Battista Mantovano de morte Federici Spagnoli

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


DE MORTE FEDERICI SPAGNOLI FRATRIS SVI,
CARMEN AD PTOLOMAEVM FRATREM

 

MANTVANVS

O natura, quid est ut (si fas dicere) tantum

In crimen labare? Facis pulcherrima quaedam

Saepe opera, aeterna qua sint dignissima vita.

Mox velut invidiae tabo vitiata (dolori)

5

Destruis, et tibi non, quasi lunae obnoxia, costas.

NATVRA

Disce loqui in matrem reverentius, o mea proles,

Dementire putas et delirare magistram

Me tantorum operum? Cunctis quae praedicor et sum

Insita vis rebus, diffusa per omnia virtus

10

Corpora, et ex primis reparans genus omne elementis?

Inferior solo qui condidit omnia fabro?

Fare. Quid est quod mea accusas? Et dissere mecum,

Do veniam, facile est nato indulgere parentem.

MANTVANVS

Ira et amor duo sunt, ut tu quae semina rerum

15

Concilias, nosti, quibus impatientius uror

Semper, at in casu multo magis ac magis isto.

Indignatur amor spolium grave, et incitat iram

Huius in authorem violentia. Acerbius ergo

Ira ardet sevire, ideoque in iurgia rumpit,

20

Quando ulciscendi facto viae nulla relicta est,

Nec potis est ratio sensum infraenare furentem.

Vt neque nauta potest instantem arcere procellam

Tam subito, preceps totam impetus obruit artem,

Tum reget, in mitem cum ventus abiuerit auram,

25

Et ratio tepefacta animum moderabitur ira.

NATVRA

Fare, quid estque me accusas? Et dissere mecum.

Do veniam, facile est proli indulgere parentem.

Fare igitur, fando ira cadet, viresque resumet

Languida et hoc tanto mens conculcata tumultu.

MANTVANVS

30

Alma parens taceo reliqua infortunia quae me

Sollicitant, referam quod me modo macerat, unum.

Impia mors (nequeo lachrymas cohibere loquendo,

Et gravitas sene digna labat. Constantia vires

Hic oblita cadit, sensuque oppressa ruit mens)

35

Impia mors clari de tot mihi fratribus unum

Impia mors modo surripuit, mors invida nostris

Mors infesta bonis, mors quae commune animantum est

Supplicium, quae iuge malum, longinqua timetur,

Iam vicina fodit mortalia pectora, praesens

40

Infernas aperit fauces, et pandit Avernum.

Digrediens post se lamenta aeterna relinquit.

Mors quae sola potest miseros nos reddere, mors, quae

Perpetuo infestat terram et maria omnia luctu.

Aspera mors claris de tot mihi fratribus unum

45

Qui decorare potis fuerat sua saecla solus,

Abstulit, ut de lanigero grege Pardus adultum

Agnum auferre solet, vel fauce Leaena rapaci.

Et florebat adhuc, et adhuc erat integer aevi.

Roma vetus quando consultatura sedebat,

50

Maiestate virum tanta si forte repente

Vidisse superingressum, mirata fuisset,

Et rata Cecropium coram se astare Solonem,

Sive Numam veterem, Lacedaemonium ve Lycurgum

Assurgens meritos homini exhibuisset honores.

55

Attica dicentem si gens audisset, ab eius

Ore pependisset, sicut Demosthene quondam

Ante Macedoniae imperium dicente pependit.

Ipse magistratu non uno insignis honores

Eximios foris atque domi subeunte iuventa

60

Pubere vix maior (praecox sapientia tempus

Venerat ante suum) meruit. Tyrrhenia novit,

Luca sed in primis veteri contermina Lunae.

Flaminiumque solum, praesertim Felsina priscum

Nomen, et Vlviparae tellus vicina Padusae,

65

Patriaque Argiva veniens ab origine Manto.

Transeo externas legatus adiverit urbes,

Et quali ad reges populosque oraverit ore.

Nam neque sola virum insignem facundia fecit,

Fecit et excellens legum prudentia quondam

70

De tabulis egressa decem quas Graecia misit,

De geminis, quas Roma tulit, consulta senatus

Omnia, praetorum quoque ab honore vocatum,

Et quod Semestres tulerant cum plebe Tribuni,

Et quod Caesarii proceres, ut Roma potita est

75

Imperio, prudentum etiam responsa tenebat,

Non secus ac manuum digitos et nomina fratrum.

Nec vero munus historias et grandia regum

Facta, quot a prima memorantur origine rerum,

Terrarum coelique locos, quot regna, quot urbes

80

Orbis habet, quot sunt montes quod flumina ab ortu

Solis ad occasum, quot in aethere sydera, quot sunt

Insulae in Oceano, vires et nomina rerum

Noverat, ingenio divis aut altior, aut par.

Nulla habet Euterpe quae non reseraverit illi

85

Scrinia. Terpsichore non dedignata vocare

In thalamos, illique ostendere seque suasque

Delitias, arcana viro communia fecit

Omnia, cum nondum teneros excesserat annos.

Concinnata novis quae non cognovit Olympus,

90

Non Thamyras, non Amphion, non Thracius Orpheus

Non Linus, et magno veniens Museus ab Orpheo,

Instrumenta modis illi monstravit Apollo,

Pythagoras longa quae non praeceperat arte.

Et nova partitus vocem in discrimina fecit

95

Artifices alio Cytharam percurrere plectro.

Pegaseas intravit aquas, et in intima fontis

Castalii secreta ivit, qua prima sororum

Calliope, digitis chordas exercet eburnus,

Qua canit ad cytharam tollens in sydera vocem

100

Mellifluam Clio, quotquot Polihymnia condit

Carmina, de magnis antiqui heroibus aevi,

Quae Vranie, quae Melpomene, quaecunque Thalia,

Atque Erato, nostri de rebus et ordine mundi,

De mundo archetypo longum meditata reponunt.

105

His studiis captus vulgi consortia dudum

Reppulerat, revocans sese penetralia tecta.

Lucra nihil curans, nihil emolumenta, sedebar

Inter mille libros velut in coetu atque corona

Mille senatorum consul, quid sentiat unus

110

Quisque super rerum causis et origine tota

Luce rogans et nocte domi, quam plurima chartis

Lucubrata diu mandans studioque reponens

Multa gravi quae forte sequens mirabitur aetas.

Talis hic ac tantus mecum diverterat at extra

115

Moenia, declinans ad ripas Eridanenses,

In fundo Phregosine tuo laribusque superbis,

Tale decus Phregosine tuis quale Hesperus astris,

Lugubrem patriae aerumnam, cum tabida pestis

Grassaretur agens mortem cum milite et armis

120

Omnibus in plebem et patres, sacra atque prophana

Limina, cum subiens totam igni incenderet urbem,

Dumque fugit mortem, mortem incidit impia passus

Sydera, et atrocem fati implacabile iram.

Heu heu quam nihil est nostrum vigilare, supersunt

125

Cladibus his soli quos coeli et numina servant.

Sic ornata bonis tot praecellentibus umbra

Mortali hospitio et nostris est functa tenebris.

Meque inter lachrimas inter suspiria, et inter

Quod longe est gravius, durae necis arma relinquit.

130

Diva parens natura praecor succurre iacenti,

Et mox si quid habes opis impertire sepulto.

NATVRA

O mea progenies, quae sic in funere fratris

Te crucias, quid moerorum tantum atque dolorum

Concipis? Et frustra prae meris luctu Halcyonaeo?

135

Non fuit hoc maior Niobem qui in dura redegit

Saxa dolor, qui populeos (si fabula vera est)

Transtulit in ramos merso Phaetonte sorores,

In canis effigiem matrem Hectoris. Ille cicadam

Qui genuit moeror, fuit imbecillior isto,

140

Quando vir Aurorae nati super ora dolorem

Evomit toto in lachrymas abeunte cerebro.

Quo fit ipse egeas ope, quem Symplegades ista

Comprendere vias huius maris ignorantem,

Non germanus, ab his liber qui navigat undis.

145

Vt sedare igitur valeas flagrantia corda

Et melius post hac de me sentire, docebo

Quaedam pauca tuae cursum rectura Carinae,

Accipe, et haec imo memor esto recondere sensu.

Ex animo constant homines et corpore corpus

150

Membratim formare meum est, in semine rerum

Clausa operor, mirisque modis vitalia fingens

Organa distendo ventis et sanguine venas.

His etenim sicut moles terrena vapore

Ingenito ac fluviis corpus percurritur omne.

155

Immortalem animum membris infundere, nostrae

Non opis est, pluit ex astris, descendit Olympo,

Et subit hos artus moribundaque corpora tanquam

Aere gravem thoraca pugil, procedit in orbem

Terrarum, velut in quandam gladiator arenam

160

Pugnaturus, habet larvas Phlegethontidas extra

Corpus, et affectus in corpore semper, et istis

Hostibus est opus assiduo certare duello

Praemia victori coelum est, et tartara victo.

Tunc finem certamen habet, cum vita recedit

165

In tenues auras, cum vult qui sydera torquet

Arbiter, ille animos ut solus ab aethere mittit,

Sic agit hinc solus, iustoque examine librat.

Nemo igitur nascens venit hunc, mansurus, in orbem,

Sed semper carpturus iter tela inter et hostes.

170

Ergo quid accusas matrem mea chara propago?

Quae potuit bona cuncta dedi, si sydera possent

Permutare vias, longe meliora dedissem.

Nam quamvis habitem coelos quoque et omnia versem

Sydera, non tamen est mihi fas deflectere cursum

175

Tramite ab antiquo, sed iter servamus ad unguem

Quod primum instituit cum res distingueret Autor.

Illi ego (nam mundi non sum Regina) ministro.

Ipse dat aetas, ipse est qui dividit annos,

Fortunas ac fata, nihil sine legibus eius

180

Fas fieri. Qui me dicunt regnare, nec ullum

Esse Deum peccant, non sum regina, ministro.

Ergo quid accusas matrem mea chara propago?

Hoc quodque quod fratris fratris lues in funere, vanum est.

Talis enim nil triste tulit, nil flebile casus.

185

Si verum inspicias, solus tibi noxius error,

Error apud superos risus, velut error apud vos,

Qui vacuam pueros facit exhorrescere noctem.

O mortale genus, si fas cognoscere vobis

(Sed Deus id prohibet, dedit haec spectacula solis

190

Dulcia Coelitibus) quid agant post funera manes,

Qui bene de coelo meriti, lamenta silerent

Omnia, ex exequiae fierent convivia, luctus

Vaderet in choreas, Hymenaea in carmina planctus.

Quem tuus extinctum gemit ac desiderare error,

195

Aethereo frater gaudens successit Olympo.

Et cum patre bonis fruitur coelestibus, inter

Coeligenas divos fato defunctus, et umbris,

Nil mihi nil coelo debens, mihi corpora solvit

Quae dederam, cursu reditura in prima peracto

200

Corpora, quae vestri dicunt clementia Sophistae,

Coelo autem coelestem animum, qui venerat astris,

Qui proprie dicendus homo est, licet haec et ad ipsum

Noster Aristoteles extendat nomina corpus.

Est homo non oculis forma haec subiecta, sed ipsa

205

Mens interna regens corpus, ut Navita puppim.

A solo constata Deo non ex elementis

Hausta, nec ex coelo, simplex, quo semine nata

Nestio, sed certe superis res proxima divis.

Quos opifex prima mecum produxit ab ortu.

210

Ad quod anhelavit pubentis ab usque iuventae

Tempore ad extremum vitae, quod cernere visu

Quod tractare manu tanto sitibundus amore

Quod quaerebat habet, sine sollicitudine in aevum

Possessurus apud superos, ubi vivere verum est.

215

Vmbra levis vento volucrique simillima flammae

Est ingressa locos, melos immortale sonantes.

Et spacias latis campis per amoena vireta

Pascitur Ambrosiam, divinaque pocula nectar

Quo fontes amnesque illa regione redundant,

220

Potat, et affectus hominum deridet inanes.

Parce supervacuis igitur te incendere curis,

Et bona multivagam coge ad coelestia mentem,

Quod si forte doles, quod abest, quod cernere vultus,

Quod conferre gradus et quod congressibus uti

225

Non liceat solitis, ac vivo murmure verba

Reddere, quae humanae pars est non ultima vitae,

Talia fraterno solari incommoda lucro

Fas tibi, prosperitas eius, tam laeta voluptas

Sic tibi, germano in coelum letare recepto.