Faustino Perisauli epitaphium

Epitaphium Faustini per D. Franciscum Rufum
de Monteiani

 

Faustinum genuit latii Terdocia tellus,

Corpore qui gracili fuit, at virtutibus ingens.

Per totum didicit latium, contentus in urbe

Vixit Ariminea, vivis decessit ibidem.

5

Sarcophago hoc sua membra iacent; sed spiritus unde

Venerat aethereas subito remeavit ad oras.