vrbs alia quamvis parte superbit adhuc,
Roma sacrum Venetis tollit caput inclyta regnis
20
Quae magni victrix ut fuit orbis erit.
18. Virgilio Zavarisio
Caelsi per iuga montis alta solus
Ibam, permeditans ferocis aevi
Nostri crimina, damna, furta, fraudes,
Caedes, insidias, dolos, rapinas,
5
Virtutes profugas dolens ad axes
Summos praecipiti volasse penna,
Visa est cum mihi forte crine flavo,
Claris luminibus, genis decoris,
Lato pectore, fronte vel serena
10
Incedens mulier gradu severo,
Ensem cuspidesque et gerens inermi
Lances et trutina subesa iniquas.
Illi splenia non caput tegebant,
Non vittae tenues, sed ore aperto,
15
Nudo vertice, liberis capillis
Spectabat geminis polos ocellis
Orbes qui Iove sustinent movente.
Claros, sydereos, vagos, perennes
Velabat toga quae suos et artus,
20
Ex clara biberat Tyro colorem
Multis fracta tamen locis, et ipsa
Livens verberibus plagisque multis
Tingebat niveos sinus cruore.
Stabam dura velut silex ve quercus
25
Summo vertice Caucasi nivalis.
Exanguis, rigidus, gravis, nec unum
Audebam timidus referre verbum.
Sed tunc illa mihi: "Meos times cur
Vultus? Non tetrici comes Thyphoei,
30
Non sum Tartareae soror Megerae,
Nec nostrum tumidis caput colubris
Horret, saxificae velut Medusae,
Ensis non nocet hic probis, sed illis
Qui semper miseri scelus sequuntur,
35
Non possim licet amplius nocere
Vllis; nam proceres, patresque plebsque,
Aediles, equites, duces, tyranni
Me damnant, lacerant, fugant aguntque,
Tutores spoliant bonis pupillos,
40
Extincti viduam pater mariti.
Non sunt causidicis voraciores
Qui sylvas habitant lupi rapaces,
Semper consulibus proterva mens est;
Tonsores, lanii, faber simulque
45
Omnes artifices mali et molesti
Artes perdere non suas verentur;
Solum me celebrant sacri poetae".
His dictis tenues repente in auras
Currens se tulit ut volans sagitta.
50
Foelix est Helicona qui beatum
Vates excolit ut colis beatus.
Namque est: iustitiae tenens decorem
Virtutes habet ille divus omnes
Sub se; divitiae timent ruinam,
55
Fortunae bona; sola scandit altum
Coelum candida virtus axe eburno.
19. Hieronymo Campagnolae
Sylvia formosas inter celebranda puellas,
Sylvia sylvicolas inter habenda deas,
Formosae quoniam viridi sub flore iuventae
Rapta fuit Stygiae caeca sub antra domus.
5
Vt sequar hanc, saevis Erebaeae tutus Echidnae
Dentibus anguiferis Eumenidumque comis,
Iulius infernam mecum fac tendat ad aulam,
Argutae tangens fila canora lyrae;
Protinus et nobis scelerati ianitor Orci
10
Ducet ab aerata limina clausa sera
Atque triceps Hecates monstrum tria guttura claudet
Et pariet Noctis filia quaeque facem,
Firmabitque suum semper revolubile saxum
Sisyphus, et celeri quem rotat orbe rota,
15
Saeva renascentes volucris nec distrahet artus
Evomet aut aliquem tota Chimera focum,
Et numquam captas captabunt Belides undas
Turba maritali pernitiosa nece.
Scylla canes coget, fallent tibi garrule nulla
20
Tantale poma famem, Tantale lympha sitim,
Et Stygis auricomam mihi numina legis amicam
Foedere non aliquo, carmine victa dabunt.
Threitio posuit legem Proserpina vati
Annoso quoniam tempore plenus erat.
25
Ore puer tenero canit hic, qui non canit illo
Dulcius; aetatem respice: Phoebus erit.
Quae minor est virtus teneris est maior in annis;
Gratior est quanto est gratia rara magis.
20. ad eundem
Inspicio cum clara tui tot munera nati,
Tempore quo pueros ubere mater alit
Admiror, stupeo velut et fera Gorgonis ora
Spectassem, totus sub grave marmor agor.
5
Et virtutis amor et spes me deserit omnis,
Torpet et ingenii visque calorque mei,
Non aliter quam qui positam contingere metam
Nititur et tardos verbere pulsat equos,
Cum videt ante suos aliquem praetendere cursus,
10
Iam procul in medio pulvere frena tenet,
Sautius et stimulis irae morsuque pudoris;
Odit equos, currus damnat et ipse suos.
Non canis insequitur volucrum super aera pennas,
Aemula quos virtus non putat esse deos.
21. de mira dulcedine lyrae Pontani
Credite quod numquam vidit longaeva vetustas,
Quod fieri ratio lex quoque posse negat
Vidimus, ingentes artem superare potenti
Naturae vires iuraque cuncta manu.
5
Lugarus in cavea miserabile carmen eburna
Dulcius Ismariae pellicis ore sui
Fleverat; haud tantas potuit fortuna querelas
Ferre, sed hanc saevo carcere traxit avem.
Est vaga sorte sua volucris quaecumque volantes
10
Hinc merito pennas, hinc leve corpus habet.
Aere laetatur vacuo, petit alta libenter,
Est fera quae timeat vincula nulla magis.
Cum tamen haec sensit pulsis modulantia nervis
Carmina Pontani dulcia plectra mei,
15
Aethere non grato, non libertatis amore,
In laqueos iterum capta volavit avis.
Orphaeo volucres mirabile ducere cantu est,
Sed plus iam captas est iterum capere.
22. de ingressu urbis illustris Hermetis
Ingredere, o Latiae princeps fortissime gentis,
Panduntur nostra quae tibi regna manu
Omine felici nam te populusque patresque
Aedilis, praetor, consul et ipse rogat.
5
Accipe: quisque tuum celebrat, dux inclyte, nomen,
Te velut et magnum tollit ad astra Iovem.
Vipera clamatur, clamatur ab omnibus Hermes,
Anguigerum resonant moenia tota ducem.
Collucent ignes, ornantur templa coronis,
10
Saera canunt vates, victima caesa litat.
Ecce duces gemini Veneto pro sceptra leone
Dant tibi, tam longa ne trahe vota mora.
Iam subeas, nostros tibi iam largimur honores,
Vxores, natos, praedia, vasa, domos,
15
Dum Venetis iunctus dominis sis foedere semper
Legitimo iunctus, qui puto semper eris.
Nam qui te mittit nostri sub moenia regni,
Mense suo iusta nihil sine lege facit.
Indicat ore tuo Ianus clausisse biformis
20
Iam iam perpetua ferrea claustra manu.
23. Hieronymo Campagnolae
Sit mihi sitque tibi gratus quia Iulius ille,
Ille puer tellus quem Patavina colit,
Quem Phoebus, quem Pallas amat, quem Iuppiter ipse,
Cui favet arguta Calliopea lyra.
5
Non eadem causa est: tua nam tu viscera semen
Diligis et cordis pignora clara tui;
Ob decus, ob laudes, ob munera chara deorum
Hunc ego virtutes approbo, miror, amo.
Componat nostros vir si quis iustus amores,
10
Verus amor meus est, verus amor tuus est,
Verior est noster; premimur nam sanguine nullo.
Tu quod amas natum diligis ipse tuum.
24. Ambrosio Tarvisino
Non timeat morbi, timeat non vulnera ferri
Et si iam saevi cerneret arma Iovis
Ambrosii quecumque manus tetigere. Dolorem
Nam fugat ut Zephyri nubila pressa Notis.
5
Vidi ego sub Stygias quem mors iam miserat umbras
Ad superos herbis hunc revocasse suis.
Hunc Erebi celebrant rex et regina profundi,
Ad vitam rursus ne sua regna trahat.
Nunc truculenta potest illum mors perdere tamen
10
Ambrosii cui non dat manus artis opem.
25. de vana suspitione belli
Quisquis bella timet nostris truculenta sub annis,
Ignarus belli somnia vana timet.
Strenuus urget equos numquid Mars gentibus istis
Otia quas plumis desidiosa tenent,
5
Quas capiunt prisco sub consule pressa Phalerni
Pocula, quas lautius mensa parata cibis,
Quas immaturas vi paedicare puellas
Quas iuvat et teneros supposuisse mares,
Quae sua lomento poliunt et dropace membra,
10
Sordida quae Cosmi munera semper olent,
Quae sibi componunt longos ex ordine crines,
Quae iuvenum labris inguina tenta vorant?
Tristia non peragunt lepores, non proelia dammae,
Non quatiunt molles tela cruenta manus.
26. de adventu Hermetis
Nascitur alma dies qua principis ora sereni
Qui fera squamoso signa dracone gerit,
Spectabunt patriae foelicia moenia nostrae.
Phoebe veni, nostros iam pete, Phoebe, polos.
5
Gaudia quid differs? Hilaris iam pompa paratur
Stragula picta vias, vela theatra tegunt.
Pegmata tolluntur, crescunt super astra colossi.
Currit equus, quatitur lancea, sica furit,
Exercent unctas iuvenilia membra palestras.
10
Scena patet multis deliciosa iocis,
Carmina cantantur, concentibus aera mulcent
Tibia, plectra, lyrae, buccina, sistra, tubae.
Obvius it populus regi sanctusque senatus
Et nitet in modica quaeque fenestra nuru.
15
Phoebe, veni, veniet si te prior inclytus Hermes
Lucebit nobis te sine clara dies.
27. Hieronymo Stellae
Nunc video quid sit charo sine tempus amico
Ducere, quid curas sit racuisse suas.
Munera amicitiae nunc nosco et praemia verae
Et sua quod pretium foedera sancta tenent.
5
Limina nunc Stygii fidum penetrasse tyranni
Thesea Pirithoo credimus atra suo,
Credimus et Nisum saevis cecidisse sub armis
Sisteret ut sotii tristia fata sui.
Nam tua quo incto sequerer vestigia gressu
10
Irem Tartarei trina per ora canis,
Perque procellosas Syrtes, per saxa Maleae,
Per mare quod rapido vortice Scylla trahit:
Nam sine te vivo, sine me si vivere possum
Aut animae possum si sine parte meae.
15
Quo vel chare mihi venias Hieronyme, tandem
Dimidium cordis vel mihi redde mei.
28. de Cassandra Fideli
Vtilis ut campis imber, mortalibus axe
Semper ab aethereo gratia larga pluit,
Pullulat et semper virtus radicibus imis
Arbor ut in pingui luxuriosa solo:
5
Et si non omnis multas producit aristas
Qui pariat multas est tamen unus ager.
Quaelibet ora suum munus, sua praemia noscit,
Luce nitent solis tempora quaeque sui.
Multorum fuerat celebris iam fama virorum,
10
Viderunt multos saecula prisca deos.
Nunc tantum lux una nitet, nunc candida virtus
Vno sub tanto pectore tota sedet.
Quod ne forte viri credas, castissima virgo
Quae trahit a recta nomina sancta fide,
15
Hoc Cassandra decus tantas habet unica laudes,
Pro nobis sapiens omnibus una viris.
Quisque deam putet hanc; nam si medicum ve poetam
Qui rerum causas noscit et astrologum
Semideos omnes dixerunt, omnia noscit
20
Qui simul haec, merito dicitur ille deus.
29. de eadem
Maturae gaudete nurus, gaudete puellae,
Vos quoque quas pigras tarda senecta facit!
Nunc quodcumque decus vestrum est, nunc gloria quaeque
Laudibus ex vestris famaque clara venit,
5
Nunc hederae vobis dantur, nunc innuba laurus
Exornat vestras fronde virente comas.
Quis genus humanum noscit? Cassandra. Quis audet
Praescia venturi dicere fata Iovis?
Quis logicae laqueos et caeca enigmata solvit?
10
Eloquii nectar quis Ciceronis habet?
Ista pudicitiae vates lux unica sanctae,
Inclyta cui matres condite templa deae.
Nam dedit aeternum vobis quae nomen, honoris
Aeterni fas est sentiat illa decus.
30. de Iulio Pontano ad cives
Si cupitis, cives, hyemis sub tempore veris
Tempora purpureis picta videre rosis,
Pontanus pingat flores et gramina. Belli
Tempore si pacis foedera sancta piae,
5
Pontanus pingat pacem: licet hostibus hostes,
Arma armis certent, pax erit alma tamen.
Si tenebris atrae noctis sub lumina clara,
Si nigros claro lumine noctis equos,
Sub tenebris pingat lucem, sub lumine noctem:
10
Nocte erit et sine nox et sine luce dies.
Nam mentem pingit, mores animasque deosque,
Quod nec habet formam, quod nec habere potest.
Pingere res quae sunt, terram, mare, sydera, clarum est;
Quae nec sunt, nec erunt clarius esse patet.
31. ad amicum
Si puer est Veneris natus, dic curvat, amice,
Qualiter opposita cornua dura manu?
Si caecus, certos dic cur tam dirigit ictus
Et fallant teneram spicula nulla manum?
5
Si, pauper, nullo cingit sibi corpus amictu,
Qualiter hic cunctas possidet orbis opes?
Ignis aquam pellit, flammae pelluntur ab undis.
Non est dives, inops, virque puerque senex.
Haec mihi pinge, precor. Nam te pingente Cupido
10
Pauper erit dives, virque puerque senex.
32. epitaphium Christophori Peregrini
Qui miseros pavit, coluit qui templa deorum
Et quo clam mulier plurima nupsit inops,
Clarus eques tumulo situs est Peregrinus in isto
Christophorus: parvo magna ruina loco est.
33. Marco Civili
Quaesivi Scythicas rupes gelidosque Triones,
Quo veniens Boreas spirat et axe Notus,
Qua Germanus atrox torquet sua tela, fugaces
Qua Parthi versa post sua terga manu,
5
Qua tumidum iactat ferventes aequor arenas,
Qua sua semotus regna Britannus habet.
Nec potui infoelix castam invenisse puellam
Et quae non esset perfida, tristis, atrox.
Iuppiter est testis: falsas qui saepe puellas
10
Cum vidit serpens, foemina, taurus, avis,
Has veluti clades fugiens incendia, morbos,
Ivit ad aethereos cum Ganymede polos.
34. ad Petrum Medicem
Cur sylvas habitem solus, cur iugera semper
Vrbani fugiens tecta superba soli
Sunt ubi deliciae populi, tot templa, tot arces,
Mensae, aurum, gemmae, vasa, theatra, togae,
5
Innumeri vates, equitum dux atque magister,
Consulis et gemini sella, tribunus, eques,
Blanda puellarum faciles ubi turba choreas
Exercet, lusus et, Venus alma, tuos,
Miraris? Fatuus ructat cum verba beatus,
10
Nescio tergeminum dicere, Petre, "sophos!",
Ad crepitum digiti nec olentem ferre matellam,
Tollere nec spurco vase quod ipse vomit,
Non pathicum tractare femur lumbosque fricare
Cum sua Baianis corpora purgat aquis,
15
Non scortum laudare suum, si pallidus axe
Decidit et fatis hoc tribuisse feris,
Qui modo tellurem curvo scindebat aratro
Nec matutinum ferre sagatus ave.
Nescio blandiri tamen crimenque probare;
20
Fac mutet mores urbs, ego tunc veniam.
35. de repentina Ioannis Maii morte
Mortis Ioannes subitae quod spicula sensit,
Quod petiit Stygii tam cito Ditis aquas,
Non sine mente Iovis factum est. Nam quicquid in orbe
Nascitur, imperio statque caditque Iovis.
5
Quicquid agunt superi iustum est, non sydera possunt
Criminis iniusti turpia signa pati.
Ille igitur merito cecidit; sed discite quare:
Esset ut uxoris gloria nota suae,
Quae dum vivus erat thalami sub lege iugalis
10
Non poterat lumen fundere pressa suum
Ingenium, mentem, mores, animumque virilem,
Casta nec intactae dona pudicitiae,
Vxorem sed se noscens vir clarus ut esset
Claudebat sancti pectoris omne decus.
15
Est sua nunc quoniam, veluti sol spargere coepit
Lumina, cum ventus nubila densa fugat.
Pergama facundus si non vidisset Vlixes,
Non nunc Penelopes tangeret astra pudor;
Vixisset Brutus, tunc non tam clara fuisset
20
Portia, non vivo foemina clara viro est.
Sub duce qui pugnat miles, non clarior illo,
Illo sit quamvis fortior, esse potest.
36. de Theodosia
Currite custodes, capiet Theodosia ferrum!
Currite, vult fati vincere iura sui
Coniugis et subita subitos moestissima casus
Morte sequi, Bruto Portia casta suo.
5
Nec tantum ferrum, flammas sed tollite, flammas
Nec tantum, saevae sed necis omne genus.
Nam quicumque mori casto vult captus amore,
Inveniet innumeros quis cadat ille modos.
37. de repentino casu Ioannis Maii
Mors superat fatum, fatis ne credite: possunt
Mutari. Variat stamina quaeque soror,
Non est fixa dies vitae, non terminus ullus
Nullaque sub certo foedere iura manent.
5
Cuncta regunt subiti casus mortalia, morti
Quisque potest iuvenis cedere, quisque senex.
Nam qui tam subito cecidit nunc funere maius
Debuerat coeli vivere lege diu;
Dives enim, largus, claemens, hilarisque piusque
10
Et probus et valido corpore fortis erat.
Munera fatorum sunt haec, his noscimus illum
Tam cito fata virum non voluisse mori;
Mors voluit potuitque suis saevissima telis
Et clam sub Stygios hunc tulit atra lacus.
15
Sydera decepit, parvo nam tempore sanus
Infirmus, vivus mortuus atque fuit.
38. epitaphium Marioti de Monte
Mens proba, recta fides, hilaris clementia, cautum
Consilium, probitas, religionis amor
Vndique reddebant clarum quem nobile corpus
Montibus exposuit hac Mariotus humo.
5
Curabat Venetis pro regibus arma virosque
Ordine legitimo Martia castra sequi.
Vixerat ille parum, si commoda nostra requiris;
Tempora si, Pylium iam superabat avum.
39. eiusdem
Quem Verona tenet, genuit Florentia: Martis
Tutor eras Veneti vel, Mariote, pater.
40. ad Pyladem
Me Saxum dixit qui noverat omnia vates,
Sydera Parrhasio quae videt ursa polo
Vix natum fieri me Saxum vidit amore,
Vidit ut in Saxum me ferus egit amor.
5
Duricia rigeo, sub pondere cogor inerti,
Battus ut et Scyron sum gravis et gelidus.
"Qualiter", at dices, "Musas Heliconis ab alta
Plena deo quatiens pectora sede trahis,
Componis, dictas, facundo disseris ore
10
Quid flammae, quid sint terra, fretum, superi?"
Non loquor haec, non haec lapidoso pectore manant:
In me qui vivit solus Amor loquitur.
41. ad Petrum Medicem
Ne te semper agant curae velut aequora ventis
Indomitum naves improba, Petre, rogo.
Quid iuvat Assyrio si litore tutus amomum
Atque Arabum, dives, mascula thura vehas?
5
Quid si Callaicis Astur tibi mittat ab arvis
Munera vel Gangis vel preciosa Tagi?
Ista cadunt veluti viridi flos vernus in umbra
Cum sol flamiferi terga leonis habet.
Mors ruit et veluti maturas messor aristas
10
Omnia vulnifica falce cruenta secat.
Non fortunatis parcit, non illa beatis:
Tartara sub Crasso divite Codrus abit.
Fabula vana sumus, vita haec est ventus et umbra.
Vive igitur, nimis est mors fera saepe mori.
42. ad Caesarem Viaranum de nuptiis
Dulce quae carmen canitis, sorores,
Rupe Dircea laticemque fontis
Sumitis clarum geniti cruore
Gorgonis atro,
5
Phoebe, qui lauro roseisque crines
Floribus pingis, geris et sagittas
Fila qui tangens citharae ferarum
Pectora mulces.
Pergite huc omnes simul et favete
10
Ore, nam vates celebrandus ille,
Ille qui doctum superat Catullum
Arte lyraque,
Ducit ardentes thalami puellam
Ad sui lusus teneram, pudicam,
15
Crinibus flavis, roseis labellis,
Fronte serena.
Huc Venus et tu venias columbis
Vecta torquatis puerumque ducas
Qui faces gestat manibus tenellis
20
Duraque tela,
Vt novae flammas capiant medullae,
Cor tuum nuptae bibat ut venenum
Dulce quo vati sociata vatem
Discat amare.
25
Quos iocos lectus titubante sponda
Sentiet foelix, hilaris lucerna
Quas suo pugnas oleo novari
Saepe videbit!
Murmure aequabunt niveas columbas
30
Brachiis iunctis hederas sequaces,
Basiis conchas Veneris salaces,
Dulciter ambo.
Illa producet similem parenti,
Ore formoso puerum decorum,
35
Vna nascetur similis puellae
Pulchra puella.
Ergo quo multos videant nepotes
Et tibi multas pariant puellas,
Iunge foelici simul hos catena,
40
O Hymenaee!
43. Ioanni Aurelio Augurello
Hactenus Ausoniis veteres hausisse poetas
Fontibus Aoniae nobile nectar aquae
Credidimus, solos astrisque faventibus illos
Bellerophontaeas incoluisse domos,
5
Spernere nos Phoebum, nos spernere docta sororum
Numina, nos Bacchi flexipedes hederas.
Nullus enim viridi cingebat tempora lauro,
Nullus erat priscis equiperandus avis.
Credimus Aureli sed te resonante caballi
10
Carmen ab Aonii nosque bibisse lacu.
Reddita sunt nobis Phoebi te munera vate,
Redditus est Phoebus te quoque vate sibi.
44. ad eundem
"Castalios quondam latices mihi, Phoebe, solebas
Spargere Dircaei fontis et ambrosiam
Et mihi divinum facilis praestare furorem
Illum quo Latiae iam cecinere tubae.
5
Nunc mihi sancta tui clauduntur limina templi,
Pellor et a montis culmine virginei
Nec licet e tantis et tot mihi fontibus undam
Sumere quae media turbida valle fluit".
"Non est quod doleas, nam te celebramus, amamus,
10
Sed dare quae data sunt munera quis poterit?
Plectra, comas, citharam vati concessimus uni
Et quodcumque nemus Castalis unda lavat.
Nos habet et nostros Aurelius unus honores,
Solus habet lauros, numina solus habet.
15
Vis mea quae fuerat vates dispersa per omnes,
Vnius in solo pectore maior erit."
45. eidem
Gutta vel anguiferae torvo cadat ore Medusae
Altera, Pegaseus qua renovetur equus
Et renovatus agat geminatis aera pennis
Donec humi liquidam viscere ducat aquam;
5
Viscere ducat humi gelidi tibi flumina fontis,
Taurus inextinctos qua cadet ante focos,
Postquam Castaliis Aurelius unus in antris
Et iacet et totas possidet unus aquas.
46. de eodem
Phoebus habet citharam, nec non Aurelius unam;
Hic sonat, ille tenet; hic tenet, ille sonat.
47. eidem
Divisit Phoebus cum divite munera regno:
Plectra, lyram, lauros, iugera, templa, lacus
Et dedit, Aureli, tibi laurea serta lacusque
Plectra, lyram, Musis iugera, templa suis.
48. eidem
Te sine, Phoebe, tuis Aurelius unus amatur,
Vatibus et vates te sine solus amat.
49. ad eundem
Aureli, genitor novem sororum
Illarum decus et decus sacrorum
Vatum, tempore qui fuere prisco,
Seu quem nunc celebrat colitque multa
5
Vlva Mintius horridus Maronem,
Seu quem Palladiae probant Athenae,
Dicas seu tenerum suo Tibullum
Cantu qui silices ferasque cautes
Posset frangere dulciter sonoro.
10
O quantum tibi gratiae dedere
Qui volunt super astra fata coelos
Vt nondum gelidus cinis legaris!
50. eidem
Laureli a lauro, vel nomen ducis ab auro
Aureli: egregium nomen utrumque tuum est.
51. ad Venerem
"Consule blanda Venus mihi, consule, blande Cupido;
Foemina me laqueis coepit iniqus suis".
"Miraris? Ferus est laqueis Mars captus ab istis,
Iuppiter, et numquid tu Iove maior eris?"
5
"Hoc ego non doleo, sub quod mihi foedere tanto
Muneribus pactam rupit, avara, fidem".
"Et tu muneribus certa." "Sum pauper inopsque".
"Vel nummos habeas, vel maIe pauper amas."
"Hos mihi dat nullus." "Mors est, desiste precari!"
10
Quod sibi consilium pauper amator habet!
52. Pompeio Alegro de amica
Munera quid faciunt et amor sceleratus habendi?
Quid sitis argenti, quid scelerata fames?
Quid vestes auro textae gemmisque nitentes
Et quid Erythraei lucida concha maris?
5
Quam non Penelope, quam non Lucretia casto
Pectore vincebant moribus atque bonis,
Quam pulchri iuvenes clari temerare virique
Sanguine vel forma non potuere sua,
Horridus, incomptus, duris assuetus aratris
10
Et cultae Cereris spargere semen humo,
Sordidus hanc potuit numerato rusticus auro
Avetula et turpi qui fugiendus erat.
Munera quid faciunt? Meretrix et adultera nunc est
Tyndaris, insignis Portia quae fuerat.
53. ad avaram amicam
Quod Crassus nolens aurum tu, Gemma, bibisses
Sponte tua: est auri tam tibi magna sitis,
Et veluti saevus Polydorum caede tyrannus
Immerita faceres sub Styga ferre pedem.
5
Aureolos nam cum sentis aut aera sonare,
Ieiunam non te mensa cibusque tenet,
Non pater aut genitrix, non te fraterque sororque.
Curris, et amisso caeca pudore, furis.
Hos petis, et thalami leges et iura mariti
10
Et sanctam temeras, luxuriosa, fidem.
Et supponebas uno quod casta marito,
Supponis turbae, munere capta, femur.
Ergo suburranis sedeas, vitiata, cathedris
Vel iaceas uno, foemina casta, thoro.
54. ad Venerem
"Torqueor, alma Venus, flagranti torqueor igne."
"Quis te tam subitus destruit ignis?" "Amo."
"Quam?" "Non quam, sed quem poscas." "Scelerate, cynedum
Diligis et sequeris et mihi poscis opem?"
5
"Si scelus est, summo cur pocula grata Tonanti
Dat puer aethereae raptus ad astra domus?
Cur tenerum dilexit Hylam Tyrintius heros?
Et cur Oebalidem pulcher Apollo suum?
Si scelus est, tibi cur placuit formosus Adonis?
10
Sed scio sit cur, sic foemina quaeque facit."
55. ad Iacobum Comitem Iuliarum
Scribere ceratis valeat quo iure tabellis
Legitimo quicquid plebsque patresque iubent,
Seu cum versutus negat inficiator et urget
Fraudibus actorem criminibusque suis,
5
Seu cum veridicus tollit vadimonia praetor
Et contestatae foedera litis agit,
A violis dictus genuit quem vir probus ille
Qui causas triplicis scribit et acta fori,
Fac qui Pieria redimitus tempora lauro
10
Docta comes Phoebi plectra, Iacobe, tenes.
Per Veneris currus, Phariae per sistra iuvencae,
Per Cybelis gladios, per Iovis arma, precor
Perque tuum nuper gelidas quae detulit undas
Limen ad ardentes et nova nupta faces.
15
"Non est gramaticus", dices "vel forte poeta."
Nec timeas, docto sub patre doctus erit.
Ferre iugum domita discunt cervice iuvenci,
Ferre virum facilis qui fuit acer equus.
Emeritus genitor capiat iam praemia nati.
20
Ah, scelus est pauper vivat ut ille senex!
56. ad Dantem Aligerium
Efficitur curvus cum tempore praemia fortis
Iam dudum populo si gladiator habet
Et rude donatus, "Non te peto, non peto" dicit
"Sed piscem: quid tu retia, Galle, fugis?"
5
Et si, depositis miles sextertia telis
Accipit ad Pylii saecula ductus avi,
Qui totiens sancti scripsit consulta senatus
Orta tribunitia iuraque lege diu,
Auctio cum fertur, cum res supponitur ipsa
10
Arbitrio iusti consilioque viri,
Iam conclamandus miserae iam proximus urnae
Cogetur rapidae dente perire famis?
Ah, scelus indignum, quis sit si nescis, ianthis
Illi purpureum nomen amica dedit.
15
Cui faveas igitur, iubet hoc praestantia, mores,
Recta fides, probitas et pietatis amor.
Quod facies, natum indoctum licet esse negetur,
Te poterit vestro connumerare choro.
Esse scelus dices non est hoc scribere natum
20
Indoctum doctum sed renovare patrem.
57. ad Hieronymum Callagranum
Horridus infixit fatali sydere dama
Inguinibus patrui vulnera saeva tui,
Implicuit duris ferventes ossibus ignes
Et flammam cordi febris amara tuo.
5
Commodior potuit nullo te tempore morbus
Sternere, nec febris aptior hora fuit
Quam non induxit nimio generata labore
Bilis, nec stomacho res viciata tuo.
Non gaudes sumpto noctem superare falerno
10
Nec, dives, multa luxuriaris ope.
In medio tua signa locas sub sydere, tendis
Nec tamen obscuras ad Phlegetontis aquas.
Hanc pietas, hanc nota tui claementia cordis
Intulit, hanc patrui vel genitoris amor.
15
Vivere nolebas si non medicabile vulnus
Illud erat damae quo feritate nitent,
Quod fuit in patruo saevum et miserabile vulnus
In te mutatum febris iniqua fuit.
58. Antimacho
Ad varios solum populos quem fata dedere
Sorte mihi frater quod meus ire parat,
Quos Rhodani lavat unda, bibunt qui flumina Theni
Et quos multiplici Nilus inundat aqua,
5
Quosque ferit rapidus Ganges celer atque Garumna,
Qui cava pro cultis sedibus antra colunt,
Quo valeat liber valeat quo pergere tutus
Muneribus nullis per loca cuncta, petit
Gonziaci regis clara sub gente notari
10
Sanctaque magnanimi signa referre ducis.
Omnia tela quibus vel saeva pericula vincet
Aeris et terrae velivolique maris.
Ista negas: scelus est, haec si tibi fata negassent
Non tam clara tuum tangeret astra caput.
59. Ioanni Britannico
Non quia sis doctus te, docte Britannice, miror:
Res humana meum non movet ingenium.
Sed quoniam vatum penetras sic limina plenos
Vt thalamos sancto numine perspicias,
5
Vt mentem teneas, cor, sensus, pectora, nec sit
Se melior quam te quem legis ingenio,
Clarior immo tuo sit lumine, doctior arte,
Candidus et nivea simplicitate magis.
Sub Iuvenale tuo Iuvenalis vivere gaudet,
10
Vel secum gaudet vivere bis potius.
Persius ipse sibi dicit: "Sum Persius atra
Sub Styge qui mersus perditus ante fui?"
Fulminat, odit, amat, pugnat, cantatur Achilles,
Te valet et vita candidiore frui.
15
Hoc decus est ingens, haec sunt miracula, vitam
His dare qui vitam carmine dant aliis.
60. ad Ioannem Britannicum
Condita materno mitto tibi carmina cantu,
Sed quae maternum non capit ingenium
Plebs legit et gaudet; fateor, sermone canuntur
Plebeio, plebis pectora sed fugiunt.
5
Grammaticus videt haec si doctus, ridet et in me
Verbosi torquet spicula grammatici;
Si bonus orator, "Veluti nova crimina", clamat,
"Tardipedis petit haec Sicelis ara dei";
Si rerum causas qui discutit, anxius haeret
10
Et labyrintheis vix fugit e tenebris.
Res mira est: superum rex, qui non fallitur, hoc scit
Vt scit, sub causis est opus illud erit.
Non tamen hoc opus est, sic non vi cogitur ulla
Sydera quem cogunt certaque fata Iovis.
15
Hoc solvant Phoebi tripodes, cortina Sybillae
Si quod sub causa est, non opus ac opus est.
61. de catella
Vbera nostra canis cur stringis? Non tibi mater
Sum; mea non tangas ubera, mater ero.
62. de catella
Si rerum movet ordo Iovem, cur non mihi vitam
Dant superi? Credunt vivere me superi.
63. in Leandrum
Per freta dum peteret dilectae tecta puellae
Leander tumidis est quia mersus aquis,
Noster vina bibit nullo viciata liquore
Leander, teneros comprimit atque mares.
5
Ingeniosus homo est; saevum fugit omen, amore
Foemineo sic non fluctibus atque cadet.
64. Ioanni Taberio
Verba cruentatibus excussa casside pennis
Quae dicis Geticus dixerat ante deus,
Quique super bimaris meditatur saxa Corinthi
Carmen et in summa Phocydos arce sedet.
5
Tunc cum pampineis sentit te Brixia campis
Versibus indomitas sollicitare feras,
De me quod fingis tribuit tibi Iuppiter uni,
Pallados armisonae munus utrumque tuum est.
Componis, dictas, declamas, disseris, astra
10
Noscis et Arctoi limina quaeque poli;
Quod tibi vel Phoebi latitat sub pectore numen,
Quod magis est Phoebus vel novus ista facis.
65. Baptistae Carmelitae
Ideis Cybeles colitur si rupibus, Ammon
Si Lybiae gentes inter et Aethiopas,
Gradivus Romae, Iuno Carthaginis arce
Phocidis in templis Phoebus et Ortygiae,
5
Gnosiaco Dictinna solo, Cadmeis urbis
Invictis Bacchus gentibus anguigenae,
Hoc decet, hoc fas est: venerantur numina Galli
Atque Celenae mystica sacra deae,
Iuppiter astra movet nutu, sol temperat anni
10
Tempora, syderea Cynthia nocte micat,
Iuno fovet partus, Venus est quae gignit amorem,
Bacchus agit curas et grave tollit onus.
Ast ego cur tollam nulla est sub iudice causa,
Tu tamen ut plenus numine vera canis.
15
In me non mereor laudes ut Pamphilus; in te
Vt vivo vera ductus amicitia,
Sum deus in terris. O foelix copia laudum!
Quas aliis laudes vis dare, tu tibi das.
66. ad cultores Cupidinis
Quas habeat vires diverso pannus amictu
Disce Cupidineo numine quisquis amas.
Teutonica spatale tegitur si turgida veste
Mutato vultu Tyndaris efficitur,
5
Ore nitet veluti Paphia quae mollis in arce
Dat laqueos nato, dat fera tela suo.
Tyndaris Ausonia tegitur si veste decora
Mutato vultu turgida fit spatale.
Lomentum nihil est, nihil cerussa, puella;
10
Non ornant vestras linteia picta genas.
Si Phoebi radios, si vincere sydera vultis
Formosae vestes summite Teutonicas.
67. de catella
Sum quam sculpsisti: redeas! Haec gratia rara est,
Cum manus artificis decipit artificem.
68. de catella
Artis natura periit sub gloria numquam;
Sub me naturae gloria tota perit.
69. in Iacobum
Fessus adhuc iaceo curis somnoque sepultus,
Me petis et narras bella cruenta loquax:
"Milleque Germani tercentum vela dedere
Aeoliis, centum Gallica turba, Notis."
5
Asseris et numeras cunctas ex ordine naves:
Illa volat remis, haec sine sulcat aquas,
Multae rostra gerunt, multae sunt corpore longo
Aemonias possint quae superasse rates.
Has faciet Nymphas merito Venus aurea: scis quot
10
Sint tabulae, remi, carbasa, transtra, fori.
Describis peditum turmas equitumque catervas,
Castra locas, torques spicula, texta rapis,
Incendis, laceras urbes, popularis et agros.
Nomina das servis militis atque ducis.
15
Exclamas, pellis, fugis, induis, exuis arma.
Nunc vincis, victo nunc miser hoste cadis.
Sit pudor ah tandem dilecti corda sodalis
Desine letiferis figere tot iaculis,
Ferrea bella petens vel tandem decide bellis
20
Vt tandem cesses ferrea bella loqui.
70. in Gallum
Quicquid fata iubent summis et Iuppiter astris,
Est opus humanum nos tolerare genus.
Nihil aulea iuvant, auri nihil fulva supellex,
Hesperiam nihil quod mittit ad Indus ebur,
5
Picta nec Oebalio fulget quae murice vestis,
Nec quae Carpathio litore concha nitet.
Inclyta progenies, animosum pectus, acuti
Ingenii, virtus, gloria, fama, decus.
Dives erat Priamus, vidit tamen urbis Achivos
10
Iliacae misero vertere tecta solo.
Vir ferus et duris Hector fortissimus armis
Ivit ad infernas vulnere caesus aquas.
Mortuus Anchises patriis est pulsus ab oris.
Non potuit roseum forma iuvare Parim.
15
Gloria, fama, decus, gemmae, mens strenua, virtus
Magnanimi Calabrum non potuere ducis
Servare imperium sceptro populosque tueri:
Spicula pro Gallis astra tulere feris.
71. in Spinetam
Ad tua quod Siculi linquens summa iuga Pelori
Atque Gnydium venit limina pulchra Venus
Tecta rosis crines et murice cincta rubenti,
Et iocus et niveo gratia quaeque pede,
5
Iamque faces ardent, castos Hymenaeus amores
Iam probat et vulnus blanda puella timet.
Carmina, zona, nuces, flammae, lyra, myrtus et undae
Munera solverunt sacra, Thalasse, tibi.
Non aurum, gemmas, teneros sed mittimus agnos
10
Quos decet auspiciis munera laeta bonis:
Non agnos rabies agitat vaesana, cruentus
Non furor in clades saevaque bella trahit.
Vellera dant placidi, sacras mactantur ad aras,
Cum cremat accensus mascula thura focis.
15
Iuppiter his epulis sociis et lauta paravit
Prandia, cum Solymis iura daret populis.
Accipe, dona damus tibi mystica; vivet ut agnus
Iuncta suo claemens castaque sponsa viro.
72. de morte regis Parthenopes
Parthenope, lachrymas urbs inclyta comprime, regem
Mors subito quamvis presserit atra tuum,
Non poterat superas astris melioribus oras
Scandere, non fato candidiore mori;
5
Regalis mors ista fuit. Vir fortis et acer
Non decet ut morbo languidus astra petat,
Non decet ut vires moriens amittat et aeger
Saepe necis telo mortuus ante cadat.
Rex subito moriens moritur. Rex tempore longo
10
Qui languet regem quam cadat ante videt;
Adde quod hunc, trepidans numquam mors ausa fuisset
Semideum telis dilacerare suis,
Fert decus iste tibi casus, rapuisse protervam
Namque tuum mortem clam timuisse ducem est.
73. ad Bassanum
Ad gelidos fontes, ad amoeni iugera campi
Venimus et parvae tecta beata casae,
Aemula Penei vitreis ubi labitur undis
Vnda vel auratae qua fluit Ebrus aquae,
5
Populus Herculeis virides ubi frondibus umbras
Spargit et Idaliae myrtus amica deae;
Qua, Narcisse, vires, mollis qua floret acanthus,
Qua cytisum pecudes, qua thyma carpit apis.
Pica loquax doctas imitatur voce sorores
10
Et tua flet Progne crimina dira soror;
Curvus arator humum scindit, locat ordine vites
Rusticus et curva gramina falce secat.
Lis vesana tacet, iuris tria verba silentur
Palladii, gemino consule preaetor abest.
15
Vidimus innumeras urbes, sed cuncta tumultus
Sollicitat stimulis caeca libido feris.
Furta, dolos, rixas celebrant nunc oppida; campos
Verus amor nivea simplicitate colit.
Fulva colas igitur dives palatia, pauper
20
Ast ego sed laetus florida rura colam.
74. ad Vergilium Zavarisium
Qui venturus erat nobis ut vota benignus
Solveret, ut duri tolleret arma patris,
Claudus ab ociduis venisset Gadibus olim,
Duxit Erythraeas vir ferus unde boves,
5
Non movet aut tardus qua frigida plaustra Bootes,
Stare vel immodica creditur axe mora,
Sydera spectantur domini qua fulva Lycaei
Cum quo solsticium iunctus Apollo facit,
Qua niger Eoo gemmas legit Indus in amne
10
Et vomit acceptas frigidus Auster aquas.
"At veniet", dices, "post tempora commoda rerum".
Qui venit ingratus, non venit atque venit.
75. ad eundem
Deponunt blandis latrones spicula verbis,
Indomiti Thraces indomitique Scythae.
Iuppiter arma tenet quae mittere dira parabat
Cum patula versus accipit aure pios;
5
Scylla trahat canibus quamvis truculenta marinis
Vndique concussas per vada caeca rates,
Exorata preces audit, lachrymisque Charybdis
Saepe suo fluctus continet ore graves.
Omnia non frangit scopulosus ligna Caphareus,
10
Nec semper Lybicis Syrtibus unda nocet.
Nullas ille preces audit, mirabile monstrum est,
Cum non sit scopulis durior atque feris.
Hunc pellis, damnas: nihil est hoc, credimus. Audi
Ipse meas si vis audiet ille tuas.
76. epytaphium
"Quis iacet hic?" "Scelus est nomen dare." "Foemina vel vir?"
"Vir malus, inferna dignus ave et lapide."
"Cur?" "Coluit caedes, incendia, vulnera tantum."
"Vnde scelus?" "Nullos credidit esse deos."
5
"Quo periit fato?" "Flammis." "Hieronymus hic est,
Proditor, impostor, nosco." "Licet taceas,
Maxima non latitat virtus, non crimina praebent,
Illa boni titulos nominis, ista mali."
77. ad Bassanum
Vrbis auratas adamantis aedes,
Splendidi clare fluviique rivos
Limpidos vidi, Phaetontis atque
Nobile regnum;
5
Litus annosae tetigi Ravennae,
Quam rigat nullus vitreo liquore
Fons ubi tristem redolet Mephitim
Iugera quaeque.
Vina Caesenae bibimus superba,
10
Vilis arguto Ciceronis ore
Quae suos mactat violenta cives
Vt lupus agnos,
Cuius in portu laqueis vel esca,
Retibus pisces maris et protervis
15
Fluctibus ducit numero carentes
Navita prudens,
Qua fluit parvo Rubiconis amne,
Caesaris magni celebrata cursu
Vnda, cum rerum domini cruenta
20
Bella tulerunt;
Aurei nomen pretio trahunt quos
Ponderis muros mihi rex petenti
Ingredi laeto pius haud negavit
Et probus ore.
25
Quae sedet collis salebris in arcem
Arduis summam colui diebus
Quinque dilectam Veneri tibique,
Blande Cupido,
Illa quae fessas tumidos carinas
30
Ob maris fluctus, resonante vento
Improbo, saevo, capit una portu
Pulchra, decoro.
Virginis sacrae niveae beatae
Osculans multis lachrymis figuram
35
Post, reus, voti posui tabellam
Limine templi.
"Hic meum", dixi, "dominum deumque,
O iubar coeli foveas amesque,
Illius fulva caput et tiara
40
Contege, Virgo".
Ara summota est, tremuere tecta,
Culminis per se sonitus dedere
Aera, sparserunt radios per omne
Lumina templum.
45
Verba coelesti tulit ista Virgo
Ore: "Felici, mihi crede, sorte
Quod petit donum dominus deusque
Vester habebit".
Ergo, magnorum generosa regum
50
Mantuae princeps soboles, galero
Iam teges rubro caput et beata
Sede sedebis.
Namque non possunt superum iubetque
Alma mutari genetrix, nec ulla
55
Lege tardari, celebranda si sunt
Fata deorum.
78. ad Quirites
Inclyta nascetur virtus, gaudete Quirites,
Militiae redeunt signa decusque sacrum;
Qui modo marcebat vino, qui Thaida demens
Nunc olidam princeps, nunc rapiebat Hylam,
5
Martis amore furens clarae quoque laudis honore
Strenuus invictas ducet ad arma manus.
Ibit ovans victor spoliis insignis opimis,
Imponet capiti laurea serta suo.
Ocia segniciem pariunt gelidumque timorem,
10
Ingenii vires corporis atque labor.
79. in Antonium Montanarum
Antoni, quare pelagi sale quaeris amaro
Misceat immensas caerula Doris aquas.
Non est telluris sudor, non halitus undae
Quae simul astricto corpore pondus habent.
5
Sed quia Neptuni spaciosum fervidus aequor
Sol ferit ardenti cum petit astra rota,
Exiguas rapiens partes tenuesque resolvens
Et linquens putri flumina mista luto,
Vnda maris salsa est, rudis, indigesta, saporem
10
Talem sic mixtus quilibet humor habet.
80. Marco Antonio Mauroceno
Iuppiter, aequata qui corrigit omnia lance,
Foedere qui iusto fasque piumque colit,
Non tamen irato semper tenet acer Olympo
Torquet et a summis tela cruenta polis.
5
Comprimit hic sacra vestales aede puellas
Atque bonae temerat sacra verenda deae,
Et molli celebrat lascivam veste Cotytto,
Nec tamen accenso fulmine raptus obit.
Ille senem spoliat tumido qui ducitur angue,
10
Aegida Gorgoneum Pallados atque rapit,
Proditor alter agit patria velut unda carina
Turbida, nec poenae tristia damna luunt.
Fulmine si caderet mortem quicumque meretur,
Omnis in infernas orbis abiret aquas.
81. de catella
Munera ni vitae superarem, munere vitae
Gauderem. Nimium sum canis egregia.
82. in Marsum
Ille putat sanctum qui rumpere foedus amicum,
Hic rumpit sanctae foedus amicitiae.
Qui caecas sequitur fraudes et crimina, credit
Insidias, fraudes, crimina quemque sequi.
5
Non damnat iudex nisi crimina nota; voluntas
Quem movet iniuste quod facit hoc nihil est.
83. eidem
Ne timeas, saxum est nostrum quod fundat amorem.
Forma manet duro marmore picta diu;
Vivet amicitiae foedus quae firma columnis
Est solidis. Vento non domus alta cadit.
84. eidem
Casta tua est coniunx. Timeas ne furta pudici
Pectoris, haud violant dulcia verba fidem.
Ingenium veneror, facondae murmura linguae
Et decus et mores quos colit illa bonos.
5
Non ego sum leno, parasitus, moechus, adulter:
Non Plato, non hoc vult doctus Aristoteles.
Ora, manus, crines, oculos nec pectora vidi,
Virtutes vidi coniugis ipse tuae.
85. de catella
Latratu terrent aliae, nos ore silenti.
Hoc mirum est, illud non movet ingenium.
86. epitaphium Ferrandi
regis Neapolitani
Ferrandus, vivo clarus patre, nomine regis
Imperii laeto clarus et auspicio,
Vix patre deposito rex non rex pellitur armis,
Pulsus adest armis castraque saeva fugat.
5
Victor obit, clarus fugiens clarusque triumphans,
Clarior invicto funere sed moriens.
87. ad eundem
Sede salutatus regni, rex urbibus actus
Ferrandus tumidis aequora surda petit.
Poscit ad arma viros, lectum trahit agmen in hoste,
Serta coronatis laurea gestat equis.
5
Sede fuit pulsus Gallos ut peteret posset;
Sic vinci clara vincere laude fuit.
88. ad eundem
A patre rex factus viridi Ferrandus in aevo,
Hostibus et regni pellitur insidiis.
Gallus ovans victor saevit; redit ille superbos
Et Gallos victo pellit ab imperio.
5
Rex factus, regem sese virtute creavit:
Viribus hic rex est qui capit imperium.
89. ad eundem
Maxima post magnus numerosi signa triumphi,
Ivit ad aethereum Romulus imperium.
Aeneas, victor Turni, deus aethere sedit
Matris et aspexit sydera clara suae.
5
Ferrandus victis petiit deus aethera Gallis:
Sic obeunt fortes magnanimique viri.
90. ad eundem
Imperii claris Caesar iam clarus habenis,
In medio fossus decidit imperio.
Ferrandus, pulsis ad Rheni flumina Gallis,
Non aliquo fossus vulnere victor obiit.
5
Caesaris exemplo vixit, rex decidit atque:
Mortuus est fato candidiore tamen.
91. ad eundem
Ne posthac fortis saevi vel turbine fati
Ferrandus, tumido puppis ut acta Noto,
Saepe procelloso fluctu quateretur, ad astra
Fortunae fractis se tulit agminibus.
92. ad eundem
Quod fuit ante diem Ferrandus rege creatus
Rex patre, divinae foedera sortis habet.
Sedaret populos Alfonsus ut arma petentes
Huic quoniam regni sceptra beata dedit,
5
Sedavit populos Ferrandus, moribus aequis.
Bis fieri regem taliter est fieri.
93. ad eundem
Vixit Ferrandus Gallos ut pelleret urbe,
Posset ut patriae ferre salutis opem.
Perdomuit Gallos, patriam servavit, ad astra
Ne vinci posset se tulit ante diem.
94. de Diana
Quod sit sine cunno, nec possit vota Diana
Solvere quae sancti furta petunt thalami
Exclamans querulus, vocat hanc in iura maritus.
Vxor adest, dictis carpit et hunc querulis
5
Accusat, mordet, gelidum sine sanguine dicit
Telaque se iurat posse pati Veneris.
Docta venit mulier, videt hanc quod largus inundat
Humor et exardens perfluit Hippomanes
Antrum horrendum, ingens, vastum, sub valle profunda,
10
Cauta nates inter aspicit et femora.
Conclamat: "Patulo magnum patet inguen hiatu,
Ad Venerem Veneris munera cunnus habet".
Cui vir: "Dixisti magnum patet inguen hiatu:
Non inguen, sed Styx concava, sed pelagus.
15
Vici: non cunnus verum est immensa vorago,
Sylla rapax celeres quae rapit atque rates.
Dicitur haud cunnus cunnos qui continet omnes;
Quae cunnos cunnum non habet ergo, patres".
Cui cautus iudex: "Vni tibi iuncta marito
20
Iungatur multis foemina multa viris.
Vnius lex vult, una est qua foemina parte
Sit tua, qua plures pluribus hanc tribuas".
95. de Landina
Cum nocte mecum foedus Landina feriret
Vt possem pathicas vix numerare vices,
An Iovis optaret numerum vel Pallados illam
Percunctor. Magni nomine capta Iovis,
5
Pallada neglexit. Compressu moesta senili,
Quae nimis optavit perdidit illa satis.
96. ad Pyladem
Carmine qui dulci sensus de cautibus egi
Et potui vitam ducere de salebris,
Carmine nunc dulci sensus supponere cauti
Et cogor vitam linquere sub salebris.
5
Plus tua dicta valent quam mors et vita; rigescunt
Quae sine corde facis vivere carminibus,
Ignea quae vivunt sine corde rigescere. Vitam
Tu mihi das, mortem tu mihi das, cithara.
97. ad eundem
Si talis socium Pylades celebrasset Orestem,
Non illum in rabiem sors rapuisset atrox,
Non modulis citharae bilem pressisset iniquam
Atque ruens animae composuisset onus;
5
Maxima nam medicae vis est concentibus artis.
Non credis, vatis dicta legas Samii.
98. ad eundem
Hospes, cur mecum loqueris? Cur murmura perdis?
In Zephyros abeunt: saxum ego, non homo sum.
Non te decipiant oculi, cor, viscera, sanguis;
Vivere quae credis, diriguere mihi.
5
Quae causa est? Veneris non caeca cupido, nec auri,
Non Iovis ira minax, impetus aut superum.
"In vitam posset quis te revocare? Deus ne
Cui parent medici, Cynthia cui soror est?"
"Non opus est Phoebo, Pyladis gravis atque diserti
10
Carminibus vivam, carmine qui rigui".
99. de catella miro sculpta artificio
Quid stas, anxie? Quid viator haeres?
Ars me vincitur arte sub magistra.
100. ad Bassanum
Plectra coronatus dum tangere cessat Olympo
Phoebus ut Aoniae carmina cantet humo
Meonias doceat versus ut condere Musas,
Ne sine composito stet Iovis aula sono
5
Bassanum nobis rapuerunt numina. Solus
Noscit enim Phoebo digna tacente loqui.
101. ad Bassanum
Dignus ex at quoniam superos habitare penates
Bassanus, sacras et Iovis esse dapes,
Exuit humanae spolium miserabile formae,
Ivit et ad summas tecta beata domos.
5
Ardua quae meruit celebrat vates loca: terrae
Regna decent homines, sydera caelsa deos.
102. epitaphium regis Gallorum
Gallorum iacet hic rex, qui praestantibus armis
Praeponens Veneris crimina, furta, iocos,
Alphonsi victor non vi, non arte, sed astris
Arripuit turpem turpior ipse fugam.
5
Da tumulum tumulo, noscas quo quisque viator
Qui semel est natus bis potuisse mori.
103. ad Bassanum
Ducere laurigeros caeso quid vate triumphos
Sub Styga Tartaream mors truculenta paras?
Ante diem fati Bassanus vulnera victor
Est ultus gladii sanguinolenta tui.
5
Nam tibi surripuit multos quos perdere nulla
Lege potes. Numerum respice, victa cadis.
104. ad eundem
Inclyta laetata est gemini bis Mantua vatis:
Carmine Bassani, carmine Virgilii.
Inclyta tristata est gemini bis Mantua vatis:
Funere Bassani, funere Virgilii.
105. ad eundem
Ne natura suos mutaret sedula cursus,
Perderet et vires officiosa suas,
Bassanum nobis letali vulnere Parca
Subripuit nostros quae regit una dies,
5
Ante darent illi ducunt quae longa sorores
Et Phoebus vitae tempora perpetuae.
Plusquam semideus, quia iam fera spicula mortis
Spernebat: vita est vix potuisse mori.
106. ad eundem
Bassanus bimarem quia solus adire Corinthon
Et poterat sacras solus adire domos,
Et totum docto claudebat pectore Phoebum
Quaeque novem texunt laurea serta deas,
5
Vatibus ut multis Heliconis regna paterent
Hunc immatura fata dedere neci.
Haec rogo: non mors est defunctum cedere vitae
Pierias vates ne bibat unus aquas?
107. ad eundem
Bassanus laudes et nomina clara meretur;
Nam vates nostro tempore clarus erat,
Clarus erat nostro vates nam tempore quo vix
Noscuntur frondes, Calliopea, tuae.
5
Plectra cothurnati vicit sic docta Maronis;
Nam si nunc caneret iugera, prata, greges,
Tityron et laetas segetes ac arma virumque,
Scripta velut culicis diceret ore rudi.
Desine mirari: nam multum tempora possunt,
10
Rege sub Augusto non cecinisse parum est.
108. ad eundem
"Quid fles?" "Quod viridi periit Bassanus in aevo."
"Hoc verum est tantum tempora si numeres,
Inspicias sed si Phoebo dictante sonoro
Quae cecinit plectro, carmine Nestor erat."
109. ad eundem
Mortuus est vates poterat qui tempore parvo
Condere Phoebea carmina docta lyra,
Carmina quae vivent sparget dum lumina Titan,
Dum mare nimbosis fluctibus astra petet.
5
Hoc decus est ingens, haec maxima gratia, versus
Victuros nulla condere posse mora.
110. ad eundem
Iuppiter, ut tandem posset mortalibus aegris
Coelorum dulces significare sonos,
Bassanum tribuit nobis qui redderet illos
Argutae tangens fila canora lyrae.
5
Quos postquam satis est dulci modulatus avena,
Transtulit ad superos regia tecta polos
Vt tandem acciperet versus quos dulciter ore
Tam cecinit Phoebus quam cecinisse solet.
111. de quodam sene
Discite iustitiae quid vis, quid foedera possunt
Sancta, quibus tantum crimina saeva placent,
Carnificis mactare viros quos more cruenti
Et foedare pio sanguine tela iuvat.
5
Rusticus, annosa gravis anxius atque senecta,
Ibat ad urbani regia tecta soli
Qua Verona caput caelsis levat ardua muria
A laribus parvis exiguaque domo,
Forte gerens curvam qua Bacchi munera falcem
10
Agricolae nimium luxuriosa secant.
Ecce, videt geminos torquentes ora latrones
Comminus immiseri spicula dira senis.
Armatos inter iuvenes vir solus, inermis,
Debilis, exhausto corpore, quid faceret?
15
Aeacidem Priamus num vinceret, Hectora Nestor?
Non decet exangues Martius ensis avos.
Nunc hunc, nunc illum feriens Libycis velut arvis
Vngue ferus timidas ut leo dente feras
Et tandem rapiens illis quas strenuus hastas
20
Gestabant, madidam sanguine fecit humum
Vulneribus fodiens amborum pectora crebris,
Dum cecidit fato caesus uterque pari.
Vis fuit haec superum, voluit sic Iuppiter ille
Omnia qui iusto corrigit imperio.
25
Denique clara scelus dirum virtus fugat, armis
Qui cecidere senis, non cecidere senis.
112. ad Lucam Bonfium
Cum Gaditano celebrat convivia luxu
Claudia vestales stet licet ante focos,
Per fora, per vicos, per compita quaeque iuventus
Quassat et ardentes imperiosa faces;
5
Ludit harena, iocos prospectant rostra, triumphos
Et Bacchi et Veneris porticus omnis agit,
Induit os satyri miles, sub veste subulci
Luxuriat media consul equesque via,
Ad te nunc veniam cithara comitatus eburnea,
10
Quae vocat Hetruscas ad sua vota deas,
Vt valeam tectus larva per tecta vagari,
Ludere sub parva Thaidos atque casa.
Talia cur poscam quaerit qui tempora, quaerit
Improba cur caeca noctua nocte volat.
113. ad eundem
Euganei num docta petam subsellia regni
Qua fluit Aonio Pegasis unda lacu,
Ardua qua linquens Ephiraei saxa Corinthi
Phocydos et sacrum ducit Apollo chorum
5
Per iuga qui soleo fauni salebrosa Lycaei
Rusticus agrestem nec celebrare diem?
Qui si Palladiis pastor meditetur Athenis
Horridus incultae carmina dura Palis?
Ad vada Meandri niveos imitatus olores
10
Versibus incomptis stridulus anser agat?
Divisit natura modos, loca, foedera, gentes:
Inter bellaces stant bene castra duces,
Cecilius Plautos, doctos Maro doctus Homeros,
Rusticus hirsutas Tityrus inter oves.
114. ad Caesarinum cardinalem
Si Roma linquis, linquit se Roma, citato
Et loca cuncta gradu quae petis, ipsa petit.
Aeoliis tecum sulcat freta concita ventis,
Nec nimis iratis fluctibus acta timet.
5
Tecum per salebras, per devia iugera currit,
Montivagas agitans insidiosa feras;
Ad Calabros tecum, pecorosaque regna Phalanti,
Ad iuga Miseni Tyburisque atque venit.
Tecum stat, graditur, ridet, negat, annuit; esset
10
Te sine iam, Caesar, te sine Roma nihil.
115. ad eundem
Roma, coronatis iterum pete crinibus aulam
Saxa Palatini quae tenet alta soli.
Iulius alter adest Caesar praestantibus armis
Qui Capitolinas accumulabit opes
5
Et tibi te reddens duris scelerata cathenis
Hostibus astringet colla manusque suis;
Indicat hoc ursus laqueis devinctus eritque
Strenuus imperii firma columna sui.
Hoc potes in solida dudum spectasse columna
10
Sibila quae madidi non timet illa Noti;
Princeps alta petet volitans fastigia rerum
Vt pennis aquilae fortibus astra petunt.
Caesareis ducibus sunt haec data munera, summum
Totius capiant orbis ut imperium.
116. epitaphium Malatestae
Quae vixit laeto, laeto dum tempore vixi,
Quae cecidit tristi tempore cum cecidi,
Hic, Caesena, iacet; miraris? Cum patre iusto
Se domus, urbs iusto cum duce se sepelit.
5
Dux pater et iustus struxi quas respicis arces,
Pyramides, thermas, amphitheatra, domus.
Nomen erat Malatesta mihi; me decidit haec urbs,
Extincto corpus nam sine corde cadit.
117. ad Heliam Capreolum
Non fati legem posset rex ipse movere
Lucida qui gemina temperat astra manu;
Nam fatum est quicquid vult Iuppiter, appetit, optat,
Quod vult aeternis legibus est stabile.
5
Non tamen hoc propter laqueis humana voluntas
Clauditur, angustis stringitur et spaciis.
Mortale est quicquid latitat mortalibus aegris,
Sydereum quicquid syderibus latitat.
118. ad Causidicum
Quod formica cavat fulvum sub rupibus aurum,
Hic ubi culta lavant iugera Gangis aquae,
Fodit et Astur, agit nitidos qua dives in agros
Ebrus et Hesperio qui fluit amne Tagus
5
Tradere cum nobis possis sermone diserto,
Murmure terrisono cum fora rauca strepunt
Quid cessas? Dices "Labor est". Sed deme laborem,
Officium sancti nihil habet officii.
119. ad eundem
Tempore si Phyrrae cecinisses, saxa fuisset
Non opus aversos mittere post humeros,
Nec genus humanum tanto reparare labore.
Vno fecisses vivere saxa sono.
120. ad eundem
Sic cantas, Pylades, favente Musa
Excussum, grave, floridum, venustum,
Compactum, lepidum, breve et sonorum
Carmen quo tibi se favere Musa
5
Credat vel tibi se favere Phoebus,
Et de se dubitet sit an sit alter
Vates cui faveas Apollo vates.
Nam se, te tacito, videt tacentem
Et iurat quod es esse, cum Camaenis
10
Dictat se sibi nec magis placere
Quam cum se tibi sit placere; tecum
Tunc cum stat, manet et manere secum.
Dicit se Pyladem, vocat poetam
Te Phoebum, meditatur ergo versus
15
Phoebus cum Pylades canit sonoros,
Cum Phoebus Pylades canit sub uno
Vivit corpore namque uterque solus.
121. epitaphium fabri ferrari
Discessit Brontes, Sicula quatit aera sub Aetna.
Non homo, Plutonis sed faber horribilis
Contudit ut Mantus cives crudeliter ipse
Crudeles inter tunditur Eumenidas.
5
Inferni Manes cruciantur; Manibus ordo est:
Carnificem lacerat dextra carnificis.
122. ad Octimanum Capreolum
Tartareas quisquis Manes animasque volantes
Optat et inferni membra videre canis,
Octimanum videat; nam cum furor improbus illum
Vrget et in rabiem turbida bilis agit
5
Vt fera Tisiphone tumidis cristata colubris
Aestuat et sparsis crinibus ora quatit,
Ex oculis torquens oculos, ex pectore pectus,
Ex facie geminas concutiens facies,
Induit Harpyas mox Cerberon atque Chimeram,
10
Corpore multiplici guttura trina movet.
Fit leo Marmaricus, tigris Gangetica, serpens
Cyniphius, stridet, sibilat atque fremit,
Intortis graditur pedibus, tremit anxius, ardens
Vt spectans dicas: "Ossibus iste caret".
15
Haec peragens totus sic se privatur ut ipse
Quod moveat corpus nesciat esse suum;
Immo suum non sit, nam nusquam permanet ille.
Foelix qui tali callidus arte valet:
Hoc magnum est, similes imitando reddere formas.
20
Octimanus formas non imitatur, agit.
123. in Horestem
Illorum numero scribi dum quaeris, Horestes,
Publica qui subitis acta notant manibus,
Hos prece sollicitas, nummos das sedulus illis.
Nec prece, nec pretio quod petis assequeris.
5
Vxorem ducis cuius sub nomine credis
Inter Palladios posse sedere viros.
Quod non affines possunt, non munera, sanguis
Non virtus, cunnum posse putas tenerum?
Impius es nimium, sub parvo claudere cunno
10
Iura, forum, totam denique vis patriam;
An, miser, ignoras cunnum non corda movere,
Non hominum mentes inguina ni moveat?
124. ad Pyladem
Cum versus epigrammatis poetae
Vnius celebrare me diserti
Dixissem Pyladis, lacu Medusae
Pinnato volitans gradu Thalia
5
Accusat, lacerat, vocat protervum,
Me me vocibus intonans fragosis:
"An versus epigrammatis poetae
Vnius celebrare te diserti
Dicis perfide? Non pudet poetam
10
Vnum te Pyladem meum vocare?
Vnum non epigrammata misit; unum
Quod credis varios tenet libellos.
Est opus ingens, aureum, rotundum,
Argutum, breve, tinnulum, canorum.
15
Hic, hic arma virum sonat, sonora
Sapphus spicula, Cynthiae, Corinnae,
Lascivi et lepidi sales Catulli,
Laeti candiduli iocos Tibulli.
Hic Mavors furit, hic Venus iocatur,
20
Declamat Iovis illa nata magni,
Novit sydera quae patrisque mentem.
Est versus tenuis, gravis, modestus.
Delectat, tenet, adiuvat capitque.
Est multus Pylades meus poeta
25
Facundus, varius, canorus. Immo
Sunt multi Pylades mei poetae;
Quid strides, miser? Ah, miser, rigebis
Nam scribis miser omnibus poetis.
125. ad Nicolaum Vignatum
Non veniam iudex, si poscis; non ego lites
Observo, rauci saeva nec arma fori:
Non reus horrendi timeo lictoris acuta,
Per tenebras fugiens, spicula, non laqueos.
5
An te tantus honor caelsum super aethera ducit
Quod te censoris sede sedere licet?
Hoc satis est, fateor: dare, dicere, scribere leges,
Hoc satis est, fateor; sed satis est populo.
Non petit haec Phoebus, si poscis amicus amicum,
10
Tunc veniam chara ductus amicitia.
Si iudex, fugiam. Vignatum diligo, non hunc
Qui novus est in te. Quos amo non veneror.
126. in littorem qui Troianum
nocte vagantem gladio percussit
Troiani longo fodisti, perfide, telo
Quod caput exultas litor et arma quatis.
Te magis et socios lacerasti; vulnera magna
Sunt tua. Troianus non grave vulnus habet.
5
"Sum sanus", dices, "Dic saucius". "Est ubi vulnus
Tam magnum?" "Parvo vulnere sub latitat.
Percusso leviter Troiani vertice, vertex
Percussus demens est tuus et graviter!"
Mortuus illius vita es; mors est tua longa
10
Et fera; nam vivus stas miser atque cadis.
127. in eundem
Lictor, ais: "Poscam Veronae limina". "Quid tum?
Illic, Troiano praeside, Mars colitur".
"Ad maris Adriaci fugiemus litora". "Quid tum?
Strenuus Adriaci fulminat urbe maris".
5
"Caucasei montis scandam iuga devia". "Quid tum?
Ferrea Caucaseis rupibus arma quatit".
Est Troianus Arabs, Parthus, Niloticus, Indus.
Omnibus his regnis, lictor, ages animam.
128. Marco Sanuto
Aegrotat praetor; nituntur stamina Parcae
Rumpere quae vitae tempora certa notant.
Debile vult corpus, vult coelum, Iuppiter optat.
Persephone crinem vellere purpureum,
5
Vult mors, sed nescit saevos quo dirigat ictus,
Et saevo partem vulnere quam feriat.
Vix deus est totus, nam quod mortale sub ipso
Clauditur angusto limine sub latitat.
Adde quod haec virtus tegit aegide candida. Numquam
10
Ergo cadet? Numquam fata regunt homines?
Non cedet fatis? Non cedet, cedet amore
Alterius vitae candidiore sibi,
Cum se destituet nolens plus vivere; solus
Semideus plus se se minus atque potest.
129. ad Lucam Pasium
"Quid fles?" "Heu, iacet hic Lucas quia Pasius, unus
Eloquio doctus, carmine, iure sacro".
"Falleris, impositi signum est hic funeris, illi
Magnifica est tumulus magnificus patria.
5
Non tumulus domus est, populi nam pectore vivit.
Quid fles? Viventi non dare fas lachrymas".
130. amicam egregie pictam alloquitur
Quisquis tam verae te pinxit imagine formae,
Qui te Mentoria vivere facit ope,
Ingenio non ille suo, non arte magistra
Hoc tam divinum fingere novit opus,
5
Sed didicit spectans tua lumina, qualiter alta
Iuppiter aethereos pingat in arce deos.
Hinc vultum fecit tibi talis imaginis ut sit
Pictus uterque tuus, vivus uterque tuus.
131. aegre fert Italiae princeps
in Italiam saevire
Bella parant Latii reges; ferus ardua linquit
Mars iuga centimani tincta cruore Gygis.
Colla iubasque movet Venetus leo, sibilat anguis,
Dentibus invictis serra cruenta secat,
5
Hetrusci flores et pinguia iugera campi
Spargit sanguineis frigidus amnis aquis.
Pro mitra galeam, geminis pro clavibus ensem
Romulea colitur qui deus arce capit.
Perdet flava Ceres, perdet sua munera Bacchus,
10
Rostra, domus, circi, templa, theatra cadent,
Regna cadent Latii. Nam cum domus una vel una
Vrbs in se pugnant est opus ut pereant.
Itala gens una est, una urbs, sunt moenia montes
Alpini. Semet perdere non labor est.
132. ad Maximum de Vespini grammatica
Inclyte, grammaticos quaeris si maxime claros
Vt videas clarae dogmata grammaticae,
Perlege Vespini chartas: Laurentius hic est,
Hic sunt Donatus, Servius atque Caper.
5
Est brevis, est longus, ieiunus, floridus, asper,
Candidus, exornat, cogit et auget opus,
Quodque magis mirum est pueri sub corpore Bruti
Comprimit immensi corpora vasta Gygis.
Quod verbum est unum, non unum dicere fas est;
10
Vno sub verbo plurima verba leges.
Grammaticae dedit hic vitam: nam corpus ad unum
Membra legens quisquis disotiata refert
Ordine, lege, modo, sensu, ratione, figura,
Grammaticam generans suggerit hic animam.
133. de morte Antonii Vici
Non equus, Antoni, saeva te morte peremit
Vice, licet corpus praesserit ille tuum
Frena trahens, mortis sed tu tibi causa fuisti.
Nec poteras fato candidiore mori.
5
Crimen erat quoniam caderes ut caesus ab hoste:
Vel se vel miles strenuus hoste cadit.
134. eiusdem
Se gladio fodit Brutus, Cato fodit et ille
Quem timuit Caesar, quem coluere patres.
Pressus equo temet pressisti, gloria par est!
Sic obeunt fortes magnanimique viri.
135. ad Stephanum sculptorem
Cur petitis cives precioso vasa metallo
Vt capiat fulvus lumina vestra color,
Quaeritis et factas Libycis ex dentibus arcas?
An tantum vestris alba placent oculis?
5
Quaerite quae mentem moveant, quae pectora; splendor
Est veluti fumus quem gravis aura ferit.
Aurea si vultis quae non sunt aurea vasa,
Haec Stephani vobis ars dabit eximii.
Hic facit ex ligno vultus quos vivere credit
10
Ipse, licet videat, tangat et ipse licet.
Nuper equum geminas quatientem sculpserat alas,
Quem cum vidisset, "Concute", Phoebus ait,
"Concute tellurem, nascatur ut unda Camoenis".
Erras, Phoebe pater, ligneus hic equus est.
15
Auratas Ebrum spargentem sculpserat undas
Quem cum vidisset Crassus avarus ait:
"Hic aurum capiens Luculli munera vincam".
Falleris, haud aurum flumina picta gerunt.
Haec emat, haec cupiat verum qui postulat aurum.
20
Quod facit ars, aurum se precio superat.
136. ad Cupidinem
"Aurea cur gestas et ferrea tela, Cupido?
Haec odium generant, his generatur amor.
Si generas odium, cur iam tibi nomen Amoris
Immeritum veteres imposuere patres?"
5
"Non sine consilio: nam qui me spernit, amorem
Non amat, hinc odium quod petit illud habet.
Non odium facio; facit hic qui saevus amorem
Odit, agit manibus haec sibi damna suis".
137. Ioanni Matheo Averoldo
Qui puerum ficto celebravi nomine Lygdum
Non pathico Lygdi captus amore fui.
Odi laenonum cunas et ab ubere raptos
Concubitus, mihi lex Iulia sola placet.
5
Damnavi semper Venerem quae perdere semen
Et genus humanum perniciosa facit.
Sed quia saepe suo morsu delectat acetum
Et pungens gratas sal facit esse dapes,
Ne tantum fatuas gererent mea prandia betas
10
Dulcibus et tantum liba peruncta favis,
Lascivos scripsi versus. Cantavit Alexin
Virgilius, puerum vir quoque, Polla, tuus.
Non verbis animum solis vir indicat aequus,
Intima saepe tacent corda quod ora sonant.
138. Zachariae Veritati
Formosum rapiant timeo ne numina Lygdum
Vt Mars, ut summo qui tonat axe deus;
Amphitrioniades veniet si fortis et acer,
Servet Hylam custos, servet et Oebalidem,
5
Ludentis Boreas discum ne torqueat huius
In caput et campos mittat ad Elysios.
Aemula quisquis amat formidat spicula; duro
Sed puer igne cremat cum timet illa magis.
139. in Lygdum
Lygde, qui forma superas cynedum
Nobilem, pulchrum, tenerum, protervum,
Qui sacro praebet manibus Tonanti
Nectar eburnis;
5
Lygde, qui vincis nitidis ocellis
Qui miser disco cecidit cruento,
Quem ferox sylvis aper in iugosis
Dente peremit;
Lygde, cui cedit puer unus ille,
10
Ille qui molli potuit capistro
Ora per campos iuga per fugati
Flectere cervi;
Lygde, quem natus Veneris pharetra
Donat aurea niveisque plumis,
15
Vinculis, flamma, laqueis, flagello
Coteque saeva.
Tigris Hyrcanis generata sylvis
Saeva sit quamvis, furibunda, tristis,
Masculum quaerit tamen et petenti
20
Iungitur illi.
Vrsa Riphoeis generata sylvis,
Saeva sit quamvis, furibunda, tristis,
Masculum quaerit tamen et petenti
Iungitur illi.
25
Non suum spernit sed amat leonem
Torva sub campis Lybicis laena,
Non suum spernit sed amat colubrum
Vipera longum.
Durior dura poteris leaena,
30
Tristior tristi poteris colubro,
Saevior saeva poteris videri
Tigride et ursa.
Non deus vult hoc facilis, serenos,
Qui dedit vultus tibique capillos
35
Aemulos Phoebi radiis, cynaedum
Forma iubet te.
140. de Lygdo
Extinctum iam me laceras cur, Lygde, cruento
Vulnere, cur saevis ignibus uris atrox?
An postquam mea corda tuis sunt vincta cathenis,
Et melior quae pars corpora nostra movet,
5
Vis religare novis laqueis? Vrsumque lupumque
Venator satis est si capit arte semel,
Quae iam decepta est volucrem non decipit aucups,
Dona nec ut capiat quae tenet illa capit;
Non movet in liquidis piscator fontibus hamum
10
Quos habet ut pisces ad sua vota trahat.
Sit pudor, ah tandem, post funera postque sepulchrum
Parce, puer, cineres sollicitare meos!
Me vivum dices: fateor, me vivere, sed non
Vt valeam fato plus cecidisse tuo.
141. in Petrum Bargnanum
Lex iubet intonsos te linquere, Petre, ministros
Quos facit esse tibi iam nova nupta viros.
Ecce, faces tremulae lucent et flammea sponsae
Ora tegunt, sacros fert puer ecce lacus.
5
Sparge nuces, Hymenaeus adest; es, Petre, maritus.
Quid cessas? Putris sparge, marite, nuces.
Limine non presso thalamos Aurelia castos
Intrat. Io, zonam solvite virgineam,
Solvite, io, matres et saevae tela Dianae
10
Linquite; nos Veneris dulcia furta movent.
Iam gravis es, iam vir; gratum est mihi, gratius esset
Si fieret dominus vir quoque, Lygde, tuus.
142. eidem
Si puerum laetis vellet me sumere fatis
Qui regit imperio sydera cuncta suo,
Non ego syderea praestat qui pocula mensa
Pocula divino nectare plena Iovi;
5
Purpureus mediis non qui flos nascitur arvis,
Qui periit formae captus amore suae,
Non quem saevus aper crudeli sorte peremit
Venantem, Paphyae vulnera saeva deae.
Sed peterem Lygdum; Lygdus mea vita, meum cor,
10
Lux mea, qui facie vulnera mille gerit.
Hunc quod praeponam cunctis mirabile forsan;
Pulchrior est cunctis qui mihi, Petre, placet.
143. ad Lygdum
Non videas speculo, liquidis non, Lygde, sub undis
Te moneo, quoniam pulcher es ipse nimis.
Te capiet tua forma, tuo miserabile ore
Ipse cades, inopem copia te faciet.
5
Denique te pictos ornabunt flore capillos
Naiades et sertis limina sacra tuis.
Tunc ergo cum dulces risus, cum cogerer ora
Cogerer et vitam linquere, Lygde, meam.
Inspicias ne te moneo; nam mors tua multos
10
Duceret ad vitae fata suprema suae.
Quamvis, si mortem mors posset vincere, numquam
Te fera Tartarei cerneret aula Iovis.
144. ad Lygdum
Formosum forsan credis te lumine clarum
Quod superas Phoebum sydereosque polos;
Quod tibi sunt oculi, Veneris quibus ora nitebant
Cum vincit, Phrygio iudice, pulchra deas;
5
Quod nive candidior Getica quam turbine saevo
Non tetigit Boreas est tua, Lygde, manus;
Quodque tuis aurum scis cedere crinibus atque
Scis tua Pestanas vincere labra rosas.
Hunc propter nullus vultum formosus habetur,
10
Splendidus ut placeant non facit ora color.
Sed facilis risus, sed amor, sed blanda voluptas
Sed pietas multis delitiosa iocis,
Tradere sed precibus munus puerile petentis.
Candidus Oebalides hoc tibi, Phoebe, placet,
15
Si puer Iliacus crudelis et improbus esset
Non daret aethereo pocula grata Iovi.
In puero nihil est quod pulchrius esse probetur
Quam puer existens ut velit esse puer.
145. Ioanni Lagarino
Ad sua non tauro summum rapuisse Tonantem
Alite vel Lygdum credimus astra meum;
Nam posito varias tantum non numine formas
Gessit ob aligeri tela facesque dei,
5
Sed daret ut populo terris, ut civibus urbes
Posset et imperium nobilitare suum.
Cadmus Agenorae sequitur dum furta puellae
Fecit ab invento moenia dicta bove,
Perdere dum Phrygios rapto furibunda ministro
10
Iuno cupit, Latii venit ad arva soli
Aeneas geminique deum de sanguine fratres
Struxerunt domini regia tecta Numae.
Herculis ut caderent manibus fera monstra cruentis
Taurus, aper, serpens, Cerberus, Hydra, leo,
15
Raptus Hylas vitreis olim sub fontis amoeni
Nereidum manibus caerula tecta fuit.
Semivirum fecit puerum Berecynthia mater
Tinnula quo maior tangeret aera chorus.
Sic fuit et rebus superum quaecumque voluptas
20
Vtilis humanis utilis atque sacris:
Si raperent Lygdum fierent nec templa nec urbes,
Non igitur Lygdum dii rapuere meum.
146. Iacobo Guariento
Oebalides, Cyparissus, Hylas, Diadumenus, Athys,
Phryx puer et picto Parthenopeus equo,
Cuius et in gremio posuit miserabilis ora
Cum Stygiae vates iret ad antra domus,
5
Et Veneris natus precibus qui foemina, qui vir
Salmacis est mediae flumine factus aquae
Si Lygdi caedunt oculis flavisque capillis,
Splendet et in summo pulchrius orbe nihil,
Cur tam sydereos hortaris linquere vultus
10
Me puer, et pueris tam fera bella paras,
Non decet an me quod decuit te, Romule, quondam,
Te Nero, te Caesar, te quoque, sancte Numa?
Numquid ero tenerae viridi sub flore iuventae
Sanctior et Phoebo sanctior atque Iove?
15
Non errat quisquis sequitur vestigia divum;
Quod faciunt superi non scelus esse potest.
147. Lygdo
Cur rigidos acer vultus, cur lumina torva
Induis et semper tristia verba sonas?
Cur numquam flavos componis, Lygde, capillos
Nec tenero speculum consulis ore tuum?
5
Alea cur nucibus delectat iniqua relictis
Te puer, et celeris cur fugis aera rotae,
Teque viros inter video cur semper inertes
Quos merito possit dicere Nestor avos?
Vt te, Lygde, virum credam fortemque ferumque
10
Vis Priamum demens Astyanacta putem.
Ostendas Curios facie licet atque Camillos,
Cum tua sit facies, et tener et puer es.
148. Zachariae Veritati de Lygdo
Quem rosa quae biferis Pesti generatur in ortis
Quemque gerunt Zephyro flante ligustra color,
Quem tepidi laeto Nili flos tempore veris
Et sua dilexit qui nimis ora puer,
5
Quemque bibit Tyrium vestis quae saepe liquorem
Quem ruber Aeoo Gange lapillus habet
Quem matutini nascentia lumina solis,
Quem Veneris facies, quem Iovis astra micant
Est Lygdi nitidis oculis facieque serena.
10
Hunc cupias puerum: non tibi talis erit.
149. consulit Faventiae
ut sub auspicio Marci vivat
Scande triumphales aurata Faventia currus;
Nam tibi Mars victor laurea serta parat.
Ad Capitolini duces iam moenia regni
Caelsa coronato splendida signa duce,
5
Oppida iam reddent populi tibi rapta protervi
Frigidus Hetruscis quos rigat Arnus aquis,
Imperio postquam Veneti tua sceptra dicasti
Principis et regis iura fidemque tui,
Cuius bella timent septemfluus horrida Nilus,
10
Quique bibunt Rhodani flumina, quique Tagi,
Qui non fraude dolos texit, non arte maligna
Fingit et immodicas quaerit avarus opes,
Sed pius et claemens prodest, dat, consulit, auget,
Aedificat, patriae rexque paterque suae.
15
Sic vinces, sequeris Marci quia castra potentis,
Quaeque movet Marcus Iuppiter arma movet.
Ad Pyladem
Vivus eram, saxum si vivit. Dulcia versus
Cantasti docte fila movens citharae;
Duriciem posui, mutavi pondera, mollem
Saxosis duxi cautibus ex animam.
5
Vivere me fateor, vitam te dante beatam;
Pygmalion fecit quod prece tu cithara.
151. de catella
Quid stas anxie, quid viator haeres?
Ars me vincitur arte sub magistra.
152. eidem
"Quis graviter loquitur?" "Facundus Onophrius; artem
Compositam magni nam Ciceronis habet".
"Iura fovet patriae quis candida candidus?" "Ille
Augustus veluti, nam pater est patriae".
5
"Quis non mentitur? Quis verum dicit aperte?"
"Hic, quoniam veri pectora fert hominis".
"Munera poscenti quis maxima suggerit?" "Idem
Maximus est quia vir spernit avaritiam.
Dat solus, prodest, largitur, servat amatque,
10
Solus habet sub se quicquid habet patria.
Est unus multus merito qui dicitur, haec nam
Munera qui capit est non homo sed populus".
153. alloquitur Brixiam
Haec urbs non noscit Venerem sub virgine; noscit
Pallada, vicina est Iovis imperio.
Immo, Iovis numen claudit, si dividis illam
Hic ubi litterulis littera stat geminis;
5
Quid moror? Ad numerum te vertas, parte beatam
Invenies omni Pallade, Sole, Iove.
154. de Catella
Si mihi das animam moriar, si non mihi, vivam.
Quae per se vita est, dissipat hanc anima.
155. ad Pisas
Vincetis, Pisae! Sacro celebranda senatu
Maiestas vestro foedere iura dabit.
Vincetis, magnae! Linquens nam moenia Romae
Agmina magnanimus Scipio dura trahit,
5
Qui ruet excelsas Tuscae Carthaginis arces,
Sub iuga fallaces coget et ire viros.
Quod dixi Romae falsum me forte putabis,
In vos cum moveat bella cruenta pater.
Non fallor; Venetis tollit se Roma sub oris.
10
Non faciunt urbem moenia, sed populi.
156. ad viros militiam et amorem sequentes
Cur vos sydereum super aethera tollitis arma
Qui fertis Getyci sanguinolenta dei?
An quoniam flexo torquetis spicula cornu,
An quia bellaces perditis ense viros
5
Et duris duras tormentis rumpitis arces,
Fertis et Arctoi frigora tarda poli,
Ferventes aestus et qua Gangetica tellus
Aestuat ardentes sentit una faces?
Hoc nihil est; Veneris sequitur qui castra potentis,
10
Dicitur hic merito strenuus atque potens.
Nam nihil scuta valent, nihil ferrea cassis; amoris
Spicula magnanimi, spicula quaeque domant.
Sub nostro princeps cecidit Mars strenuus, illum
Decepit mira Laemnius arte faber.
15
Verus amor dux est, solus nomenque decusque
Qui vincit solus miles amoris habet.