Panfilo Sasso epigrammaton libri 3

Testo base di riferimento: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


1. ad magnificum Ludovicum Martinengum

Et tibi cum sensit noster, Lodovice, dicari

      Liber: "Agis tardas desidiose moras

Pamphile", clamavit "quid stas? Da cornua fronti

      Aurea, purpurea me quoque veste tege,

5

Exornes caedro, securus limina doctus

      Quae probus ipse colit Zoilus atque petam."

Nostra legent omnes demissa carmina fronte,

      Nomine nam cuius sydera clara petam

Ob sanctos animi mores, ob numina nostri

10

      Delitias generis compita quaeque vocant.

Qui celebrat dominum, servum fovet. Inclyta, magna,

      Aurea quae non sunt, aurea reddat amor.

 

2. suburbanum Xanctini aurificis laudat

Angustae credis Xanctini culmina villae

      Parvaque sub parvo limina clausa loco,

Exiguum quoniam tectum est et limina parva.

      Falleris: haec magna est, haec spaciosa domus,

5

Sexcentum thalamos thalamis capit ista duobus,

      Longa sub angustis atria limitibus,

Porticus est ingens, immensa cubilia, thermae,

      Vestibulum, cellae, pergula, crypta, penu.

Miraris? Magnus locus est qui limina parva

10

      Parvus habet magnis semper aperta viris,

Libertas quem blanda colit, quem casta voluptas,

      Qui tenet Aoniis regna dicata deis.

Quamvis vasta domus surgat, sunt parva tenacem

      Et solum dominum limina quae capiunt.

 

3. ad Georgium Valla

Lumina Niliacae centum clausisse iuvencae

      Custodem cytharae carmine Moenaliae,

Haectoreae Phoebum mirabar pergama Troiae

      Concentu quaerulae composuisse lyrae,

5

Nec non Cadmeas Amphion versibus arces

      Placasse, Eumenides Orphea Tartareas;

Isthmia te bimaris miror nunc saxa Corinthi

      Tam doctum docta solicitare cheli;

Inter mortales te solum mirer ut omnes

10

      Pierias merito quae coluere deas;

In saxum satis est, quoniam plus vertere saxum

      Aspera quam dulci saxa movere sono.

 

4. magnifico Ludovico Martinengo

Forte times saevi truculento vulnere fati

      Ne rapiat natum mors violenta tuum,

Quod nimium prudens, primis quod sedulus annis

      Componit, dictat, disserit, urget, agit.

5

Non opus est timeas; nam, quamvis mors fera cives

      Aspiciens alios, hunc putat esse senem,

Te spectans, puerum vix credit ab ubere raptum.

      Bis pater es, natus te patre bis puer est.

 

5. Marco Antonio Sabellico

Qui nunc principibus nostris ducibusque placere

      Optat et in primo posse sedere gradu,

Consulis et fasces equitum vel ferre magistri

      Praemia, vel Phrixi vellera dives ovis,

5

Vrbibus et leges et foedera ponere genti,

      Ducere laurigeros sub iuga, victor, equos,

Inclyta non magni non Caesaris arma sequatur,

      Non fieri studeat Romulus atque Numa,

Noscere non rerum causas, non culmina Cynthi

10

      Scandere, non dulces composuisse sonos,

Non quid sint numeri, spatiis quibus omnia constent.

      Grammaticos spernat, spernat et astrologos,

Sed fieri cupiat parasitus, moechus, adulter,

      Fellator, draucus, mango, lanista, coquus;

15

Sit pedico simul durus mollisque cinaedus,

      Principibus nostris sic puto gratus erit.

 

6. Petro Volsco

Petre, mihi dicunt multi quod Martia quaeram

      Quae posuit forti moenia fratre Remus,

Quae petit Illyricus, Tanaim colitatque nivalem

      Quique, Borystheneo quem ferit Vrsa gelu,

5

Quique manent torvi flexo sub poplite Tauri,

      Quique Cleonaei regna leonis habent:

Pontifices celebrant nostris quibus orgia vannis

      Tympana clamoso nec Corybante sonant,

Denique dat leges ubi maximus ille sacerdos,

10

      Ille ille in terris qui gerit arma Iovis.

His ego caelsa petam magnae cur moenia Romae

      Credulus, hic vitae qua ratione fruar?

Morio qui non sum, gladiator vel citharedus,

      Nosco nec antiquis condita vina cadis,

15

Nescio pollicitis blandas qui nocte puellas

      Ducere vel teneros ad sacra tecta mares.

Haec pathicus meritrixque petant; namque omnia Romae

      Cunnus et imberbis munera culus habet.

 

7. de bello Gallico

Flare solet Zephyri placidum quo tempore murmur,

      Flat ventus Scythici qui venit arce poli;

Phrixeae fulget coelo quo portitor Helles

      Mense, pluunt largas Piscis et Hircus aquas;

5

Nix cadit aurati pingunt cum gramina flores

      Tristis et infandum flet Philomela nephas

Ad Latium veniat ne Gallica turba beatum

      Caelsaque magnanimi Caesaris aula cadat:

Et vos, Ausonii reges, in vestra movetis

10

      Pectora victrices Marte furente manus,

Quaeritis ut saevum rapiat vel limina vulgus

      Itala, sub duro vos premat atque iugo.

Eia, age martigenae soboles generosa Quirini

      Agmina Romana barbara pelle manu.

15

Iungantur Veneti castris tua castra leonis;

      Italiae solus qui pater arma gerit.

Nunquid adhuc Gallis credis, Florentia? Florem

      Si bene caeca putas diripuere tibi;

Et tibi fulva tuum rapuere Neapolis aurum,

20

      Dona, greges, mensas, iugera, vasa, domos,

Vincetis, fugient hostes; quid corde timetis

      Sollicito parent quis sacra regna Numae?

Astra favent vobis, Venetus favet atque senatus.

      Nihil contra Venetos astraque summa potest.

 

8. in eosdem

Galle, ferae spiris iunxerunt tristibus Hydrae

      Auspiciis quae te numina dira malis

Qua tibi blanditur cauda letale venenum

      Spargere funesto vulnere saeva parat;

5

Quaeque nitent tenerae facies vel ora puellae

      Gorgonei vultus post breve tempus erunt

In lapidem qui te vertent; horrenda rigebit

      Quae splendet nitidis aurea squama notis.

Adde quod Alcides illi se iunxit amica

10

      Pace, colubriferum quo levat illa caput

Ergo fugam capias infelix, dum potes; hostis

      Vipera nam gallis semper acerba fuit.

 

9. in eundem

Cristatum non Galle caput super aethera tollas

      Si vicere tui plurima regna patres

Atque Iovis laetos velati fronde iuvencos

      Phoebea sacris saepe tulere focis.

5

Namque palatino bis sex sub nomine scripti

      Ductores, quorum maximus unus erat

Vulnera non capiens fatorum munere, qui iam

      Aerea scindebant ensibus arma suis

Vt fragilem ferro glatiem vitreosque trientes,

10

      Vt teneras lactis frangimus atque pilas

Aspiciis non bella tuis plus maxima tractant

      Inter semideos turba beata duces;

Nec quibus invictos vincas tibi Iuppiter hostes

      Misit ab excaelsis aurea signa polis.

15

Galle, cades: sumptis nam qui spem ponit in armis

      Alterius, cum sit debilis ipse, cadit.

 

10. in eosdem

Forte putas Venetum demens superare leonem,

      Galle, quod Alcides te duce bella movet.

Amphitrioniades non est hic fortis et acer

      Qui Stygium coeca traxit ab arce canem,

5

Qui puer elisis squamosos faucibus angues

      Depressit tenera matre pavente manu,

Strenuus Antheum qui pectore vertice coelum

      Sustulit et saevus dilaceranda feris

Membra ducis posuit, taurum, Stimphalidas, Hydram

10

      Qui domuit cervam Menaliumque suem

Quique Cleonaei succintus pelle leonis

      Tristia neglexit coniugis arma Iovis!

Nec leo magnanimus clavas timet iste salignas,

      Robora sed ferrum saxaque dente secat.

15

Invictus terrae pedibus tenet atque duobus

      Regna, potens aliis, quas movet Eurus, aquas.

Cum libet ad coelum geminis volat impiger alis

      Et sacer aetherei se locat arce Iovis.

Quid facies vani delusus imagine somni?

20

      In laqueos tandem, Galle proterve, cades.

Nam tuus Alcides falso dux nomine tantum

      Est; Venetus vero nomine reque leo.

 

11. in reges Latii

Quid facitis, Latii reges? Capitolia Galli

      Romuleique tenent regia tecta Numae;

Templa, domus, circi subsellia, rostra, colossi

      Pegmata, pyramides, amphitheatra cadunt.

5

Sena iacet, Pisae, Florentia, Luna, Volatrae,

      Moenia discordis victa iacent Genuae.

Ardea barbaricos Poestanaque rura tumultus

      Formidant; cladem Sicelis ora timet;

Accola Laedei trepidus parat arma phalanti

10

      Arma bibunt undis quique, Galese, tuis.

Proh, scelerata fames auri! Venisse putatis

      Nunquid adhuc hostes ad pia regna truces?

Argentum, miseri, pretiosa monilia, mensas

      Servate et largis parcite divitiis

15

Vt iuga vos rapiat miles sub dura cruentus

      Et laceret saeva pignora vestra manu.

Libertate valent auri sine munera nihil: qui

      Aurum plus iusto rex petit, ille cadet.

 

12. de laudibus urbis Brixiae

Vrbem qui quaerit deceant quam nomina verae

      Vrbis et imperii fama, decus tituli,

Hanc petat, est quoniam glebis foecunda, metallis

      Fulva racemiferi nectare plena dei,

5

Vellere tecta suo quae murice tinxit, olivis

      Fertilis, armento laeta, beata grege,

Fontibus exundans vitreis, florentibus herbis

      Picta, croco, foelix sole, solo, Zephyris.

Pace proba, claemens, hilaris praestantibus armis

10

      Strenua, non una est Brixia, se superat,

Egreditur semet; regnum est, si munera quaeris,

      Vna est unius pectora si populi.

 

13. eiusdem

Condidit hanc urbem quis? Galli moenibus acti

      Non, quia Gallorum non habet haec rabiem.

An Germanus atrox? Non credas, perfida non est,

      Non cupit indomita crimina clade sequi.

5

Quid petis haec? Oculis percurras moenia, campos,

      Antra, lacus, sylvas, iugera, prata, domos,

Invictum robur populi, violenta Minervae

      Pectora, belligeri tela facesque dei.

"Herculis hanc", dices, "fondavit dextra". Superbum

10

      Hoc opus est dextram quod decet Herculeam.

 

14. eiusdem

Artem si spectes qua perfida certat Aracne

      Iurabis: "Sola haec moenia Pallas habet".

Si Methymnaeis pendentia cecuba ramis:

      "Solus in hac thyasos urbe Lieus agit".

5

Si galeas, ensen, clypeos, tormenta, sagittas:

      "Mars ferus hic acies duraque tela movet".

Si vates, "Regnat Phoebus", si candida pictae

      Dogmata rethoricae, "Regnat Atlantiades".

Si res et nummos, "Hilaris sors atque beata".

10

      Si mentem et corpus, "Iuppiter et Genius".

Omnia si simul haec, "Omnes dii sunt simul". Vrbem

      Quis putet hanc omnes sunt ubi caelicolae?

 

15. eiusdem

Romam tendebat, vidit te, Brixia, Gallus.

      "Haec Roma est", inquit, "moenia iam video;

Arx Tarpeia caput tollit super aethera caelsum,

      Ianiculus longe respicit Exquilias,

5

Flamineus ludit circus, fera pugnat harena.

      Fulget imaginibus Caesariana domus".

Cui civis: "Falsum est quod credis, falleris, hospes,

      Herculea est non est Brixia Romulea".

Discessit Romam, mores et moenia vidit,

10

      Clamavit: "Temet, Roma, fugis miseram!

Nunc captus, nunc sum deceptus, Brixia Roma est;

      Hic fama est, illic res viget. Vrbs, valeas!"

 

16. eiusdem

Brixia qui dicit Veneto servire leoni

      Te nescit quid sint regna nec imperium;

Non servit qui vult, servit servire coactus.

      Qui servit, bello vincitur aut emitur;

5

Te ducibus Venetis non victa aut empta dedisti.

      Non igitur serva es, Brixia, sed socia.

 

17. eiusdem

Herculeae populos aliis cur maximus urbis

      Praeponat Veneta qui deus arce sedet

Scire cupis: fulvum praeponit, sedulus, aurum

      Argento, sterili iugera culta solo.

5

Qui iuga concutiens scindit vi iugera taurus

      Dum nolens scindit iugera, perdit opus.

Vis dicam paucis? Natos sua pignora victos

      Sat plusquam servos diligit, et merito.

 

18. eiusdem

Cum Veneris natum vidisset in arce sedentem

      Herculea, magni vertice nata Iovis

Clamavit: "Celer hinc fugias, scelerate Cupido!

      Si nescis, solam Brixia me celebrat".

5

Cui Veneris natus: "Faciles mea iura puellae

      Servant, te celebrat vir gravis atque senex;

Quae mea sunt, tua sunt, urbs quae nunc tollit amorem

      Est nimis inculta simplicitate rudis".

 

19. eiusdem

Pyramides tollat Memphis, iactent honores

      Maxima quae magnae templa decent Triviae;

Laudet Arionias rupes Parnasica sedes,

      Punica cornigerum laudet harena Iovem;

5

Mirentur tumuli regis miracula Cares.

      Miretur sub se Brixia quicquid habet:

Pyramides, thermas, circos, delubra, colossos,

      Rostra, palatinas tecta superba domos.

Omnia nam superant haec artem; credere posses

10

      Vix oculis; urbs est Brixia quicquid habet.

Mirari decet hanc quae tot miracula claudit.

      Nobilis haud uno munere nobilis est.

 

20. in Bombarderam

Forte petit summos dum Bombardera Penates

      Vt Phoebi radiis humida lina daret.

Astra timens coeli ne scandetur aurea, caelsis

      Praecipitem tectis hanc Venus alma dedit.

5

"An mea tecta coles? An te Mars noster amabit?

      An, me deposita, tu Venus", inquit, "eris?

Mortalem te disce meis sub viribus". Illa

      Decidit. O casus candida conditio!

Hoc decus est ingens; quid plus sibi foemina posset

10

      Quaerere quod Venerem reddere zelotypam?

 

21. in Cantharum

Iura maritalis quaerit dum solvere legis

      Cantharus et cunno vulnera ferre novo,

Vxoris laudat mores; hortatur amicum:

      "Hanc ducas si vis ducere Penelopen;

5

Hanc novi, casta est, hilaris, foecunda, venusta,

      Pulchra, decens, facilis, sedula, cauta, sagax".

"Cantare, quod clamas, quid murmura perdis?", amicus

      Respondit, "nimis est haec bona si tua sit.

Nolo nimis castam. Nimis dum, Canthare, laudas

10

      Vt perdas, reddis Thaida Penelopen".

 

22. de bello Gallico
ad Augustinum Barbadicum

Mars ferox coelum tenet omne; saevit

Impetus belli sceleratus; ardet

Ira, vesano rabies tumultu

Concutit arma.

5

Excitat flammas odium latentes,

Livor inflatos animos cruentat;

Aestuat dirus furor et malignus

Ardor habendi.

Furta de furvis saliunt cavernis,

10

Caeca de caecis latebris rapina,

Tollit e saevae gremio Megaerae

Vis caput atra,

Induit luctus piceos amictus,

Cote letales acuit cruenta

15

Quae rapit mundum fera trux sagittas

Et capit ensem.

Fugit horrendis stimulata telis

Pax, sibi vultus lacerans modestos,

Aequitas, leges, pietas fidesque

20

Terga dedere.

Cantabros, Celtas, Arabes, Sycambros,

Sarmatas, Traces, Cilices, Sabeos

Qui bibunt clarum quoque fabulosi

Flumen Hydaspis,

25

Pallados pectus Latium furentis

In ferum mittit, sonitu remugit

Inachus, Nilus, Tanais, Garumna,

Ister, Iberus.

Sudat Aetneis Siculus caminis

30

Dum faber tundit galeas et enses,

Sudat, ardenti retrahens ab igne

Tela, Pyragmon.

Parthus armatur, capit arma Dacus,

Coecropis gentes, Ephyres coloni,

35

Colchicus miles, Pelopis nepotes

Proelia clamant.

O sacrum crimen! Cecidit potentis

Romuli regnum sine clade turmis

Gallicis caedens, posuit quod orbem

40

Sub iuga totum,

Porsenae quod non potuere vires

Maxime Pyrrhi populusque fortis,

Hannibal longo superare bello,

Nec Mithridates.

45

Barbarum vulgus domat; incruenta

Gloria tellus Fabii, Camilli,

Caesaris magni, Curii, Catonis,

Tam cito victa est?

Proh pudor, Martis generata proles

50

Sanguine invicto patitur cathenae

Ferre captivo violenta collo

Vincula durae.

Non nitet claris solet ut triumphis

Vrbs Remi, celsae cecidere turres,

55

Porticus, circi, fora, templa, thermae,

Rostra, colossi.

Rex fugam cepit Calabrum timore

Pulsus imbelli; Silarum, Galesum,

Aesarum, Lirim, Tyberimque Gallus

60

Possidet acer.

Tusca gens servit, titulos Volatrae

Senaque claros posuere; plorat

Flore quae pulchro miseranda pulchrum

Nomen habebat.

65

Vndique assurgunt lachrimae, dolores

Poenaque, Troiae cadet aula magnae,

Ponet, o ponet Latium coronam

Sceptraque captum.

Iuppiter quondam velut arce summa

70

Nubibus pressis pluviae capellae

Obruit terram, scelus ob prophanum

Gentis iniquae,

Vret ardenti truculentus igne

Nuncque mortales Veneris protervae

75

Improbos tantum Bromiique caeca

Dona sequentes;

Quae diu sedes tenuit superbas

Omnium mater scelerum, voluptas

Tristis infernos opus est poenates

80

Vt petat acta.

Sed furit magnus leo qui marinae

Tethyos regnum tenet: unus Alpes

Pellet ad Gallum gelidas inertem.

Romule, gaude:

85

Roma iam surget Venetis triumphis,

Vincet Augustus, revocabit atque

Optimos mores decus et colendae

Pacis amicum.

Vincet Augustus: veniet nitore

90

Aureo fulgens, hilaris, serenus,

Annus; in falces pia vel ligones

Tela coquet pax.

Vincet Augustus: renovata caelsas

Vrbs Remi tollet super astra turres,

95

Porticus, circos, fora, templa, thermas,

Rostra, colossos.

Vincet Augustus: Calabrum sub arce

Dux sedet pulsus, Silarum, Galesum,

Aesarum, Lirim, Tyberimque Gallus

100

Deseret acer.

Vincet Augustus: titulos Volatrae

Senaque claros capient, canetque

Flore quae pulchro celebranda pulchrum

Dat sibi nomen.

105

Dicite, o gentes igitur latinae

Carmen, Augusti recinens honores;

Tuque cum Marco faveas Latinis

Maxime Caesar.

 

23. deflet catellum amicae

Saeva canem nostrae rapuerunt fata puellae,

      Qui superi nimium delitiosus erat.

Nam candore nivem coelo quae nuper ab alto

Decidit et violas et superabat ebur.

5

Fulmineo non dente ferox, non ore minaci,

      Non oculis saevus, non truculentus erat,

Sed pius et mitis latratu blandus amico

Lambebat positas ad sua terga manus;

Et, quod vix credes, gemino pede stare solebat

10

      Erectus, gemino iussus et ire pede.

Cantabat iussus cantantem verba putasses

Dulciter humana dulcia verba loqui.

Servabat positas epulas mensamque paratam

      Astringens animi tristia vota sui,

15

Deficere et potius ieiunus morte volebat

Quam nisi cum domina deposuisse famem,

Huius in amplexu recubabat et huius in ore

      Carpebat niveo candidus ore cibos.

Currebat velox, stabat, veniebat, abibat,

20

Nequitiis dominam saepe petendo suis.

Egregiis potuit si tot virtutibus uti

      Hic canis, ingenium quis negat esse feris?

 

24. Villa Clara

Si cur Clara vocer, Victor qui me regit, haeres

      Non aures tibi sunt, non tibi sunt oculi.

 

25. ad Ludovicum Martinengum

Iugera pampineo tetigi cum grata Lieo,

      Quaeque colit, veluti Gargara culta Ceres,

Ad tua venissem sublimia marmore tecta,

Tecta palatinae Caesariana domus;

5

Sed timui Martis nomen letale cruenti,

      Nec mirum est; Martis sunt fera tela nimis.

Centimanus timet illa Gyges, timet illa Typhoeus

Et fera quae Nessus spicula saevus agit.

Sed postquam sensi doctis te ludere Musis

10

      Hic ubi Parnasus surgit ad astra biceps,

Pallados et dulces meditari carmine cantus

Aegide cum posita plectra lyramque movet,

Ad te nunc veni: Pallas nam candida Marti

      Iuncta fero, Martem non sinit esse ferum.

 

26. ad Faustinum Mazanum
de figura circuli

Nobilior quae sit, Faustine, figura

      Dignior ardenti pectore scire cupis.

Circulus est: coeli convexum cerne cacumen,

Orbe rotundato sydera quaeque micant.

5

Taliter ardentis currit rota flammea solis

      Taliter obscura Cynthia nocte micat.

Sufficit ista sibi, sese tenet, omnia claudit

Quae capit, haec tota est corporis una sui.

Deficiunt aliae; formas premit angulus omnes,

10

      Spargitur angustos destruit atque sinus.

Ergo sapis formae sequeris qui dona rotundae

Vt maneas: sed fac circulus ut maneat.

 

27. in Crespinum

Quisquis ab Aonio sacras Helicone sorores

      Ducit ad argutae fila canora lyrae,

Cristatus galea, clypeo praesignis et hasta

Pro miseris subeat bella cruenta deis,

5

His quoniam parva clausit Crespinus in arca

      Plectra, lyram, tripodas, flumina, serta, choros,

Et iubet angusta sub pixide ferre choreas,

Ludere, precipites currere per salebras,

Texere serta, dapes instructa sumere mensa,

10

      Inque novem thalamis disposuisse toros.

Currite, nam scelus est ingens, quas Delphica claudunt

Nec iuga grammatica sub nuce stare deas.

 

28. epitaphium Marcellae

Qui legis hos tacito percurras murmure versus,

      Ocia ne somni dulcia voce fuges,

Mortua non iacet hoc quoniam Marcella sepulchro,

Sed dormit longae fessa labore viae.

5

Non moritur matrona tori quae servat honorem

      Quaeque nihil dignum vulnere mortis agit.

 

29. Stephano gramatico

Si scelus est in me, feriant me fulmina summo

      Ignea quae veniunt cum tonat orbe deus;

Vrat et exardens Siculis me flamma caminis

Cum fera turbatus concutit arma faber.

5

Scylla meum laceret corpus laceretque Chimera

      Quae vomit et tumidas caeca Carybdis aquas.

Non durant sub sole nives, virtute sub ipsa

Et scelus et moriens caeca libido cadit.

 

30. Mercurius alloquitur
Sigismondum Gonziacum

Thus redolet, sonat aes, sydus sum solis amicum.

      Placantur superi lumine, thure, sono.

 

31. in Petrum Advocatum

Res stabilis nulla est sub coelo; florida campis

      Herba velut curvo vomere pressa cadit,

Solvitur in zephyros mortalis vita. Sepulchri

Certa dies, fluctus nos rapit ad Stygios.

5

Rustica quae Petrum, non Petrum dextra peremit;

      Qui gladio periit, non periit gladio.

Hunc sors, hunc saevo mactavit vulnere coelum,

Hunc nimium fati perfida conditio.

Ex alto quicquid patimur venit, omnibus est mors

10

      Non vario magni pectore scripta Iovis.

 

32. ad eundem

Quid fles, quod fodit me vulnere rusticus? Ipse

      Me fodi, non me perfidus agricola.

Hunc vidi, poteram veloci cedere cursu;

Non cessi, tenuit me mea vis animi:

5

Non me cedentem formidans cuspide fixit.

      Tunc cecidi, fuit hoc cedere non cadere.

Rustica tela fugit qui ne moriatur inermis,

Rusticus obscuro funere bis moritur.

Nec mihi cor damnes; poterat nam perdere vulnus

10

      Atque meo vitam perdere sub gladio.

Vulnera certa dedit; perii, fuit inclyta virtus

Qua mansi moriens; sors fera qua cecidi.

 

33. ad Marcum Sanutum

Praetor habet nummos et pinguia iugera: quid tum?

      Mondinus nummos ruraque dives habet,

Veste tegit corpus tincta bis murice: quid tum?

Se coquus et tonsor veste tegunt rosea;

5

Fert gemmas, auri fert maxima pondera: quid tum?

      Fert aurum et gemmas cerdo, faber, lanius.

Describit coelos, describit sydera: quid tum?

Et sacer et magnus dicitur astrologus.

Scit rerum causas, naturae dogmata: quid tum?

10

      Hunc gens quaeque novum dicit Aristotelem.

Consulit, auget, alit, prodest, dat munera: quid tum?

Asserit hunc Veneta quilibet urbe patrem.

Cum multis populo similis, popularis et ipse est;

      Cum paucis deus est atque sibi similis.

 

34. ad eundem

Cum procul a patria video te, Marce, senatum

      Aspicio Venetum tunc procul a patria.

Te sine cum Venetum propria sub sede senatum,

Nec te nec vultus, Marce, tuos video.

5

Hoc decus est magnum: totum capis ipse senatum

      Et patriam, non te totus uterque capit.

 

35. ad eundem

Quisquis avet coeli veloces noscere cursus,

      Tristia Saturni sydera, laeta Iovis,

Aeteris obliquos axes quos nubilus Auster,

Quos videt arctoi Parrhasis ursa poli,

5

Consulat hic Marcum Sannutum. Taliter aere

      Omnia nam fulvo sydera composuit,

Se magis ut tali miretur Iuppiter orbe

Quam vero veram credat et esse domum.

Nec se decipiat, quoniam movet ordine recto,

10

      Se peragens variat temporis atque vices.

Tempore vivemus longo; nam Iupiter unus

Est geminus, geminum se quoque mundus agit.

Iuppiter ipse Iovis vitae dat munera, Marci

      Dat quoque; mortales mundus uterque fovet.

 

36. ad Marcum Antonium Maurocenum

Pulcher es et nitidus: quid tum? Natura probatur

      Talia quae potuit munera ferre tibi.

Dives es et nitidus: quid tum? Fortuna probatur

Talia quae potuit munera ferre tibi.

5

Praetor es et clarus: quid tum? Gens clara probatur

      Talia quae potuit munera ferre tibi.

Pulcher es et castus: quid tum? Tu, Marce, probaris

Qui iungis formae dona pudicitiae.

Dives es et largus: quid tum? Tu, Marce, probaris

10

      Qui dives rapidam spernis avaritiam.

Praetor es et iustus: quid tum? Tu, Marce, probaris

Munera qui fugiens iura fidemque colis.

Res magna est: cum sis pulcher divesque potensque,

      Sis castus, iustus, sis pius atque probus.

 

37. ad Heliam Capreolum

Non ego quae poscis merito tibi dulcia mitto

      Carmina, ne rumpam foedus amicitiae.

Sancta fides vult hoc ut dicat amicus amico:

"Quae mea sunt, tua sunt". Tu tibi sume tua.

 

38. ad Petrum Martirem
magistrum ludi et poetam

Quid fles, quid querulis cies profundi

Lamentis nitidos lares Olympi,

Aures quid Iovis incutis beatas?

Marcellae tumulus tuae quod ossa

5

Parvus candida continet; diemque

Quod clausit tenero tenella cursu.

An nescis rapidos rotae volatus

Fatorum genus omne quod sub astris

Vivit precipiti sequi ruina?

10

Quisquis nascit antequam serena

Spectet sydera, natus illa spectat,

Stat, currit, loquitur, tacet, quiescit.

Nondum mortuus et iacet sepultus.

Fixus terminus est necis; dierum

15

Signavit numerum pater deorum.

Exorant Stygias preces sorores,

Nullae non precibus moventur astra.

Non plus vivere sordibus sub istis

Marcellam decuit, pati nec orbis

20

Virtutes potuit sinu tot amplas

Terreno: tenera gravis iuventa,

Claemens, casta, pudica, munda, simplex,

Nam pulchro fuit et decora vultu.

Sublimes igitur domos opacas

25

Has linquens petiit beata; fas est

Summos scandere nam deos penates.

 

39. ad Maximilianum imperatorem

Magna parant summos Latii tibi regna triumphos,

      Te manet Ausonii regia quaeque soli.

Romulei te iura petunt veneranda senatus,

      Te senis anguigeri sceptra beata vocant.

5

Quid dubitas? Iam tempus adest. Rex inclyte, quid stas?

      Iamdudum tardas litore solve rates!

Ecce levis placido tibi murmurat aura susurro,

      Nullaque sedato tollitur unda mari.

Poscit equus frenum, clypeos et tela cohortes.

10

      Viribus a nullis spicula missa volant,

Per se letalis vagina liberat ensis,

      Per se balistae moenia pulsat onus.

An melius Phrygiae Berecinthia cymbala matris

      Tympanaque Ismarii sollicitare dei?

15

Adde quod aeratas superum facit ira sagittas

      In sua crudeles viscera ferre duces.

Quid stas? Rostra gemunt, plorant Capitolia, strident

      Exquiliae, Petri limina, templa Iovis.

Imperium Romae si iam tibi Roma dicavit,

20

      An pateris regni iura perire tui?

Magnus magna facit: tu, maxime, maxima; tandem

      Pro Roma, Caesar, Caesaris arma cape.

 

40. ad Leonicum Patavinum

Scribis carmine dum meae puellae

Vultus sydereos, comas nitentes,

Pectus candidulum, pedem tenellum,

Argentum, violas, ebur, colostra

5

Quae vincit niveo colore dextra

Illam sic proprio decore formas

Vt vivas habeat duas figuras.

Haec est candidior puella cygno,

Haec est lampade clarior serena,

10

Haec est charior Indicis lapillis,

Haec est quae grege mollior petulco.

Ridet bellula, bellule iocatur.

Currit per virides proterva campos,

Cervos et lepores agens fugaces.

15

Haec est Tyndaris aureos capillos

Cui quondam dedit aemulam rosisque

Pestanis faciens Venus venustam.

Qui fulgent oculos magis vel axe

Phoebi tergora cum micant Leonis,

20

Pallas pectora, brachium Diana.

Hic omnes Veneres Cupidinesque

Spargunt cinama flosculosque nardi,

Narcissum, cassiam, crocum, ligustra.

Tendunt retia, dirigunt sagittas,

25

Hamos melle tegunt et ore fundunt

Dulci nectare dulcius venenum.

Non cartham video, lyram sororum

Nullam sentio, carminis ve cantus

Doctos perlego. Delicata, mollis

30

Quae iam cartha fuit, puella nunc est.

Illa est quae loquitur, citat sorores

Quae castas, cithara canitque Phoebi

Concentus querulos. Silet tabella;

Musae carmina cantat illa, laudes

35

Versu sola suas suamque formam.

Se tollit, veneratur vel adorat.

Arridet sibi mitis et pudica.

Foelix pagina, litterae beatae

Quas nympham tulit in meam Cupido;

40

Tu foelicior arduas Corinthi

Quis scandens salebras chelymque tangens

Formosam, generas deam genisque

Vincit lilia picta. Quo poetam

Non te, sed merito deum putabo.

 

41. In cives Faventinos

Quis vos tam subitus casus movet, unde tumultus

      Nascitur hic cives? Frigidus unde timor?

Vos, veluti muros tormentis rumperet hostis,

      Armatos media Cynthia nocte videt.

5

Tympana dant sonitus, sonitus dant cornua, saxis

      Cingitur arx, vallum tollitur, aera fluunt.

Quis furor, o miseri? Nunquid Telamonius Aiax

      Fortis et Alcides bella cruenta parant?

Mars ridet, ridet concussa Gorgone Pallas

10

      Adversus lemures spicula quod capitis.

Ah, pudeat! Nam quem terrent insomnia dormit

      Et vigilans nescit tempore quo vigilet.

 

42. omnes Italiae reges Venetis postponit

Quid faciet Calabrum Veneto sub Marte tyrannus?

      Iugera quod nummis cum sine pauper emit.

Ast pater arma movet si maxima maximus: illud,

      Orgia quod miles mystica concelebrat.

5

Vipera si virus vomat horrida pectore, regis

      Nihil, quoniam Ponti pharmaca Marcus habet.

At leo si Tuscus ruat agmen in omne cruento

      Dente, quod exoptans vincere rana bovem.

Est opus ut pereant Volsci, pereantque Sabini,

10

      Ardea, Sannites, Tyburius arx, Stabiae

Si nova Saturni iusto sub foedere debet

      Imperii sceptrum tollere Roma suum.

 

43. in Sylviam

Cur tibi sum vilis, si me mihi charior es tu?

      Sylvia, num legis lex habet ista modum?

Respondes: "Roseo facies mihi pulchra decore est,

      Auratae quatiunt lactea colla comae,

5

Aemula labra rosis habeo, rutilantia Phoebi

      Luminibus vinco lumina sydereis.

Stemmata me claram reddunt, redduntque beatam

      Et domus et culti iugera laeta soli.

Tu niger es, vili productus sanguine, pauper;

10

      Res tam seiunctae non bene conveniunt".

Sum, (fateor) vilis, pauper, sed fidus amicus,

      Et formam et nummos recta fides superat.

Corporis haec bona sunt: res, sanguis, lumina, tum

      Talia qui curat nihil habet hic animae.

 

44. in eandem

Inter spem crucias et me quid saeva timorem,

      Inter tristitia laetitiaque iocos?

Tam varii mores me perdunt; aequoris undae

      Non tam diversis motibus astra petunt.

5

Aspice, sydereo fulget qui lumine Titan

      Firmavit certis omnia temporibus.

Dum Philomela canit, vario dum gramine tellus

      Vestitur, gelida non nive prata rigent.

Falce metit curva gravidas dum messor aristas,

10

      Vina fluunt duro non pede pressa lacu.

Dum laeta es, ternis saltem sis laeta diebus

      Et te tot luces tristitiae teneant.

Vel mihi sis semper crudelis et improba ne sit

      Inter purpureas nix glomerata rosas.

 

45. praeponit Venetias caeteris urbibus
praestantia et maiestate

Regia clara fuit Xerxis Nilotica tellus,

      Clarior urbs muris cincta Semyramiis.

Pulchra Samos, pulchrae Tyriae Carthaginis arces,

      Pulchrior auratis Roma superba comis.

5

Nomina nunc tantum sunt maxima; diripuit rem

      Ambitio, regni caeca cupido, furor.

At quae nunc Venetis tollit se Roma sub oris,

      Omnibus his maior, clarior omnibus his.

Imperio vicit Gallos, superavit Iberos,

10

      Inter delicias nec miseranda cadet.

Nam se sola fovet, sibi consulit, omnia sub se

      Continet et tantum publica dona colit.

Ex patribus nemo est dictator, nemo magister,

      Imperium nullis, omnibus imperium.

15

Sic stant regna patres praeponunt ordine quando

      Publica privatis munera muneribus.

 

46. exhortat Turcum
ut senatus Veneti signa capiat

Turce, quid expectas? Veneti cape signa senatus,

      Victor et invicti tela Leonis age.

Non titulos quaeras, ferias non foedera, pactis

      Convenias nullis, munera nulla pete.

5

Foedera nam servant Veneti sine foedere; pactis

      Non eget intacto numine sancta fides.

Non quaeras titulos et clarum nomen habebis,

      Non poscas tacito plurima dona dabunt.

Magnanimus cogi non vult leo; parva rogatus

10

      Munera dat, magnis maxima sponte viris.

 

47. monet eundem ne sub tyrannis militet

Inclyte quid dubitas princeps? Servire tyranno

      Si cupis, immerito regna tyrannus habes.

Deceptus totiens qui servit, fallere fas est.

      Odit avis laqueos aucupe capta semel.

5

Non aurum capias, fulvo latet anguis in auro,

      Sperne preces, claudunt dulcia verba dolos.

Non lachrymis credas, parat improbus ore cruento

      Perdere te, lachrymas dum crocodillus agit.

 

48. in Sylviam

Sylvia, si nostri non te movet improba fati

      Conditio, saltem sors tua te moveat.

Non ego sum qui sum, vitam servare cadentem

      Non mihi sed propter, Sylvia, te cupio.

5

Est tua nam cordis si dulcia pignora perdo

      Res mala; te damni, me dolor anget atrox,

Immo dolor crucians nimium violentus et acer

      Et damni perdent, Sylvia, te miseram.

Si non inspicies igitur, duo sub Styga corda

10

      Mors simul atque animas distrahet una duas.

 

49. in Cupidinem dormientem

Est quia non tantum caecus, sed dormit amator

      Dum vigilat, scopulus frigidus immo riget,

Isto dormit Amor scopulo. Sors tristis amantum,

      Illorum est somnus vita, quies scopulus.

 

50. Ioanni Matheo Averoldo

Si quis bina mihi sextertia mittere tentat,

      Declamas: "Sunt haec munera parva nimis".

Si quis purpureo saturatas murice vestes,

      Declamas: "Sunt haec munera parva nimis".

5

Carpathio si quis natas in litore conchas,

      Declamas: "Sunt haec munera parva nimis".

Sardonycas si quis grandes grandesque smaragdos,

      Declamas: "Sunt haec munera parva nimis".

Argentum, mensas, aurum, chrysendeta, vernas,

10

      Iugera, declamas: "Omnia parva nimis".

At quidcumque mihi dat hoc pro munere magnum est.

      Gausapa magna satis, penula magna satis.

Quas mihi Croesus opes furiosa mente negavit,

      Haec mihi sunt, haec sunt munera parva nimis.

15

Illa quibus careo non sunt mihi munera toto,

      Quod non dant plus est, sat mihi dimidium.

 

51. ad Lucam Lanam

Laurus erat iuveni quondam gratissima Phoebo,

      Quondam, Bacche, tibi Bacchica vitis erat;

Munere Palladio pinguis surgebat oliva,

      Herculis Herculeis populus alba comis.

5

Iam Veneri myrtus, Cybelae carissima pinus

      Iam Corcyraeo poma fuere duci.

Nunc rosa Phoebeis pro ramis candida vivit,

      Pro myrto niveas vult Cytherea rosas.

Pallentes hederae vestit rosa picta corymbos

10

      Quae casiam, quae thus, quae meliloton olet.

Orphea dulcisonum potuit fecisse poetam

      Pocula cui nondum Pegasis unda dabat.

Fecit Arionios Melibaeum promere versus,

      Tityron et dulcem sollicitare lyram.

15

Marmorea plus est aurum deducere caute,

      Plus est si duro marmore fiat ebur

India quam si det, quam si per caeca latentes

      Viscera telluris effodiantur opes.

Divinos viridi laurus non fronde poetas

20

      Divinos viridi quos rosa fronde facit

Nobilior vis est de non fecisse quod est est,

      Hoc est quam si quis quod fuit esse facit.

Lux veluti superat tenebras et nubila Phoebus

      Excedunt virides laurea serta rosae.

 

52. in Lentinam

Qui tibi iam gemini fuerant, Lentina, parentes,

      Non tibi sunt gemini vivat uterque licet.

Est tibi nam qui te genuit, qui semine sparso

      Te fecit; genitor nec tamen ille tibi est.

5

Est tibi quae gravida mater gestavit in alvo

      Te natam, mater nec tamen illa tibi est.

Vir non est genitor, non est sua filia, coniunx

      Non matris nata est quam vidit illa nurum.

Portentum est ingens, matres, non nata parentes

10

      Quos habet ista duos non habet ista duos.

 

53. Ioanni Matheo Averoldo

Te sine cum vivo, me vita precaria servat,

      Non quam nascenti fata dedere mihi.

Haec nam te sequitur tecum vigilatque cubatque

      Componit, dictat, scribit, agit, loquitur,

5

Et quoniam propriam fas est ut quisque salutem

      Et vitae quaerat candida fila suae,

Ad me vel venias, veniam vel sedulus ad te.

      Dimidium cordis vel mihi redde mei.

 

54. in Vianinum Mariscalchum

Nata, Viane, tibi sunt consule vina Camillo

      Imperioque Numae, pauper es ipse tamen.

Pinguia centenis exerces iugera bobus

      Niliacum munus, pauper es ipse tamen.

5

Gallicus innumeras tondet tibi rusticus agnas

      Quas tibi Parma dedit, pauper es ipse tamen.

Dat tibi pulchra Tyros, dat vellera Tarentum

      Annibalisque domus, pauper es ipse tamen.

Scis quoniam? Posito tibi conchis inuncta voratur

10

      Pisce, gerunt medio quem Phaetontis aquae

Et quae circeae lautis fugis ostrea mensis,

      Et tua quae volucris nomina, Phasis, habet,

Non alicae panes, non quas tibi terra placentas

      Picentina dedit sed faba dura placent,

15

Et resinatum pro vino sumis acetum

      Et quae Massiliae lurida fumus agit,

Et quae purpurea deberes corpora palla

      Cingere, Leuconico cingis, avare, sago.

Pauperior, miser, est nummo te divite; namque

20

      Est plusquam pauper qui caret hoc quod habet.

 

55. in Maurocenam porticum

Magna ruina fui, nunc porticus inclyta spector.

      Cur? Maurocenae me posuere manus.

 

56. in eandem

Ne timeas soles, timeas ne, frigidus, hymbres;

      Maurocenus agit hoc tibi Marcus opus.

 

57. in thalamum eiusdem

Me thalamum renovat Marcus; quia iura novavit

      Ex Mauroceno sanguine primus honor.

 

58. Marco Antonio Sabellico

Non tantum pueri gaudent teneraeque puellae,

      Non tantum veteres te veniente patres,

Sed Veneris myrtus, longa sed populus alno,

      Sed loca quae sensu, quae ratione carent.

5

Ecce, movent facilem blando tibi murmure caudam

      Qui truculenta solent vulnera ferre canes.

O quam magna tui est praestantia candide vultus

      Marce feras mites qui facis esse feras!

 

59. ad Marcum Sanutum

Promisit taurum Phoebo, promisit aquarum

      Numinibus iusto sanguine tota domus,

Aeolios facerent rupto si spargere caelo,

      Nubibus expressis, flumina larga notos;

5

Thura dedit superis, cumulavit honoribus aras

      Ne thalamos posse linquere, Marce, suos.

Desine mirari: facit hoc reverentia. Quem vis

      Iustitiae celebrent gens nisi iusta patrem?

 

60. eidem

Vis doceam gelidos te pellere, Marce, Triones,

      Quaeque facit Boreas nubila quaeque Notus.

Dic Arabum sedes, dic te Rhodopeia regna

      Quaeque vident geminos velle subire polos,

5

Et mox sydereum fieri spectabis Olympum.

      Nam Boreas placido stabit et ore Notus.

Quid cupient homines, cupiunt si cernere venti

      Te quoque quos flantes aequora surda timent?

 

61. eidem

Non poterat laqueis pisces non ducere setis

      Piscator medio flumine tristis aquae

Et cum clamasset: "Quo me sors improba pellis,

      Heu tibi quam caenam, candide Marce, paro!",

5

Mugilis, auratae, rhombus, mullusque lupusque

      Tunc manibus flentis se tribuere viri,

Sic voluere mori tanto pro laudis honore.

      Est decus egregio succubuisse viro.

 

62. Blanco Comae

Cristatae cantant volucres et, Blance, sepultum

      Te quoque sub dubia sydera nocte vident.

Effigies mortis sunt somnia tristia: surge,

      Nam veniet celeri perniciosa pede;

5

Vive tibi dum tempus adest: cur, improbe, dormis?

      Ante necem, mortis vis fera tela pati.

 

63. eidem

Heu doleo quoniam tibi dulcia somnia rupi,

      Somnia quae Veneris munera grata ferunt.

 

64. praeponit Venerem Palladi

Spectasset nudam Venerem cum bellica Pallas

      Et natos pariter quos tulit illa duos,

"Haec armis Martem", dixit, "si vincere nullis

      Armisonum potuit fulmineumque Iovem,

5

Quid faciam saeve quatiens ego cuspidis hastam

      Saxificum durae Gorgonis atque caput?"

Tunc Venus ostendens illi faciemque manusque

      Brachia, crura, pedes, pectora, colla, femur,

Quis rosa Paestanis cedet generata sub arvis,

10

      Argentum, violae, cana ligustra, nives,

Rettulit: "Haec frangunt loricas, aegida, fulmen.

      Nos armis tegimur, corpus inerme tuum est".

 

65. in Vitellum

Titonii croceum senis cubile,

Aurora aurigeris comis refulgens

Iam surgit roseosque clara vultus

Ostendit, Phaetontis et citatis

5

Currunt flammigeri rotis iugales,

Et tu stertis adhuc, miser Vitelle.

Tractant causidici forense bellum,

Actor sollicitos vocat clientes,

Et tu stertis adhuc, miser Vitelle.

10

Thermarum sonat aes, lavamur omnes;

Flet tristis Pharium bovem sacerdos

Et tu stertis adhuc, miser Vitelle.

Lauti prandia praeparant ministri,

Ad mensam veniunt dapes secundam

15

Et tu stertis adhuc, miser Vitelle.

Te non ergo, velut decet, "Vitellum"

Vllus sed "vitulum" vocet "marinum";

Es tu nam vitulus, nec es vitellus.

 

66. in Gallos

Gallus in humanos pugnat crudeliter hostes

      Vt lupus in placidas sanguinolentus oves;

Materno pueris non parcit ab ubere raptis

      Sed trahit hos saeva dilaceratque manu;

5

Audet et insontes gladio mactare puellas

      Crudelis, tumulum Pyrrhus ut ante patris,

Imbelles quos curva facit tremulosque senecta

      Saevus et in sanctos tela movere patres;

Et nostrum sitiens ut tigris acerba cruorem

10

      Gaudet cum madidam sanguine spargit humum.

Miraris forsan? Cybeles facit ista, furore

      Cuius ab insano nomina Gallus habet.

 

67. in Vitellum

Ventri qui faveat suo procaci

Et latam dapibus gulam superbis

Oblectet vetulo madens phalerno

Nonnullus magis est meo Vitello.

5

Hic, cum stragula linquit et cubile,

Ad cellam pedibus volat citatis

Et tres quatuor aut bibit trientes

Bacchi consule nobilis Camillo,

Consumpta prius aridae selibra

10

Carnis, quae suis vel est iuvenci.

Cum cenam domino parant ministri,

Arridens parasitus ut protervus

Gallinae geminas nates et amplam

Cerviciem, leporis fugacis armos

15

Et cirros rapit unctus ostreorum;

Haec et cuncta simul vorat lupinam

Implens ingluviem tenus palato.

Nuper viderat anserem quod unum

Lato pectore cereisque lumbis,

20

Tam dire miser esurire coepit:

"Anser", tempore dormiens ut atro

Clamaret: "Mea lux, mei lepores,

Anser bellule, corculum Vitelli,

O quot basia dulcibus labellis

25

Infingam tibi cum cocus parabit

Te coctam domino! Anser, anser o mi,

Anser candide, tutor et patrone

Vrbis Romuleae, decus volucrum".

"Anser", denique semper ore habebat

30

Quo desiderio miser periret

Ne tanto, posui quod appetebat.

Tunc ille ut lupus improbus voravit

Pectus, colla, caput, pedes iecurque

Tristi dura cani ossa non relinquens.

35

Proh quid caeca facit libido ventris!

In saevum tulit haec lupum Vitellum.

 

68. Ludovico Sforciae

Qui fera squamosi gestebat signa colubri

      Ivit ad aetherae limina sancta domus

Dux Ligurum tenerae raptus sub flore iuventae

      Ante tamen certae foedera scripta necis.

5

Nam dederant illi ducunt quae stamina Parcae

      Fatales Pylii saecula longa senis.

Sed quoniam patrui pietas, praestantia, vires,

      Consilium, probitas, gloria, fama, decus

Sydereos tetigere polos qui fecit Olympum

10

      Mutavit fati Iuppiter ipse diem,

Aeterno temerans praefixas ordine leges,

      Accelerans forti mortis et arma manu,

Solveret ut meritis Ludovici praemia tantis,

      Et daret invicto sceptra beata duci.

15

Immensi tandem virtus fert dona laboris.

      Qui rexit tanta pro duce regna fide

Dux regat ut pro se fas est: vel sydera vel mors

      Magnanimis reddunt munera digna viris.

 

69. Burane

Facundo veniens choro sororum,

Quas tu pectine cum iubes eburno

Carmen Pieria sonant in aula

Andini grave tibia poetae

5

Orpheae modulis lyrae ve dignum

Ad nostras tua porticus Thalia

Poenei redimita fronde lauri

Offendit iuga Silviam sequentem

Me per florida. Noscis: hanc Diana

10

Venatrix humeris velut pharetram

Pantherae maculis gerit vel lyncis

Distinctam, iaculos manu potenti,

Arcus cornua flexilis sinistra.

Haec illa est hilaris, iocosa, mitis,

15

Claemens, candida, delicata, mollis

Quam solam Satyri colunt procaces,

Extollunt Dryades, amant Napeae

Divinum iubar Isthmiae Diones,

Quae dulces superat senis querellas

20

Cygni, carmine cum canit sonoro,

Cui caedit variae decore pennae

Argi gemmea non probi volucris.

Ludentem teneram putabis agnam

Vndam quae liquidi bibit Galesi,

25

Sed gestat quia non sinu Pelorum,

Taurum, Dindyma Caspiosque montes

Me discedere litteris rogatus

Fas est Sylvia cum tuis notaret,

Implevit lachrymis sinus abortis,

30

Et me blandula basians Catullum.

Coepit vincere passerem Catulli

Tractans deliciis Catullianis.

Foelices calami, beata charta

Quae tales mihi gratias tulere.

35

Mitte, o mitte mihi tuas Camenas,

Te te saepius oro; nam Cupido

Illis sub tenet aureas sagittas,

Flammam, retia, balteum, flagellum

Et quicquid Cnydia manet sub arce.

40

Quod si scripta dabis mihi frequenter,

Me grato Venus imbuet liquore.

 

70. Hieronymo Donato

Iustitiam servare decet rectumque fidemque

      Sic tamen ut servent iura fidesque modum.

Dilectam nimio violavit amore puellam

      Indulgens animo Lygdus et ipse puer.

5

Bandinus viduam Pylio iam debilis aevo.

      Da veniam iuveni, da necis arma seni.

Lex iubet; hoc teneris merito lascivit in annis

      Haedus, et ante truces laeta iuvenca boves.

Carcere quem claudis saevo pro crimine, crimen

10

      Non peperisse potest si peperisse potest.

Non fecisse putans faceret cum crimina crimen

      Non fecit; scelus est quod facit arte senex.

 

71. in Beltramum Mutinae praesidem

Praeside Beltramo pietas celebrata probatur;

      Nec tantum iuris foedera saeva nocent.

Incurvat tenerum Mancinus saepe cynaedum;

      Aurea dat dives munera, liber abit.

5

Lipperius matrem futuit, futuitque sororem;

      Aurea dat dives munera, liber abit.

Trafixit iugulum domino sceleratus Achilas;

      Aurea dat dives munera, liber abit.

Symmachus excaelsi spoliat delubra Tonantis;

10

      Aurea dat dives munera, liber abit.

Falsa notat falsis Marius sextertia signis;

      Aurea dat dives munera, liber abit.

Proditor, cursor, praedo, fur, moechus, adulter

      Aurea si dederint munera nihil timeant.

15

Vivere quisque potest Beltramo praeside: tandem

      Tristia non poscit funera, poscit opes.

 

72. de Bartholomeo Catanio suspenso

Quo mortale genus varii nos motus Olympi

      Fataque legitimo foedere certa trahunt!

Credere qui poterit? Longis iam debilis annis

      Vir bonus et nivea simplicitate probus,

5

Cum peteret patrios, Catanius, arva penates

      Parva sedens parvo Bartholomeus equo,

Et peram fato suspensam gutture ferret

      In qua fatalis sed ferus uncus erat;

Vncus erat patulo ducit quo pinguis aheno

10

      Et cocus et coctas uncta puella dapes.

Qui capulo quo curvus erat, velut ore tenaci,

      Astrinxit ramum munus, Iacche, tuum,

Parte trahens una miseri caput ora senique

      Quem celer opposita parte trahebat equus.

15

Tristia contractae tunc stupea vincula perae

      Guttura strinxerunt, Bartholomeae, tua.

Exanimen Stygias et te misere sub umbras

      Vincula non sed quae sydera cuncta regunt.

Libertas homini nulla est; quae vivere cogunt

20

      Cogunt nos eadem, credite, fata mori.

 

73. de morte Donatae Venetae

Non sanguis, non forma potest, non candida virtus

      Parcarum celeres continuisse manus;

Labitur omne quod est, nihil stat sub sydere firmum.

      Iuppiter ut voluit, sydera cuncta regunt.

5

Nam, cui cedebant castae Donata Sabinae

      Et Bruti coniunx et tua, sancte Numa,

Nititur invicto Marti placuisse sereno

      Quando magis Paphiae pulchrior ore deae,

Occidit ante diem, virtus sanguisque decusque

10

      Syderei vultus nihil valuere iacent.

Cernite quam vanum est nostris spem ponere rebus.

      Impia sunt eadem sydera, quae pia sunt.

Quae nobis magno pro dono fata dedere

      Donatam, telis haec rapuere suis.

 

74. de eadem

Quid fletis, Venetae matres teneraeque puellae,

      Si rapuit fatis mors violenta suis

Donatam nostro virtutum tempore clarum

      Exemplar patriae spemque decusque suae?

5

Est hanc flere scelus magnum, nam mortua non est

      Non posset vitae plus quia sorte frui,

Sed quia non poterat tam clarum cernere sydus

      Tanta nec in parvo dona tenere sinu

Quae capit omne quod est tellus latissima. Sic non

10

      Vivere posse diu, vivere posse diu est.

 

75. de morte Iacobi Corsici

Qui solet intonsos sertis ornare capillos

      Et tinctam roseo murice ferre togam,

Qui super Aeurotae ripas et per iuga Cynthi

      Aspera vocali saxa movere lyra,

5

Funerea cinctus palla miserabile carmen

      Daulias ut nato concinit orba suo.

Nec tantum tristis fuit illo tempore Phoebus

      Quo rapuit vatem Bacchica turba suum,

Quantum nunc saeva cecidit quia morte Iacobus

10

      Corsicus, Hetruscae gloria prima lyrae.

Ora sequebantur cuius modulantia carmen

      Tigris, aper, taurus, gryps, lupus, ursa, leo.

Laeserat ille deos, turpi nam captus amore

      Crimina damnavit, Roma, quia iste tua.

15

Mortuus est; poenas vero pro crimine solvet

      Saeva manus, iustos nam movet ira deos.

 

76. de Ludovico Zerbo

Dulcia non audit Zerbi quia verba loquentis,

      Sermones nescit quod decus urbis habent,

Compositae deceat laudes quas tradere voci,

      Quam sit facundis gratia larga sonis.

5

Fecisset rigidum salibus ridere Catonem,

      Fecisset tristem ludere Fabritium.

Horridus atque ferox, placidus claemensque fuisset

      Hunc Nero sensisset si pia verba loqui.

Nec qui sancta Remi rapuit sibi sceptra, tulisset

10

      In socerum dirum tela cruenta gener.

Nec se Cadmei per mutua vulnera fratres

      Misissent Stygiae caeca sub antra domus.

Damnat, agit, mordet, lacerat, trahit, increpat, urget

      Cum scelus e caelo fulmina torta putes.

15

Virtutem laudat cum credas aethere summo

      Lumina nimbisonos clara fugare Notos.

Si nullis essent urbes moresque sub astris,

      Vrbani mores urbis et omne decus

Ad coelum ferrent Zerbo se sospite; namque

20

      Innumeras urbes pectore solus habet.

 

77. de Antimacho

Solve nodosa miserum cathena

Quem feri coelum nimis et proterva

Carceris caeci loca sub profunda

Sorte tulere.

5

Te rogat mater lachrymosa tristis,

Te soror sparsis humeros capillis

Per suos, parva miseranda natis

Te quoque coniunx.

Si pater mortem scelus ob meretur

10

Turpe, quid parvi meruere nati?

Caede mactabis miseri parentis

Quos simul omnes.

Dentibus saevis aper est timendus,

Dentibus tigris violenta duris,

15

Cornibus taurus, basiliscus ore,

Vngue laena.

Mitis est agnus, pecudes, capellae,

Bos, equi, damae, lepores, columbae.

Ille sit saevus probus et pius fit

20

Ille necesse est.

Sic iubet coeli genitor profundi

Per rosas spargens Cereris per herbas

Fertiles gramen lolii protervum

Triste rubique.

25

Iura si semper sequimur severa,

Quem locum claemens pietas habebit?

Candidae mentes, animi sereni,

Blanda voluptas?

Ergo da capto veniam petenti,

30

Qui tui regis regis omne regnum.

Regibus semper proprium deisque

Nam misereri est.

 

78. in Mancinum

Quo, Mancine, ruis praeceps? Te fata sequuntur

      Auspiciis miserum perniciosa malis.

Nam quo te dicunt sub se fert nomen iniquum

Desidiam, luxus, vulnera, damna, faces.

5

Iam dudum Stygii monstris furialibus Orci

      Devotum cunctis et grave numinibus.

Ex cavea pulli fugiunt, Mancine, sonora

Et vox sydereo clamat ab axe mane.

Et violentus adhuc forti pugnare duello

10

      Quaeris et infausta bella movere manu,

Cum Colla certare putas; est numen in illo,

Gonziaci vires imperiumque ducis.

Sunt leges, sunt iura. Cades, Mancine, sub armis.

      Impia nam semper qui petit arma cadit.

 

79. ad Vosonium poetam consumatissimum

Nobile Gazagri dicunt rus, munera Bacchi

      Quod gerit apricis deliciosa iugis.

Quod Cereris fruges, teneris et amica puellis

Poma, beatus ager, quae tulit Hesperidum

5

Quod Cytherea legit cantans de montibus illis

      Gramina narcissi, gramina picta croci.

Insequitur certis leporem Dictynna sagittis

Ludit ad numerum per fata laeta Dryas.

Nobilis est, fateor, tam claris laudibus; astra

10

      Nobilior sed te lucida vate petit.

Vivere, Vosoni, facis hunc: sine nomine non est

Cultus ager quisquis sit bene cultus ager.

 

80. de bello Gallico

Quis nunc bella movet? Saevi gens aspera Rheni

      Quae potat liquidas vel Phaetontis aquas,

Non quia mortali tam strenua pectore virtus

Esse nequit, quaterent tanta nec arma viri,

5

Si iaculatur atrox hastam Germanus, iniqui

      Pondere tormenti fortius illa ferit,

Si saxum Gallus, ballistae turbine dices.

Hoc furit, hoc durum moenia frangit onus.

Non agitant urbes aliter feriuntque trahuntque

10

      Fluctibus et scopulis quam freta surda rates,

Spicula fulminei turres quam saeva tonantis,

Murmure cum magno stridet uterque polus,

Haec genus humanum superat vis, impetus, horror.

      Iratis certant Itala regna deis.