Nicholai Michaelis Bonaiuti Florentini epistola in figura Romae missa Florentiae incipit
Anxia mens cogit nostro sermone referri
Cum precibus multis quod enim mandare solebam
Cum rutilo sceptro, pariter dicione iubebam
Regibus et populis quondam in regionibus amplis.
5
Heu heu quam variat celsum fortuna cacumen
Regnorum cito sive plagarum culmina mundi,
Nolo loqui Caldeae vastae damna ruinae
Nec refero miserae Persarum pondera sortis,
Excidium taceo Graecorum voce reclusa,
10
Poenorum sordem potius transire laboro,
Sed paulo mea prefari fastigia curo
Nec non crudelem reclusum corde dolorem.
Me fugit rabies Parthorum tramite longo,
Me timuit Carras bello Babilonque superba
15
Et Garamantes et Mauros formidine pressi
Et rigidos Dachos, Indos et foedere cinxi,
Germani nostro ceciderunt principe victi
Et Sciticae turbae coetus Arabumque feroces
Hyspanique mea pariter cum lege manebant,
20
Gallorum proceres, Poenos dicione ligavi,
Ethyopes magis, Aegiptum Libiamque timendam,
Capadoces adeo, Siriam certamine vici,
Stabant Armeni nostro pro iure locati,
Graecorum simili gentes et pondere victae,
25
Solicite Tracesque meae virtutis honorem
Poscebant, proceres etiam sub cardine Solis
Esse meos dictos caro pro nomine cives.
Me Ganges et Araxes me laudabat et Hyster,
Eufrates simul et Thanais me Tigris et unda
30
Et Nilus Renusque mihi parebat et Indus
Et Padus et Rodanus glaciali frigore Bactrus.
Magnatesque mihi tribuebant pondera census
Et validi reges, populi et regionibus urbes,
Multotiens nostram cives super aethera famam
35
Tollebant, satis et portabant nomen ad astra
Cum rigido bello moti et virtutis habena.
Nunc delusa nimis doleo pro sorde meorum
Servorum, video lacerari sorte prophana
Memet, multotiens nosco mea iura vetari,
40
Moenia vastari, simul alta palactia mergi,
Templa Dei vivi pulchras et in aede columpnas
Et varios cives odio gaudere prophano
Et nimis insidias animo patrare nefando
Pro causa rigide violandi viscera nostra.
45
Sed tamen a toto populo veneranda fideli
Sum matrona palam gremio staurata Latino
Cui Deus exhibuit, stabilito de ordine sancto,
Pontificem summum, sacrum sine lite cacumen
Doctrinae Christi magnum et de iure ministrum.
50
Constituit Petrum Romana sede manere,
Pastores alios adeo qui lora gubernant
Ecclesiae sanctae superi et mandata sub axem,
Stauravit sibi cum studio parere fideles
Suppliciter proceres vulgi et cum pace catervam
55
Presbiterosque pios et sacro de ordine cleros
Et servare suos dictus sub vertice Phebi.
Nunc doleo, quoniam vesano corde citatum
Collegium gestum a praestanti praeside nostro
Scandala vestigat facinusque ardore ministrat,
60
Scisma simul fieri vano cum pectore quaerit
Et maculat populos pariter regesque feroces
Et fragiles turbas cleri, cum pondere fraudis
Incitat adversum venerando culmine papam,
Qui digna Romae laudanda sede locatur.
65
Proh pudor a nostro praestanti praeside multi
Decreti causa augendi cum corde flagranti
Verba Dei magni servando pectore puro
Ecclesiae sanctae normam sub iure ministri
Clerorum digne sacra qui constat in aede,
70
Vestigant prave nostram turbare salutem.
Si nimium refero rigido clamore querelam
Quid mirum postquam maneo deserta fideli
Conceptu procerum Christi qui nomen honorant,
Roma loquor variis circum lacerata colonis
75
Et neglecta nimis clerorum culmine primo,
Quod mihi praestanti debet cum corde favere.
Te precor ut noscas nostram, Florentia, causam
Filia, te rogito, praesertim si anxia mater
Cum precibus pectus paulo placare valeret,
80
Esse meum te - credebam - solamen in orbe,
Saepe tuum sperabam altum captare favorem,
Te quoque multotiens nostros abolere dolores,
Me quoque sub fragili cerebro spes vana fefellit,
Postquam quod varii male sano corde gravati
85
Cives adversum fieri mea viscera quaerunt,
Ymmo meum stulte cupiunt calcare ministrum.
Cerne tuos paulum sincero pectore cives
Et quod agunt, quicquid simulata mente focillant,
Ymmo Deum contra surgunt cum turbine fastus,
90
Aut stolide fulvo thesauri pondere capti
Gallorum sint vel magis ambitione citati
Nescio, sed tamen ablato velamine nosco
Quod numquam debent nostram temerare salutem:
Non genitum decet adversum tentare parentem.
95
Respice quam vane satagunt livore protervo,
Quam pridem sumus Ytalico cum littore cinctae,
Quod potius recte debes augere libenter,
Pontificem summum Romana sede vigentem,
Quam Gallorum pastorem in statione locatum;
100
Tirrena sumus et pulchra regione creatae,
Quod magis inter nos de iure favere coartat
Quam dare damnandum vetito de more vigorem,
Francorum clero fallaci sorte citato.
Percipe quod quando bellans superavit Athenas
105
Ipsa Lacedemon quadam pietate fruendo
Graecorum patriae, aut eius regionis amore,
Noluit adversae confundi moenia plebis,
Si Graecum genus exhibuit cum pectore miti,
Devictis quandam veniam clementer Achivis
110
Pro caro stimulo patriae vel laudis honore,
Cur vane cives nati de semine Romae
Infande quaerunt nostrum calcare favorem?
Respice cum pastor Gallorum sede manebat,
Multotiens voluit tibi libertatis habenas
115
Auferre, insidiis polluto corde patratis,
Nam cum rege Iohanne diu clam foedera gessit,
Pro causa tua dilacerandi viscera bello,
Qui quoque te contra Lucanam ceperat urbem.
Ac alius pastor sub eadem parte locatus
120
Pugnaces acies fraudato nomine misit
Quod tua cum rigidis vastarent viribus arva,
Protinus et cunctas segetes in tempore quando
Dira fames populum agrestes circumque gravabat.
Sic egit causa retinendi lege prophana
125
Te cito sub pedibus simul et tua frena iubendi,
Quod constricta fuisti acri praebere falangi
Thesauros populi gazam procerumque reclusam.
Respice quod quando Latiali sede vigebant
Pontifices tibi praesidium plerumque parabant,
130
Te tamquam genitam caro fervore fovebant,
Te semper pulchro solio superare citabant
Et te cum digno ferventer honore beabant.
Cur magis explorant simulata mente favere
Cives collegio fulto velamine falso
135
Quam iusto papae constanti sede Quiritum?
Forsitan ignorant quadam caligine tacti
Quod cardinales commoti corde protervo
Turpiter a nostro cesserunt praeside magno,
Quod pastor meus illorum lasciva vetabat
140
Et veneris furtum et praecelse pabula mensae,
Crimen avaritiae potius damnabat eorum,
Luxuriis simul et prohibendae nomina pompae,
Tunc illi victi nimium fervore prophano
Mendaci stimulo fraudis parere citando,
145
Constituere alium pastorem cum ordine pravo
Et varios proceres turbam vulgique labantis,
Decipiendo suo furtim cum tegmine ficto,
Scandala fixerunt hominum per corda latenter,
Se fore constrictos dira dicione Quiritum
150
Narrabant, quando Vrbanum solamine sacro
Ecclesiae Christi posuerunt urbis in aula:
Non decet eximium pro vi staurare parentem,
Clerorum coetum et papatus sede locare,
Quo recitant alium commoti pectore mundo
155
Pro tali causa fecerunt cum ordine digno.
Quam prave fingendo mente loquntur iniqua
Ipsimet cunctis notum gessere sub axem
Civibus et ducibus sceptro qui lora gubernant,
Quando scripserunt vera cum voce tabellas
160
Esse piae legis narrando pondere papam
Vrbanum electum, pariter pro culmine nostro
Pastorem factum, sacri et super agmina cleri,
Quod satis est notum populo qui mente fideli
Doctrinam Christi gaudet servare per orbem,
165
Ceu sine vi quadam vulgi de stirpe Quiritum
Vrbanus fuit electus clementer ab ipsis:
Papa quidem factus dempta fuligine falsa.
Sed satis affecto tecum recitare patenter
Quosdam pontifices aliqua dicione vocatos,
170
Qui numquam quodam reprobati iure fuerunt,
Vt potius noscas fraudem rubigine tectam.
Vigilium pro vi gessit Theodora vocari,
In cathedra Petri voluit praesto quae locari,
Qui recte postquam iusto pro sanguine fuso
175
Defunctus, ruit, et numquam damnatus ab ullo.
Vi quoque victor adhuc fuit exaltatus in aede
Nec non electus nostro pro culmine papa,
Concilium vestro gremio semel ipse peregit,
Praelatis variis pondusque negavit habenae
180
Pro viciis horum vano cum corde patratis
Ac aliis cleris horum donavit honores,
Non ipsum tingens animo reprobavit iniquo
Collegium vastum, numquam fervore superbo
Devicti cardinales ostare volebant
185
Ac sibi clerorum coetus parebat ovantim.
Quare pontifices refero dicione vocatos,
Inter christicolas fidei iam tempore longo,
Quod Salomon pro vi summum retraxit ab alta
Aede sacerdotem ac alium statione locavit.
190
Ac euvangelium sancto sermone fatetur
Quod Kayphas, cupiens genitum de virgine laedi,
Ipse prophetavit quoniam pro culmine sacro
Praesul erat nec erat Moysi de iure vocatus
Pontificum, sed thesauri pro mole receptus
195
Illo pastor in anno non aetatis in aevo,
Ceu Moyses fieri digna cum sorte docebat,
Summum pontificem sanctus, tamen esse Iohannes
Edidit in sacris firmans sermonibus eius:
Multa quidem fieri solito non ordine possunt
200
Quae tamen acta decent, caro et de iure tenentur.
Cur negat Vrbanum venerando culmine papam
Esse, simul procerum sensum temerare fatigat
Collegium cleri vitiato pectore victum?
Si bene respiciet sancto narrata Iohanne
205
Verba negat quando mendaci voce profatur,
Quod fore pontificem Kaypham prohibere laborat,
Sic euvangelium stulte damnare ministrat,
Ymmo prophetari fallaci fraude recusat,
Quicquid ait fando, nato de virginis alvo,
210
Cernere nunc vicium sincero pectore debes.
Quo precor ut paulo, dempto velamine, pandas
Cur sibi solicitant validum praebere favorem
Subsidiumque simul pravo cum tegmine donant
Saepe tui cives, cives augere prophanum
215
Eius flagitium glomeratis viribus optant,
Qui forsan corrupti auri pro munere vasto
Sive putant templi potius captare cacumen,
Gallorum regi crebro servire focillant,
Seu cupiunt plebem rigida cum sorte gravare,
220
Pro tali causa, simulato corde, requirunt
Collegio pravo vetitum praebere vigorem,
Decipiunt varios homines turbamque labantem,
Deludunt socios, damnant mandata tonantis,
Scisma patrant, gliscunt voto calcare superbo
225
Pontificem simul ecclesiae cum nomine Christi.
Percipe quod tali cives a crimine capti
Non geniti sincero sunt de semine nostro
Nec satis Ausoniae digno de germine nati,
Si potius quaerunt Gallorum augere rigorem,
230
Quam Latii solio carum donare favorem
Nec sunt Ytaliae creti de sanguine puro.
Si veterem matrem patriae turbare fatigant
Non sunt ipsius geniti de iure sodalis,
Privigni potius turpi de prole creati,
235
Quod neque discindi mater vult pectus alumpnae
Nec vi longevi lacerari membra parentis
Filius assentit, sicut cum sede manebat
Rex Salomon pandit quando mucrone recidi
Mandavit puerum sincera mente putando
240
Noscere, cuius conceptum de ventre fuisse,
Continuo mater vetuit genitumque secari,
Altera concessit sub amara morte recludi,
Rex quoque cuius erat cretus de sanguine vidit.
Prodidit hoc etiam princeps doctissimus ille,
245
Qui meditans voluit recto cum corde tueri
Multorum fratrum, dempto pro morte parente,
Quem fore conceptum ipsius de semine vero,
Cum tali sermone iubendo fratribus inquit,
Qui magis emissa cor patris arundine tanget,
250
Ipse palam capiet pulchros heredis honores,
Vnus eorum derenuit cum cuspide funus
Ipsius laedi, vetuit maculare cadaver,
Heredem fore se tali cum sorte negavit,
Et princeps ait: «Hic iuvenis de germine cretus
255
Eius, adulterii fallaci crimine nati
Sunt reliqui, quoniam laeserunt membra parentis,
Quo patet ut genitus debet defendere matrem
Et veteri patri semper donare favorem,
Solicite decus ipsorum ferventer amare».
260
Cur multo fari longo sermone laboro?
«Numquid» ait celsus Dominus qui cuncta creavit
«Longevum patrem et matrem clementer honora».
Qui male vestigat proprio recitare parenti
Sit merito clausus mordaci pondere mortis.
265
Ergo meas debes laudes augere per orbem,
Summo pontifici pariter parere Quiritum,
Collegium falsum merito reprobare patenter,
Esse meam satis heredem te, nube remota,
Sperabam, te solicite laudare citabam:
270
Cur istud patrare decet? Si viscera nostra
Fallaces cives tua qui fastigia ducunt
Cum ficto stimulo crebro lacerare fatigant.
Siquis amat patrem iusto cum pectore, debet
Pondus avi longevi eius portare lacertis
275
Ac ipsum venerari cum fervore tenetur,
Ergo tuos cives quare dementia cogit,
Quod cardinales nostra statione rebelles
Augmentant moti quodam velamine ficto
Et contra magnum pastorem stare focillant,
280
Ymmo Ihesu seriem prave confundere certant.
Numquid adhuc ignorant sicut iussa tonanti
Vi dare tunc voluerunt, ambitione gravati,
Quando pontificem summum dicione putabant
Recludi, simul ipsorum cum foedere vinci,
285
Quod sibi donavit sancta de virgine natus
Arbitrium largum, turgenti corde vetabant,
Ymmo verba Ihesu fallaci fraude ligabant,
Quando non valuere suum replere furorem,
Scandala ceperunt voto patrare superbo,
290
Scisma palam fieri stimulo fecere protervo.
Sed precor ut noscas pravo quam pectore contra
Pontificem summum fidei tentare laborant,
Nosce tuos cives vitiato corde coactos,
Qui sibi praesidium tribuunt cum fraudibus horum,
295
Nosce velut vane contra mandata superni
Principis exagitant, vera pietate remota.
Respice quam gliscunt artus lacerare parentis,
Explorant sacram pariter confundere sedem,
Quae fuit a genito Domini staurata parentis,
300
Cum voluit nostra Petrum statione morari,
Vestigant violare meae virtutis honorem,
Qui vere fuit exaltatus in aede iubendi,
Cum pius eximio pollens Silvester amore
Constantinum sacris baptizavit in undis,
305
Exquirunt nostrum pariter temerare cacumen,
Quod fuit ornatum sanctorum sanguine iusto,
Dum contra fidei pastorem scandala miscent
Prosterni titulumque meae rimantur habenae,
Quem Karolus Magnus semel exaltavit in orbe,
310
Quando pontificem sacra statione remisit
Et sontes homines digna cum sorte piavit,
Exhibuit nostro pastori frena iubendi
Per varias urbes Latiali parte locatas.
Respice quam gliscunt artus lacerare parentis,
315
Explorant sacram pariter confundere sedem,
Quae fuit a genito Domini staurata parentis
Cum voluit nostra Petrum statione morari
Vestigant violare meae virtutis honorem,
Qui vere fuit exaltatus in aede iubendi
320
Cum pius eximio pollens Silvester amore
Constantinum tam almis baptizavit in undis,
Exquirunt nostrum simul et temerare cacumen,
Quod fuit ornatum sanctorum sanguine iusto.
Tu fundata fuisti quodam a principe nostro,
325
Cur potes hoc facinus crebro sociare prophanum?
Cur potes atroces cives spectare quieto
Cum sensu, qui animo cupiunt violare maligno
Longevae matris venerandae culmina sedis?
Cur potes hoc vicium fieri sufferre colonis?
330
Quod tua cum iusto virtus fervore recusat.
Proh pudor, in Latio tantum quis dicere posset
Flagitium fieri quantum staurare fatigant
Contra me dementer ab ambitione coacti,
Qui me cum firmo studio salvare tenentur,
335
Qui mihi sincerum debent praebere favorem.
Si potes ista pati cum aliquo, Florentia, voto
Ceu tigris rabies confundit viscera praede,
Tu mea cum fremitu lacerari pectora gliscis
Et similem poenam capies in tempore quodam,
340
A saeva dicione tuo de semine nata,
Si neque cum sceptro cives constringis iniquos,
Qui moti vane turgenti pectore surgunt
Contra pontificem Romana parte locatum,
Qui populum derident cum velamine falso,
345
Deludunt fragilem fallaci nomine plebem,
Decipiunt mites homines caligine ficta,
Dicta Ihesu renuunt, simulatis fraudibus horum,
Pastorem fidei violant ardore superbo,
Devastant nostram seriem fervore prophano.
350
Sed tua devicti lacerabunt viscera fastu,
Non tamen ignorabunt horum damna baratro,
Forsitan et capient rutilo sub Sole ruinam
Vel nimis ipsorum semen pro crimine patrum,
Sub variis laqueis pulsum maerore iacebit
355
Aut erit infesta pressum pro lege tiranni,
Seu misere stabit mordaci carcere captum,
Quod precor ut tantum facinus dicione recuses
Auxiliumque tuum cupias donare parenti,
Cum studio magis et nostrum salvare vigorem.