IN OBITV PETRI NEBVLARII
DECLAMATORIS EXIMII THRENOS
Cor miserum curis non deficientibus unquam
Expositum, cor devotum sine fine dolori
Tabifico, in tenuem donec redigare favillam.
Damnati ad lachrymas oculi, ad suspiria pectus,
5
Guttura ad aeternos gemitus, lamentaque nunquam
Compescenda, dies donec vos ultima solvat
In cineres, Anima infoelix quae gaudia posthac
Nulla potes sperare, quid hoc ultra orbe moramur?
Quid patimur vitae genus hoc crudele et acerbum?
10
Omnia in hoc duro vitae solatia casu
Sunt deleta, obiens secum tulit omnia Petrus.
Et secum sepelit nostrum decus omne sepulcro.
Hic honor, hic nostrae prostrata est gloria gentis,
O amor, o pietas multos mihi visa per annos
15
Blanda, quid hoc fraudis? Dum te sequor, et tibi totum
Pando animum, dum accensa tuis affectibus ardent
Pectora, dum requiem duce te spero, ecce veneno
Me petis, et Stygia sparsis praecordia lympha.
O humus, o longe foelix tali hospite marmor.
20
O lapis obrizo longe praecisior auro,
Nobilior gemmis, melior Cythereide concha,
Fortunate lapis, sub quo iacet illa, per omnem
Italiam resonans doctae facundia linguae.
O cava Corycio spelunca beatior antro,
25
Quae multo (tibi sunt ita mitia numina) dignum
Corpus odoratu tegis, atque amplecteris, ora
Illa foves, ora illa quibus divina sonabant
Per populos factura homines oracula sanctos,
Corda Dei toties illapsu afflata recondis,
30
Et caput id, tanta quod maiestate solebat
Nescio quid coeleste gravi praetendere vultu,
Laetare, exulta, tibi numina et astra
Dulcius aspirant, nobis ablata voluptas,
In noctem conversa dies, et operta tenebris,
35
Heu, heu perpetuis, olim tam splendida casu
Stella repentino nobis lucem abstulit almam.
Si foret adversus coelum excandescere tutum
Si fas accusare Deum, superosque levarem
Stentoream vocem, et coelum crudele vocarem,
40
Impia, et ad nostras nunquam inclinata querelas
Numina vociferans, quae tot suspiria nocte
Tot lamenta die non audivere precantum.
O sparsi incassum gemitus, o pectora frustra
Tot lachrymis perfusa, genae tanto imbre madentes.
45
Quid prece, quid votis, quid relligione peractum est?
Thura focis arsere, faces luxere per aras,
Sacra litata, animi sese afflixere dolendo,
Genua humi submissa, nihil profecimus, ipsum
Suspicor his potuisse modis Phlegethonta moveri,
50
Num fuit Euridice multum plorata marito
Reddita? Minoi et Diti clementia maior.
Et tamen ex alto (sic nos sentire necesse est)
Contrahe lora dolor nil non aequabile, nil non
Dignum laude potest in nos descendere coelo.
55
Est igitur mors haec, mors immatura putanda
Aequa? Salutaris? Pia? Non crudelis et atrox?
Aequa, salutaris, pia, non crudelis et atrox,
Illi forte fuit, cui vivere triste, et amarum
Semper in aerumnis, cui sic ad Olympica apertum
60
Regna iter est, nobis certe crudelis et atrox
Cocyto absorptis, atque Phlegethonte sepultis.
Florebam vivente illo, passisque ferebar
In nebulas alis Praeco fuit ille meorum
Quotquot erant operum stimulos dabat ille canenti
65
Et mihi calcar erat, quondam vocalia nostrae
Fila lyrae, modo muta silent resoluta fathiscit
Barbitos, et laxeta aperit testudine rimas,
Sicut humus Phoebo geminos ineunte superbit
Floribus apricis et multicoloribus herbis.
70
At cum bruma riget, gelidoque aquilone December
Sibilat, omne decus glacialibus usta pruinis
Exuit, et patitur duros ingloria menses.
Sic ego dum vixit mea maxima gloria Petrus,
Laetus eram, facundus eram, cum raptus acerbo
75
Funere in aeternam Eclypsim stellantia clausit
Lumina, diriguit fracto mea robore virtus.
Langueo, ut amissis quondam frondosa capillis
Laurus, ut excussis violata monilia gemmis.
Sicut in igne virens truncus lachrymatur et ardet,
80
Sic mihi flent oculi, simul et praecordia flagrant.
Fac contusa suo faciant absynthia succo
Grande fretum, quale est Troiam quod ab Aulide partit,
Aequoribus istius quantum dulcescet amaror,
Si minimum mellis superi instillaveris imbrem,
85
Tantum verba meos possunt lenire dolores.
Nondum canus erat, longo neque frigidus aevo,
Vixque quaterdenos vivendo excesserat annos.
Ast ego bissenis, cui caligantia lustris
Lumina, debueram maturo occumbere fato,
90
Debuit ille meo tales in funere planctus
Spargere, et his nostros lachrymis profundere manes.
Impia metato volverunt ordine fata
Officiis me fungi istius, et solvere in imbrem
Hoc caput, atque orbam fieri sine lumine frontem.
95
Audebam dominari animo, cohibere querelas,
Tantaque fraenato moderari incendia corde.
Promittebat opem virtus, prudentia primum
Visa est hos fluctus, atque hac, contemnere Syrtes.
At postquam subita se in tempestate dolorum
100
Vidit, et in rapido curarum vortice, clavum
Perdit, et merore animus quasi turbine quodam
Horrisono virtus, de maiestate virilis
Decidit in planctus, et foemineos ululatus.
Scilicet affectu minor est constantia, quicquid
105
Vel Stoa, vel Senecae tradent, rigidique Catones
Praecipiant, minor est hominum prudentia sensu.
Qui negat insanit, natura potentior est.
Ite oculi lachrymas, neque parcite fletibus, isti
Debeo vos tumulo. Spectare quid amplius unquam
110
Fas vobis, nisi funestum, crudele et acerbum?
Ipsum ego (sic etenim superi voluistis) alendum
Suscepi, et docilis, Duce me, puer atque magistro
Primitias habuit linguaeque elementa Latinae.
Me duce quicquid habet nova disciplina vetusque
115
Hausit, et Aonii fundo tenus intima fontis
In vada descendens sese immortalibus undis
Lavit, et extemplo in divum se evadere sensit.
Et meus iste labor, quem post mea fata putabam
Stare diu, et populis longum illucescere in aevum,
120
Fluxit, et in morem fugitivae evanuit umbrae.
Forte lacessitum si me reminiscerer unquam,
Vel semel in multis vitae inculpabilis annis,
Delicto possem ardorem hunc extinguere in illo
Forsitan. ast in me semper pius, omnia patri
125
Debita persolvit, quae sors me cunque secuta est,
Officia, et casus mecum se ingessit in omnes.
Ille meo iunctus lateri per bella, per enses,
Per iuga, cum stridens Boreas nive candidat Alpes,
Arva per, Icario cum sydere Iulius ardet,
130
Et noctu cum rura silent, quando ignea flagrant
Sydera, per sylvas, et per spelea ferarum,
Emerat officiis totum me talibus. Ergo
Debeo meme illi totum vitamque animamque
Quicquid de Pylade, quicquid cantatur Oreste
135
Et reliquis, quorum toto est amor inclytus orbe,
Est minus, ista fides prisca omnia saecula vincit.
Aeternum lugete oculi, suspiria coelum
Audiat, et divum veniat querimonia ad aures.
Vade anima in tenues auras, dissolvere ab isto
140
Carcere, et illius vestigia quaere per orcum,
Quaere per elysium, coelo et sydera lustra.
Vade per ambages, per quas Proserpina matrem
Egit, et inventa nunquam disiungere ab umbra.
O pia mens, quidnam tot custodia per annos
145
Membra fugis? Membra officiis exercita sanctis?
In quibus ipsa, velut quidam Deus, illa solebas
Per populorum animos tam grande sonantia verba
Aedere, non poterat non immortalis haberi
Vis ea, quae illapsu tam dulci in corda fluebat.
150
Nempe quod Amphion fidibus, quod praestitit Orpheus.
Tu poteras verbis linguaeque volubilis arte.
O pia mens ubi nunc habitas? Qua vesceris aura?
Qua mundi regione erras? Puto sydera supra
Insistens nostra ista vides mortalia regna,
155
Et gravibus curis ac sollicitudine functus
Ocia cum divis agis, et spaciaris Olympo.
Quae re cunque tenent mundi loca, respice nostras
Has lachrymas, huc verte acies, desiste parumper
Cum superis fari, miseram neu neglige turbam
160
Quid surda es? Quid muta siles? quid nostra videris
Nil penitus curare, tibi iam dulcia quondam,
Colloquia? Et nihil nostras te inflectere voces?
Quo pacto tua tecta, tuos nescire penates
Te simulas? Ita omnino es spoliata tuorum
165
Cura ita mox? Nec te pietas antiqua remordet?
Heu quae tanta tuos caepere oblivia sensus?
Dic mihi, nonne tui miseret te corporis? Artus
Cur ita collapsos sine sensu et voce relinquis?
Cur tam moesta tuis de te spectacula praebes?
170
Mors nostris inimica bonis, contraria amori,
Invida naturae, mors detestabile monstrum
De Stygis, et Lethes, de Cocyti ac Phlegethontis
Orta luto, procul coelo depulsa quid ausa es
Hoc tam immane nefas? Si quid minus utile, si quid
175
Incultum, rude, neglectum, vulgare fuisset,
Servasse, caput eximium, sublime, beatum,
Dimidium vitae vix aegre attingere passa es.
Si sua signa Myron longo emaculata labore,
Et summa limata manu confracta repente
180
Vi subita offendat, non ferre (quis ambigat?) agro
Non poterit, neque moestitiam prodere vultu
Voceque. Nos igitur cur non extendere luctum
Ad tumuli licet usque diem? Quibus occidit instar
Solis opus, divis opus immortalibus aequum?
185
Longa, sed affectu brevior querimonia, nunquam
Desinet affectus faciet querimonia finem.
O pia mens non est magnum quod poscimus, audi,
Sume tuos iterum, sub imagine nota
Te saltem te ostende potes ore dolorem
190
Hunc placaret tuo, tristesque resolvere curas.
Forte times ne sit mihi formidabile manes
Cernere, et exclusas membris mortalibus umbras.
Quod timeas nihil est, omni formidine maior
Est amor, horrificum nihil esse videtur amanti.
195
Transformare, veni, veteremque ostende figuram.
Terrificum nihil esse potest in imagine prima,
Quae mitis, quae blanda fuit, quali Iovis astrum
Effigie, quali rutilat Venus aurea forma,
Forsitan ipsa vides, quamvis amor audeat, artus
200
Mortales non posse pati immortalia divum
Ora, memor Semeles quae suffocata tuendo
Divina (ut perhibent) in maiestate Tonantem.
Triste quid in tali, quid lamentabile casu
Esse potest? Fracta si mens compage teneri
205
Desinet bis vinclis, te te per inane sequetur.
Tecum erit, et voti compos in gaudia luctum
Transferet, hoc illud quod mens exposcit et ardet.
Duce fuit Semele (si fabula vera) Tonantem
Posse sequi, et membris se non potuisse teneri.
210
Si quis iter carpens deserta per invia fidum
Sive ferae incursu, seu vi latronis, opaco
In nemore amittat comitem, fert saucia casu
Corda gravi, secum solus tabescit eundo.
Sic ego qui solus fessa idem aetate relinquor,
215
Conficior curis, atque moerore fatisco.
Duximus in stimulis et in anxietatibus annos
Hactenus, et nullum non execrabile tempus
Vidimus elabi, nunc respirare sinebar,
Et mea vela dabam paulo melioribus auris.
220
Sed ne pars, vitae ulla foret syncera tumultus,
Ecce novus fractis in me ruit axibus aether.
O Carmele domus veterum sanctissima patrum
Vnde genus nobis fuit hic velut ardua in alto
Vertice palma tuo, qua nec procerior ulla,
225
Nec fruge utilior, viridis nec amoenior umbrae,
Aeternum lugere potes, tibi nulla redibit
Par fortuna, dies tantae probitatis alumnum
Nulla feret, caput ille tuum tollebat in axes
Aethereos, et maior eras Athlante, et Olympo.
230
Nunc humilem cadis in tumultum spoliatus honore
Frondis et herbarum, squallens, incultus et asper.
O busta, o sancti cineres requiescite, donec
Vos redigat suprema dies corpora rursum.
Foelix illa dies cum vivificata resurget
235
Illa iterum facies, eademque redibit imago
Quae prius et melior, cum mens post longa revertens
Exilia, accipiet rursum sua membra, suumque
Hospitium vetus agnoscet. Coelum ocyus orbes
Circumvolve tuos, properantia currite saecla,
240
Festinate dies, horae ite volucribus alis.
Interea nostris defuncta laboribus umbras
Et divum donata choris, quando tua tantum
Consummata valet virtus, si crimine nostro
Videris offensum, studeas placare Tonantem.