Elisio Calenzio Croacus libellus 1
Other sections


Dicite, di nemorum, quae prima iniuria ranas

Quisve furor tumidos in tristia funera mures

Impulit, hinc acies Rodilardi, hic arma Croaci.

Non audita prius geminorum proelia regum.

5

Da mihi te facilem proque ignosce labori,

Terpsicore, mecumque duces et tristia bella

Prosequere, exiguo ni te pudet aequore remos

Flectere quo magnus iam dudum flexit Homerus.

Ille deos quondam solitus pupesque Pelasgas

10

Troianasque aties canere et Mavortia tela,

Interdum vacuus divino carmine lusit

Summisitque liram et ranarum proelia dixit.

Non humile est igitur quicquid cantarat Homerus,

Nec te poeniteat mecum, mea Musa, iocari.

15

Olim equidem, si fata sinant, si aspiret Apollo,

Non paulum graviora canam tecumque labores

Ausonios fortesque duces urbesque superbas

Expediam domitasque novo sub Caesare gentes.

Interea patiare iocos populumque natantem

20

Montanasque aties in proelia leta vocari.

Incipio; tu me sequere et vestigia firma.

Stagnum erat in medio nemorum iuxtaque virentes

Rivulus exigua salices nutriverat unda.

Hic ranis statio laetissima sive calenti

25

Sole sub arboribus, nuda seu frigore ripa

Congruere ad radios malint seu nare per undas.

Illic innumerae gentes et docta iuventus

Nare lacu celerique vadis contendere cursu

Et noctem querulo labentem fallere cantu.

30

At mandata dabat populis et iura Croacus,

Maxima ranarum, cui primo in flore iuventae

Plurima congruerat cum regno gloria formae,

Gaudebatque lacu et ranarum sceptra tenebat.

Et iam tempus erat, quo Cinthius auge relicta

35

Instaurare faces propiusque accedere terris

Coeperat oblitus percurrere segnius orbem,

Cum (puer infelix) cursu fatigatus et aestu

Mus Oleardus hians et faucibus arida siccis

Ora ferens vitreas ibat poturus ad undas.

40

Vix sitiens prima vestigia fixit harena

Porrexitque ad aquas rictus hausitque liquorem,

Cum subito emicuit summoque in gurgite sedit

Rana loquax raucaque illi sic voce locuta est:

"Quo ruis imprudens? quaeve haec audacia fedo

45

Contactu violasse lacus, mea regna, deosque

Nec veritus neve arma humeris aptissima nostris?

Quin age, siste gradum, fluctus prohibemus avitos,

Et secede lacu, nostros sensura lacertos

Bellua, ni veniam supplex in littore poscas".

50

Dixit et informes erexit ad aethera rictus;

Lataque plus solito tumuerunt pectora regi.

Mus Oleardus ad haec: "Fastus depone superbos,

Hospes, - ait -; liceat gratos haurire liquores

Et sedare sitim tristique resistere morbo

55

Pace tua, bone rex; neque enim turbavimus undas,

Nec me degenerem vilique ex sanguine natum

Invenies: haud ista decent opprobria regem.

Nam mihi rex pater est opibus Rodilardus et arvis

Non adeo spernendus avisque et sanguine divum.

60

Ille Iovis magni genitum se prole fatetur.

Mater, Hamadriadas inter formosa puellas,

Coniugio regis Rodilardi lege potita est.

Imperium nemoris, silvas saltusque tenemus.

Non socios aut arma fero, qui tristia bella

65

Improbus usque tuas veniam moturus ad undas.

Sed mihi dum cupido venandi summa libido est,

Dum praedam sequimur perque alta cacumina curro,

Amisi comites; et iam gravis altus eunti

Aestus erat, meque interea sitis arida fessum

70

Occupat. Aspicio circum et nemora omnia lustro;

Hos tandem ad fontes veni. Si nomina quaeris,

Virtutemque animosque et fortia pectora dicam.

Clara mihi nomen Oleardum facta dedere;

Nemo fuit melior grati explorator olivi

75

Nec quisquam levior, nec qui magis audeat urnae

Fidere sive oleo caudam mersare liquenti,

Ausus quin etiam somnos turbare minutos

Cattillae vetulaeque minas contemnere solus

Ardentemque facem et plenam asportare lucernam.

80

Si pugnare iubes, talpas pictasque lacertas

Atque soporatos glires querulasque cicadas

In turpem timidamque fugam sine vulnere verti;

Saepe etiam tortos Orcho demisimus angues.

Quis videor?". Dixit geminoque in littore saltu

85

Emicuit primasque ruit male cautus in undas,

Vicinoque cadens crustavit lumina limo.

Tum pater ille lacus verbis melioribus usus

Haec ait et tenuit crepitantia pectora risu:

"Si tibi rex genitor virtusque ita pervia bello,

90

Nec superosque mentiris avos, Olearde, meorum

In partem veni regnorum et foedera iunge.

Nos etiam de stirpe deum, de sanguine natae.

Tu succede lacu, nostros visure penates

Comunesque habiture domos; populosque regemus

95

Comunes; eadem nobis vel stare voluptas

Ad salices vel nare lacu, populosque tumentes

Frenare atque foro tristes audire querelas".

Dixerat. Haec placido est tandem mus ore locutus:

"O rex, non eadem est stagni terraeque potestas.

100

Nos soliti montes habitare et mitia rura

Vrbanasve domos, liquidis male namus in undis.

Non herbae virides nobis iuncosaque tellus

Densaque harundinibus placuere ulvaeque palustres,

Sed deserta domus ruris mensaeque relictae

105

Castaneaeque iuvant fumosoque obvius igni

Caseus horrendisque sues pendentia terga

Clamantesque nuces et copia cara fabarum.

Vos habitate lacus et amatis vivite in undis;

Nos habeat foelix tellus, insignis olivo

110

Ismarus et dulci Phaneia rura racemo".

Hic iterum liquidi stagni rex rana Croacus

Incipit atque dolos tumido sub pectore versat:

"Sic ais? Haud quisquam possedit latius alter

Iugera, nec me aliquis divorum munere vincet.

115

Est comune solum, fateor, sed caetera nobis

Debentur solis elementa potentia ranis.

Nam modo tellurem pedibus, nunc aera plantis

Pulsamus, celeres liquidis modo namus in undis;

Et potero, si stagna velim dimittere, vestros

120

Aequare hospicio reges et rodere glandes.

Verum quam melior cultus mihi visus aquarum

Aeternique lares mollique cubilia musco

Et dulces epulae Driadum mensaeque dearum.

Sed quid ego haec? aut quid tibi nunc incognita narrem,

125

Si fas est spectare? Licet ditissima regna

Visere, neve time vitreas transire per undas.

Ipse ego te ad fluctus atque alta cubilia ducam;

Ipse subibo humeris, tu nostris crinibus haere".

Dixti et accubuit iuxta; tum credulus ille

130

Ignarusque doli captusque cupidine rerum

Desilit in ranam dorsoque insedit amico.

Gaudet equo gaudetque lacu stultissima proles

Regis agri et nemorum, mediisque exultat in undis

Mus solitus muros et robora dura videre.

135

Sed breve laetitiae spatium tristemque dedere

Fata viam ad terras, gemitum finemque laborum.

Nam cum vix medias tetigissent gurgitis undas

Deseruit comitem fugiens imosque petivit

Rana lacus subterque latens subsedit harena.

140

Ille autem ignarus nandi fluctusque liquentis

Ter caput obiectans nullo adiutore per undas

Mersit aquis, totiens superas erexit ad auras

Infoelix, et cum potuit vix talia fatur:

"Sic me crudeli, ranarum pessima, laeto

145

Demittis, nec te longaevi sceptra parentis,

Nec quod sim claro divorum sanguine natus,

Nec te, dira, movet quod amico foedere proddis,

At stabile in liquidis quicquam speravimus undis?"

Iure quidem et merito rupit sub pectore vocem,

150

Plurimus in miseri veniens precordia fluctus.

Hinc illinc oculis latices metitur et aequo

Tellurem spatio distare per omnia vidit.

Quid faciat, cui se malit committere ripae

Incertum est; latos utroque a littore fluctus

155

Prospicit infelix, neque enim sperare salutem

Audebat nec se tali committere pugnae.

Tum demum ambiguae decretum est credere sorti

Remigium, et placuit tandem qua venerat ire.

Nat quantum miser ille potest pedibusque fluenta

160

Verberat et cauda fruitur temone per undas.

Heu nimis exiguo tenues in corpore vires!

Nare lacu natura negat nec contulit usus,

Paulatimque cadit virtus viresque relinquunt.

Tum vero exitium vitae finemque laborum

165

Agnovitque moriensque vadis haec aedidit ore:

"Et poteris caelare deos, durissima, tantum,

Rana, nefas? Sic me moribundum deseris undis?

Nec sceleris nec te facti pudet? Omnia tandem

Spectarunt superi nec sic sine vindice abibo.

170

At pugnare lacu et patriis confidere regnis,

Perfida, non stabili mecum contendere terra

Coestibus aut gladio potuisti sive palestra,

Qua nemo melius novit iactare lacertos

Aut glomerare pedes firmisque insistere plantis?"

175

Vix ea finierat, fessos cum spiritus artus

Deserit et mediis iacuit resupinus in undis.

Viderat aequevi casum Cicerettus amici,

Amissus comes in silvis, tardeque secutus

Non potuit dominum revocare in fata ruentem,

180

Sed fugiens in tecta celer Rodilardia fessus

Narrabat misero crudelia fata parenti

Ranarumque dolos, murem sine honore iacentem,

Et gemitum liquidis nati morientis in undis.

Tum rex exiliens solio miserabile sedit

185

Moestus humi manibus genua inter curva revinctis,

Deicit et sceptrum et vulsam de fronte coronam

Infelix divosque vocat sine numine diros

Invisosque dies vitae regnumque nefandum.

At postquam longis implevit questibus auras

190

Et lamenta dedit nato funesta, citari

Concilium iubet et primos assistere mures.

Truncus erat medio nemorum vastissimus altae

Castaneae, quem forte cavum natura crearat,

Seu longa assurgens latebrosum foecerat aetas;

195

Intus larga domus, veterum penetralia regum

Atraque et tutae sedes. Hic regia magni

Muris erat, circumque duces et fida locarat

Agmina serpentum metuens et nocte volantis

Insidias volucris violentarumque ferarum.

200

Huc, postquam miseri vulgata est phama tiramni,

Vndique conveniunt mures flentique gementes

Tristantur regi et casum depromere poscunt.

Tum pater infoelix Rodilardus tristia nati

Funera deceptumque dolo fraudemque malignam

205

Explicuit. Tremuere omnes luctumque dedere

Et tristem domini casum flevere minantes.

Rex iterum fari et tales expromere voces

Prosequitur: "Quis enim tantum crudelia, cives,

Funera natorum vidit? Num certe ego vitam

210

Invisus duco superis castaeque Minervae,

Sive mihi tales nascenti fata dedere

Luctus et culpas luimus fortasse parentum?

Tris genui infelix natos, quorum ille Faburnus

Primus erat miserae patri spes una senectae;

215

Illum, scitis, enim longo deflevimus evo

Ereptum insidiis rabidi post orrea cati.

Alter erat puer ille meus male Pardulus urbis

Incola, quem laqueo deceptum amisimus, eheu!

Sola superfuerat soboles Oleardus avito

220

Successura patri solio et visura nepotes;

Hunc, monstrum superis invisum, rana peremit

Et nunc exanimum summa vehit alveus unda.

O proceres, si tela hominum, si iure timemus

Ideam Antigonen milvosque alteque gementem

225

Ascalaphum catique minas et dira dragonum

Vulnera, cum ranis certe victoria nostra est.

Quare agite, obscenos mecum contemnite fluctus,

Bellum ingens, bellum est ranis sine fine gerendum.

Nos clipeos atque arma humeris aptissima habemus

230

Telaque, nec desunt animi nec fortia bello

Pectora; nudae illae demum nec sistere contra

Nec poterunt acies nostras vitare sub undis".

Dixerat ille gemens; cuncti assensere frementes,

Bellum iramque odiumque et mox crudelia iurant

235

Vulnera ranarum regi populoque natanti.

Talia dum vacuas iactantur verba per auras,

Egreditur regina dolens, quam mille gementem

Circum errant famulae et dominam clamore sequuntur

Amissumque vocant Oleardum et pectora tundunt.

240

Impletur clamore domus populique tumultu,

Atria tota fremunt, belli furor omnibus idem,

Vlciscique nefas ranarum ac dira minantur

Supplicia et ferrum Vulcaniaque arma crucesque.

Protinus armantur bello durisque fabarum

245

Exuviis texere feri deformia crura,

Et galeam foecere nuces et fulgidus ensis

Est acus atque udae clipeos foecere lucernae,

Telaque corripiunt hostes sensura tumentes,

Rustica prebebant quos tum magalia culmos.

250

At rex horribilis cati circum ilia pellem

Annectit velatque caput totusque superbo

Contegitur spolio templi custode Minervae.

Catus erat, cui dum viguere in corpore vires

Cura fuit sacra Triviai virginis aede

255

Arcere infestos mures ac morte piare

Iniuriam et sacros tutari lampadis ignes.

In templo spolium fidi post fata ministri,

Scilicet ob meriti pretium, dea grata locarat.

Tum demum insidiis violentique arte Catelli

260

Ereptum ex aditis divae, censura ferarum

Ante fores statuit magni pendere tiramni.

Hoc toraca igitur tectus Mavortius haeros

Egreditur; stat mente ferox populoque timendus

Incedit latosque humeros umbone fatigat.