Girolamo Balbi de laudibus bellicis

Militie sublime decus, spes certa labantis

Et columen patrie, belloque insignis et armis,

Cui pater omnipotens validas in pectore vires

Prebuit, et rerum ingentes concessit habenas,

5

Vt foret exuvias ageret qui victor opimas

Turchorum de gente fera, quique inclytus armis

Militibus gravidam premeret belloque ferocem

Pannoniam, ac totum compleret laudibus orbem.

Quum tibi primevo vernaret flore genarum

10

Molle decus, teneraque nitens lanugine vultus

Lilia purpureis confunderet alba rosetis,

Non fractus, non segnis eras, non mollia luxu

Tempora ducebas, discincta nec ocia noras,

Sed galea calcare comas, sed tendere nervo

15

Spicula, velocesque agitare in pulvere currus,

Suetus et insani tentare periculi Martis.

Flectere equum celerem et uncta nudare palestra

Corpora ludus erat, cursuque lacessere ventos.

Nulla dies ferro immunis: nunc oppida bello

20

Tentabas, nunc Massylii furibunda leonis

Ora fatigabas saxis teloque premebas.

Tale rudimentum tenero puer inclytus evo

Sortitus cunctos potis es tolerare labores

Militie, et latas demittere sub iuga gentes.

25

O mundi lux alma, quibus tua laudibus equem

Facta equanda polo? Rerum primordia querens

Distrahor, atque humeri tanto sub pondere nutant.

Ingeniine prius vires, belline labores

Commemorem, partosve secundo Marte triumphos?

30

Quanta trophea geras, Turchorumque agmina letho

Det tua dextra, ferum sive urges cominus hostem,

Seu valido torques ingens hastile lacerto,

Vndantes norunt inimico sanguine rupes

Danubii, clypeosque et strata cadavera volvens

35

Hister, aquisque tumens hostili cede cruentis.

Quis tantas memoret clades, quisve oppida narret

Capta manu, aut possit verbis equare triumphos?

Nemo impune tuis unquam sese obtulit armis,

Sive pedes dubii pugnas mavortis iniret

40

Seu luctantis equi contunderet ora lupatis.

At veluti rapidi quum forte in prelia tauri

Descendunt, flexis acuentes cornibus iras,

Tunc si frugiferis Penorum missus ab antris

Magnanimus paret arma leo, tollensque coruscas

45

Erecta cervice iubas fremat ore minanti,

Qui modo conversis pugnabant cornibus, omnem

Deponunt ultro rabiem, et parere fatentur.

Haud secus adversus siquando lapsus in hostes

Agmen agis, dant terga omnes, fractusque recedit

50

Impetus, atque fuga querit sibi quisque salutem.

Nemo audet iusto tecum se opponere campo

Aut conferre manus. Toto sic pectore surgis

In clypeum, forti sic vibras spicula dextra.

Testis Arabs Parthusque celer victique Sicambri.

55

Testis et infelix Germania, cuius apertum

Vulnus adhuc spirat. Nec Teucris agmen equorum

Alipedum prodest, nec tela armata veneno.

His etiam immittis duram per vulnera mortem,

Aut domitos bello sub ferrea vincula ducis.

60

Mars tibi bellipotens mentem viresque fecundas

Suggerit, et claro superum dignatur honore.

O merito dilecte deis, o publica mundi

Gloria, qui nomen certas extendere rebus

Eximium. Te nulla dies, te nulla tacebunt

65

Secula, nec memori quisquam te subtrahet evo.

Nec vero Eacides (quanquam considere in ignes

Menia Neptuni quondam fundata tridente

Cogerit, et circum patrios licet Hectora muros

Traxerit exanimum) tanto florescit honore,

70

Nec qui pampineis currum moderatur habenis

Bacchus thyrsigera committens prelia turma,

Ille licet fuscos sub leges miserit Indos,

Primus et Odrysio tulerit de Marte triumphos.

Quid memorem eximias bello ut disieceris urbes,

75

Vt grave Martis opus, virtutum ut mille labores

Pertuleris, variosque malorum viceris estus?

Per mare, per scopulos, per inhospita saxa, per ignes

Ardua tantarum deposcis premia laudum.

Iamque erit illa dies (si vera modo auguro), quum tu

80

Gadibus imperium extendes, quum victor utrumque

Occeanum vertes, et qua vada salsa cadentem

Suscipiunt Phebum, et qua clara lampade terras

Lustrat purpureis Aurora evecta quadrigis.

Vive diu, seroque poli convexa revise,

85

Et validas urbes, populos belloque frementes

Viribus infringens referas spolia ampla triumphis

Parta novis, aciesque regens insignis ovantes;

Semper vincta geras ftorenti tempora lauro.