Faustino Perisauli de triumpho stultitiae 3
Other sections


Dum sumus interea mundana per aequora vecti,

Fluctibus assiduis nunc huc, nunc trudimur illuc;

Et modo nos Boreas, modo nos diverberat Auster;

Nunc simul insultant rapidi facto agmine venti,

5

Nunc tumidae insurgunt diversa a parte procellae,

Impetit hinc costas turbo, nunc undique mugit.

Sic nos assidue ventis iactamur et unda.

Sic premimur semper curarum vortice et aestu,

Nunc vani affectus, nunc nos et inania vota

10

Excruciant miseros; semper torquemur anheli.

Dum sic attoniti, dum vana vivimus in spe

Aut lucri aut summa rerum ditione potiri,

Dum decus et nomen dumque expiscamur honores,

Dum sceptra et regnum cupimus, dum scandere ad alta

15

Nitimur et celsa contendimus arce locari,

Dum falso et frustra nobis blandimur inepti,

Dum nos foelices penitus, dumque esse beatos

Credimus, en pedibus, vita fugiente, citatis

Vergimus in senium. Quantis venit obvia curis,

20

Quantis plena malis, quantoque est pressa labore,

Quam cupida atque avida est, semper ieiuna senectus!

Arida, parca, tenax, semperque cupidine flagrat,

Semper sollicita est ne desit, semper avara

Semper plura cupit semperque famelica parcens

25

Ringitur et querula est semperque afflicta dolensque.

Viribus amissis, semper sitis aret habendi.

Quum vitia erroresque hominum quandoque senescant,

Maioris census iuvenescit sola Cupido.

Quid plura? Est morbus per se cariosa senecta.

30

Nam cutis epotat succos, minuitque cruorem;

Corporis haec adimit vires animique vigorem

Paulatim extenuat sensusque et robora mentis

Enervat, fugiunt risus ac forma colorque.

Quodque magis doleas, petulans praecepsque iuventus

35

Nos vetulos spernit, deridet, conspuit, odit,

Impellit, vel calce petit, digitove lacessit.

Denique quod peius, paucis licet ire per omneis

Mortalis vitae parteis, quia manca cadensque

Et fragilis natura hominum est, haec insuper addas:

40

Bella, fames, morbi, naufragia, fulmina, pestis,

Mors subita, et varians fortuna, pericula, casus

Humanae insidias tendunt ac rhetia vitae.

Nunc infans moritur, nunc qui sub flore iuventae est.

Nunc vir, nunc senior necis est laqueatus ab hamo.

45

Si pede vel claudo tandem vel saepe fugaci

Trudimur in fatum, nullo medicabile succo.

Semper enim fugimus materno e carcere lapsi.

Vndique et, o miseri, cadimus, passuque latenti

Currimus in mortem, quoniam properantibus alis

50

Labile tempus abit, punctum, gradus, hora, minutum,

Saecula, lustra, dies, mensis, trieteris et annus.

Nunc spargit radios tenebris aurora repulsis,

Nox fugat ecce diem, sed rursus, nocte fugata,

Altera lux sequitur post se latura sequentem.

55

Sic nostra assiduo variantur tempora motu

Quodque hodie fuimus, cras desinet esse futurum;

Nec quod post fuerit formam servabit eandem.

Arboris ut species pingui tellure creata

Sole calet primo, tepido hinc nutrita calore

60

Intumet, atque oritur tenerum de semine germen,

Quod quum duruerit, sensim radicibus altis,

Offirmat sese et surgit de stipite truncus,

Procreat hic de se ramos, hii denique frondes,

Inde fluunt tumidae sub veris tempore gemmae,

65

Folliculi in faciem, tunicae qui carcere rupto

Purpureas ostentant opes et, flore soluto,

Concretos mittit pregnanti e cortice fructus;

Postremo aut Phoebi radiis aut frigore et annis

Aret et in cineres ignis consumpta vapore est.

70

Sic homo, sic primum genitali e fomite semen,

Embrio dehinc factus materna excrescit in alvo,

Paulatimque suas vires natura ministrans,

Incipit exiles hominis signare figuras,

Deinde animi sumpto caluerunt membra vigore,

75

Post venit in lucem lactens sine robore foetus,

Mox puer, et iuvenis, positoque ardore iuventae,

Indicat esse virum natura et mitior aetas.

Inde gradu tremulo properat delira senectus,

Fatalem demum resecat Proserpina crinem,

80

Sorte citans cunctos ad coiugis ire tribunal:

Doctus et insipiens simul et cum divite pauper

Illuc, heu, trahitur varia regione viarum.

Quicquid ubique vides hoc grandi in fornice cretum,

Sive homo, sive pecus, seu sit vegetabile lignum,

85

Sive volans animal, seu mutum, sive pyrausta

Desinit esse quod est, fit fabula, fit cinis et mox

Fit nihil, in nihilum quoniam cuncta orta recidunt.

O fragilis, semperque cadens, similisque ruenti

Vita hominum mendax, punctum victura sub aevo,

90

Spes o fallaces, o vita miserrima falsis

Illita delitiis, aegra irrequieta, labori

Obvia perpetuo, patiens, dura, aspera, praeceps,

Indomita, effrenis, violens, elata, superba,

Quid tantum studii aut operae, tantumque laboris

95

Pro re tam fragili, tam nauci, tamque caduca,

Conteris incassum, mendosis perdita nugis?

Quid te sollicitas et inani pasceris aura?

Illusa ac demens, fallaci capta nitore,

Falleris et te ipsam nil profectura fatigas.

100

O labor, o vanum studium, tormentaque vana,

Spem vanam, o vanas arteis, vanosque timores!

Vlterius ferre, heu, nequeo quin voce sonanti

Oreque quam latum est, imitatus Stentora clamen:

I, nunc imperium quaeras, et regna, triumphos.

105

Effode, cultor agri, terram, terram effode rursus,

Qua mox exanguis clauderis, terra futurus.

Tergora diripias dorso miserumque cruorem

Exhauri atque inopum praecordia foenore rodas;

Quaere stipem, erusca, cogas, tua cura sit aurum,

110

Collige opes summas, amplectere, congere, suge,

Exorbe et cumules, infarti, conde, repone,

Vende, eme, permuta, spolies, rape, decipe, frauda,

Disce, lege et studeas, componas, scribe, saluta,

Pelle, time, simula, comedas, bibe, consere, planta,

115

Plange, fleas, lachryma, ride, cane, plaude, iocare,

Vade, veni, fugias, deturba, siste, quiesce,

Vive, vale, morere, invigiles, exurgito, dormi,

Destrue et aedifices ac caetera multa; quid ultra?

Quid tandem egisti? Quid habes quod dicere possis

120

Id certo esse tuum, dubiaque a sorte tueri?

Pompa, decus, fasces, solium, diadema, coronae,

Gloria, regna et honor, victoria, bella, rapinae,

Ira, amor, aut odium, suspiria, funera, planctus,

Poena, labor, votum, discrimina, gaudia, risus;

125

Omnia fabula sunt mentisque afflictio stultae.

Denique quicquid agas, seu sis pauperrimus aut rex,

Incola dum terrae ac humana negocia tractas,

Id, duce stultitia, fieri peragique necesse est.

Haec animi affectus nobis, haec laeta ministrat,

130

Haec dedit et tristes curas iramque metumque;

Datque voluptates et quicquid pectore claudit

Omnis homo immo hominem totum, quacumque volet, fert.

Haec dea tantum audax, tantum tumefacta, potensque

Vt mundi domitrix omni de gente triumphos,

135

Exuvias, titulos et signa reportet opima.

O fatum, o male sanum, ac immedicabile vulgus,

Ausculta, obsequere et medico medicamen habenti

Quod veteres animi morbos de mente revellat.

Tecum, quaeso, habita, quaeso, resipisce parumper.

140

Ad te, quaeso, redi, tenebras iam discute tandem.

Quin te delirum noscas, tua caeca recludas

Lumina, te stultum tandem fatearis aperte.

Exue stultitiam, sapias quandoque, miselle.

Quin te captivam redimas, teque exime caecis

145

Rhetibus implicitum, rectoque a calle vagantem.

O mortalis homo celeres abiturus in horas,

Dic ubi cor, quaeso, mentemque animumque locasti?

Credulus heu nimium es, nimium confidis avarae

Parcarum legi, credin succedere mundo

150

Totius et scribi terrae dominator et haeres?

Sed fortasse hodie vel cras morieris abactus

De grege viventum. Quid tunc tibi talia? Quidnam

Profuerint? Trudere foras defletus et algens,

Luminibus clausis, manibus pedibusque revinctis,

155

Ad proprios quo tu nequeas remeare penates.

Nunc te non capiunt latissima tecta micanti

Picta auro et gemmis, vel marmore structa superbo;

Dic ubi tunc somnos capies? Vbi laeta parabis

Prandia, vel caenas? Quo tunc spatiabere giro?

160

Non pulvinari, soliove sedebis eburno,

Non segmentatis plumis tua membra quiescent,

Sed scrobe in angusta latitandum tempore longo,

Dum tuba terribilis sommo te suscitet alto.

Qui nunc non audes extra tua limina tutus

165

Vsquam efferre pedes, nisi te comitante catherva,

Quis tibi tam fidus, qui te comitetur in urna?

Servorum fuerit nullus qui vina propinet,

Sternere qui lectos studeat dominoque relicto

Obsequium praestare velit, sed corde rebelli

170

Stat procul et tumulum numquam post funera cernit.

Non te armata manus nec turba togata sequetur

Non ex te genitus, nec, quam tu diligis, uxor;

Nec soror aut frater, nec qui prius esse solebant

Foedere amicitiae iuncti; verum, agmine facto,

175

Praesto aderunt sotii vermes longaeque colubrae

Quae laniare tuum certent exangue cadaver.

Tunc ubi delitiae molles vultusque supini?

Tunc ubi erunt cantus et carmina grata puellis

Et chorus et cytharae vel plectra moventia saxa?

180

Tunc ubi nequitiae, lusus, impura voluptas?

Lingua ubi prompta, sales, dicteria amarca, iocique?

Robur ubi pectusque audax? Vbi membra torosa?

Arma ubi, pompa, decus, successus, gloria, fama?

Nudus ut ingressus mundum es, sic nudus abibis.

185

Purpureos non es tecum laturus amictus,

Sed veste, heu, lacera forsanque teghre papyro.

Et nihil ex opibus tantis, quas terra vel aequor

Possidet, ipse feres, nactus sine corpore corpus,

Aethera sive petas vacui seu regna profundi.

190

Nam pia gens Superum, squamosaque numina ponti,

Si quis et est solis, si quis vagus incola lunae

Et phlegethontaeae sulcantes littora ripae,

Thessauros horrent aurumque et signa monetae.

Nec vehit ipse Charon stygias nisi nuda per undas

195

Corpora, nec meriti repetuntur proemia nauli.

Et quicumque habitant nigrantia tecta silentum,

Communeis retinent sedeis, communia cuncta.

Inferior nec inops, nec paupere celsior est rex.

Cum duce purpureo versatur saltibus iisdem

200

Fex hominum, nec stemma iuvat, generosaque proles;

Turmatim at potius volitant discrimine nullo.

Vos igitur precor et moneo quicumque natando

Fessa sub hac tetra iactatis membra palude

Mundanoque ratem, remos et vela tenetis

205

Obruta naufragio, rabidas si temnere syrteis,

Si fluctus cupitis vastos, si Doridos aestus,

Si rabiem Syllae, si immitia saxa Capharei

Effugere et rapido bacchantes turbine ventos,

Et nudi a scopulis ad littora tuta natare,

210

Per tumidum hoc pelagus piceatis auribus ite,

Ne liget incautos fallax et blandula Siren,

Quae illecebris operata suis et fraudibus usa

Vos trahit ad dulces cantus, submergat ut inde.

Neu maga carminibus Circe potuque potenti

215

Extra hominem faciat bruti nos degere more.

Ergo quid optandum suades, animoque sequendum?

Quae bona sunt et quae nostris accommoda rebus,

Haec tantum Superos petito, dehinc caetera mandes

Coelesti arbitrio, nec te lymphata cupido

220

Deviet ulterius, quam quod sperare sinit fas.

Fallimus at nosmet docta haec insania quo vult

Attrahit attonitos. Quid gens sopita iacemus?

Quid tam dormimus? Cur malis undique apertis

Stertimus ut segnes? Heu, caeci! Nonne videmus

225

Vt terrena diu quaesita cupidine tanta

Inflammare queant, nequeant saturare sequentem?

Ponite degeneres animos pecuinaque membra

Exuite et mores tandem removete ferinos

Atque hominis servate gradum, servate decusque

230

Discite et hunc hominem deceat quo vivere pacto,

Audite et quanam possit ratione beari.

Figenda est alibi anchora fundamentaque firma

Sunt alio iacienda loco, quo nulla cadat sors,

Quae nec tempus edax turbare, nec ulla queat vis.

235

Erigenda alio mens est tollendaque sursum

Lumina, si vitam, quae sit victura per aevum,

Si rore aeterno grandique ex ubere caeli

Nos saturos fieri sedesque optamus avitas,

Nulla ubi paupertas, nullum cruciabile votum

240

Verae ubi divitiae, regnum et locupletius omni.

Surge, homo, surge ab humo, frons si tua recta superne est

Osque datum sublime tibi, quo spectet in altum,

Quis furor aut ratio tam te insanire coegit

Totus ut in terram curveris pectore prono?

245

Dirum et grande nefas quis non intelligat esse

Erectum et divinum animal, gravitate relicta,

Deflecti in terrae illecebras, inhonestaque vota?

Iccirco nostris, ut res abiecta iacensque,

Terra subest pedibus, quo sit calcanda premendo,

250

Non optanda homini nec tanquam numen amanda.

Obiectaeque oculis stellae formaeque nitentes

Et rerum simulachra polo caelata superno,

Fulgida nocturnis flammis, radiata diurnis,

Vt tu homo tanto operi praefixus testis adesses,

255

Et tam pulchra tua celebres spectacula lingua,

Et mira et stupida hac tu pulchritudine captus

Saepius in Superos mentem cum corde levares;

At tu - proh, facinus! - telluri infixus et haerens

Florentes hortos, vineta, atque arva tueris.

260

Quid te flectis humi? Quidnam revoluta deorsum

Polluis ora sacra haec, quae nata aspicere caelum?

Quid pronas imitaris oves, prolapsus ad ima?

Huc aciem, huc tendas quo sors naturaque nostrae

Conditionis agit, quo nos vocat illa Deorum

265

Coelestis pietas, vere quae in pignus amoris

Acclivem erexit faciem ut sciremus ad alta

Concilia atque choros Superum sedesque vocari.

Audi, ingrate homo, largitori iniuria fiet

Magna Deo, si aliam in partem sua munera sumas

270

Ac dedit. En tribuit rectas rationis habenas,

Qua certa incertis, pariterque aeterna caducis,

Praeferres pulchra et foedis, ac sacra prophanis.

Cur male, quaeso, tua auriga ratione miselle

Vteris, et freno per humum raptare relicto?

275

Quod tibi terra dedit corpus bene pascis et ornas,

Ast animum, qui sit supera regione profectus

Contemnis, fraudas, irrides, negligis, immo

Hunc nihil omnino, dissuto corpore, credis.

Nosce, homo, nosce, precor, quo sis de semine natus!

280

Subtrahe te a terris oculosque ad sydera tollas!

Sub pedibus ne quaere Deum, super aethera foelix

Et firmus status est. Si te fortasse iacentes

Straveris in terras, illuc scito esse cadendum

Quo te deiicies et quo tua prona voluntas

285

Labitur, ingrediens exempta et libera quo vult.

Quumque vagans hospes curras peregrinus et exul

Sub brevis hoc stadio vitae, nec detur in ipso

Aut certi aut stabilis quicquam firmique videre,

Cerne, precor, vigila, quo pacto, hoc carcere lapsus,

290

In patriam remeare queas, qua traxeris ortum,

Stultus in hoc fragili labor aedificare theatro,

Vnde sies paulo post extrudendus et illa

Quaerere, quae haeredi mox sint linquenda petulco.

Stultius at multo superis non condere tectis

295

Tam solidas sedes ut posthac robore, nec vi

Illinc extrudi nequeas, quoquamve repelli.

Quisnam adeo imprudens, qui tuta viatica linquat

In longum succinctus iter, nec praeparet escam

Auxiliumque viae, veluti tu, devia turba,

300

Quae cursu assiduo mundi deserta peragrans,

Non cumulas tecum quod sis latura per auras?

Audire ergo meos monitus: si consilium vis,

Aeternas meditare domos et deinde paretur

Regia quae sit ad has tecum portanda supellex.

305

Hybleas imiteris apes, quae dulcis Hymeti

Nectareo dotata thymo, dum rura pererrant,

Floribus ex variis liquentia mella ferentes,

Mussanti soboli quam grata alimenta propinant,

Haud secus ipse celer, promptus, stimulatus, et instans

310

Per sanctos operum saltus, per amaena vireta

Collige opes solidas nil sevae tela timentes

Fortunae aut casus, nil aequora mota nec ignes,

Quas, veluti testes, caeli sub scrinia condas

Vt tu digrediens, mortali compede fracto,

315

Hospitium invenias supera regione paratum.

Heus, hominum lymphata cohors, surge, effer in altum

Depressum in terris animum sopitaque corda

Evigilent tandem! Iam caligantia solvas

Lumina, dehinc prona condas mea dicta sub aure:

320

Est homo natus ad hoc coelestis villicus horti

Vt foret et Domini coleret studiosius agros,

Quo ferat auriferos fructus cum foenere grandi,

Cultura assiduo semper renovata labore,

Quam, si desidia tu segnis ductus inherti,

325

Ocia pigra trahens, cessabis vertere aratro,

Haec tua non pariet flores, nec germina tellus;

Obruta sed tribulis felice et depressa nocenti

Lappas et lolium et steriles producet avenas,

Aut urenda feret scelerum mala gramina flamma.

330

Hunc hortum fidei saepes et munit et ambit,

Spes alit et vegetat, seritur pietate, rigatur

Imbre superfuso scatebris manante supernis,

Foecundant lachrymae trito de corde cadentes,

Ne qua se intrudant fures prudentia cernit.

335

Agricola assiduas divellit, runcat et occat

Ne erumpat stirpsulla nocens, aut noxia radix,

Ast, omni penitus vitiorum semine necto,

Pullulet alma seges virtutum et, numine dextro,

Foelices pariat fruges, foelicia farra,

340

Quae caeli condenda penu, factura beatum

Mox sint cultorem iam iam positura quietum

Sedibus aethereis summi Iovis ante tribunal.

Quo si forte voles eniti robore toto,

Accipito paucis in caeli regna quibus sit

345

Viribus intrandum, qualisve exercitus et quae

Arma Deos superent, qualis quoque machina turres

Evertat superas et ubi penetrabile caelum.

Si tibi mens fuerit iucunda et libera et omni

Anxietate carens, Superis si inimica repellas

350

Saeva odia et si nil duri, nil ipse molesti

Nil grave, nil metuas miserabile (namque remota

Causarum causa, effectus removetur et ipse,

Cernis ut oppositis obstantia saepe mederi,

Anthidoto anthidotum, pariterque venena venenis);

355

Si rebus modicis, si angusto, si lare presso

Si contentus eo, quod sors et fata dedere,

Si pauperrimis dapibus vilique paratu,

Degis ad imperium naturae cuncta regendis,

Turgida si ira cadat, ponet si fervida bilis,

360

Si cura ardenti, rabie si cordis anhela,

Si pulsa ingluvie, Veneris si ardore subacto

Mentis et obsessae si longius hoste fugato,

Si quod praecipuum est, si quod super omnia grande,

Sensibus edomitis invictus, fortis et asper

365

Esse tui possis dominus, si denique, pulsis

Mille cupidinibus, quae tamquam saeva tyrannis

Te tibi surripiunt ac surdo verbere pulsant,

Vndique securus vivas, ita liber ab omni

Turbine quod nequeas casu vel sorte moveri;

370

Tunc quasi iam factus foelix comparque Deorum,

Linquere et ex vere incipies ac ponere totum

Quod mortale fuit, quod labile quodve caducum,

Longe et ab humana discretam ducere sortem

Et caeli accessus poteris penetrare latentes.

375

At nisi per duros aliquem Deus ipse labores

In sua regna trahit, nec sydera inhertibus offert.

Nam via difficilis, clivosa atque ardua quenquam

Non prius admittit quam quum se pectore toto

Abneget et si quid placitum est aut dulce relinquat,

380

Vinclaque, claustra, focum, lapides, tormenta, cathenas,

Esuriem, atque sitim, cruciatus, verbera, mortem,

Sponte sua tulerit, mercatus sanguine caelum,

Et nisi quis fuerit caelesti lumine ductus,

Nemo potest proprio nisu penetrare nec arte

385

Aetherios aditus, veluti sub nube latentem

Nullis ante datur clarum prospicere solem

Quam fuerint sparsi radiis et lumine solis.

Nec Superi cuiquam mortali infundere lumen

Consuevere suum; penitus nisi mente animoque

390

Illius in Superos sit fixa et prona voluntas.

Iam tu igitur caelo addictus, numeratus et inter

Semideos proceres, sacroque iubente senatu,

Scribere aeterni iam tum novus incola regno.

Si prius hostis eras Superis caeloque rebellis

395

Tunc te convertes, tunc conciliabere amicus;

Hoc, quod terra fuit, coeleste evadet et illud,

Quod mortale prius factum immortale, fluensque

Iam solidum fieri videas et labile fixum,

Iam lucem tenebras, iam libertate potiri

400

Qui captivus erat, profugus, vagus, exul et errans

In patriam remeat, pauper ditabitur et qui

Intrarat nudus solemni veste tegetur.

Quisquis et esuriens sibi vera parabitur esca

Panis et huic vitae divinaque pocula, nectar.

405

Infimus excellet, servus dominator erit rex.

Mox et virtutes Superum quo possis ad astra

Scandere praestabunt plumam insolitosque volatus.

Tunc nisi quod sanctum est, meditans, quod grande, quod altum

Paulatim tolleris humo vectusque per auras

410

Calcare audaci tentabis sidera saltu.

Huc ubi perventum fuerit, reboabit ad aures

Concentus volucrum laeto modulamine captans;

Caecropis heic veteres plorat Philomela dolores,

Daulias ismarii patriam fugitura mariti

415

Assiduo applaudit cantu venientibus ales:

Coiugis extinctae viduatus funera turtur

Hic gemit et queruli recitant sua dicta palumbes.

Psitacus, humanas conatus reddere voces,

Mille canit modulis et garrula pica vicissim.

420

Mirandaeque aliae volucres, sua pectora et alas

Puniceis pictae pennis varioque colore,

Quas numquam vivens sub nostro videris orbe,

Dulce sonant passim vernanti gutture carmen.

Innumerasque illic cytharas sua plectra fatigant:

425

Est ea, qua Musaeus solitus mulcere silentes,

Et qua fama canit struxisse Amphiona Thebas,

Seu qua Trax vates auritas reddere quercus

Ac lapides potuit fluviosque avertere retro,

Vel qua permulsus portavit Ariona delphin,

430

Est illic et adhuc cythara, qui cantat Iopas.

Est Linus, Hysmenias, Therpander, Xanthus et audax

Marsia, Chrysothemis, Thamyras, lydiusque chorebus.

Heic Myda, Nycomachus, Chironis musa, Thimotheus,

Hyppasus Eubolides, Architas, atque Phylamnon.

435

Est qui syringos dulci modulamine cannae

Clausit Arestoridae certantia lumina somno.

Sunt ibi Sirenum cantus, sunt sistra, lyraeque

Organaque et litui, berecynthia tibia, naula,

Cymbala cum crotalis, sambuca et barbita, cornu.

440

Nec Fauni cessant iunctis dare sibila cannis.

Naiades atque Drias mille associata Napaeis,

Orchomeno Charites, musaeque, Helicone relicto,

Assidue heic saliunt, cantant, giroque recurrunt.

Mulcet et auditum sphaerarum percitus axis

445

Concentu vario, qui, dum se cardine volvit,

Excitat ad cantus quocumque sub ordine currant

Agmina Caelitum. Tractus dulcedine tali

Totus amor fies, flamma, ardor, gratia totus.

Iam factus coeleste animal, terraque relicta

450

Parte sub hac humili, subito tibi sponte patebunt

Limina fulgentis radiantiaque hostia caeli.

Temperies huic tanta loco est sidusque benignum

Afflatu ut nequeat gelido Cynosura nocere,

Nec rabidus calido perturbet Sirius astro

455

Sed ferat aeternos flores et gramen odorum.

Heic oritur quicquid Cilices legere vel Indi,

Quod nemus Alcinoi genuit, quod dives Hymetus,

Grata Gnidos quicquid, Cyprus, Paphos, alta Cythera,

Sive in acidalio quicquid Venus aurea saltu,

460

Aut Amor idaliis quicquid collegit in hortis.

Qualia in Elysio rutilant violaria campo,

Heic ubi picta pii saliunt per gramina Manes,

Talia perpetui foecunda potentia veris

Heic passim emittit, nullo, cogente labore.

465

Hiis demum Pomona locis Orientis et Austri

Fundit opes quascumque suis natura recondit

Seminibus, seu quas tenero sub cortice nutrit.

Innumerique hominum coetus heic florida serta

Sive coronatam portant diademate frontem,

470

Mollia cum dulci miscentes gaudia cantu.

Heic salit omne latus, Superique et sydera rident,

Omnia colludunt et flores depluit aer.

Laudibus atque hymnis hinc tu vallatus ubique

Purpureum per iter perque arva rubentia cocco,

475

Per nardi spicas, per olentia prata sonanti

Duceris plausu, donec penetrabis ad altos

Augustosque lares Divum, sedesque beatas.

Celsior inde loco incipies miranda tueri

Ac immensa nimis magnique capacia mundi

480

Non oculis lustranda tuis, nec quassa tumultu

Fulminis aut tonitrus, sublimia tecta Tonantis.

Heic aeterna dies, lux heic aeterna refulget,

Sole dies nostro, lux luce micantior omni.

Quo simul admissus fueris venerabile numen

485

Et iubare et radiis et maiestate verendum

Prospicies, tua quod splendore et lumine grandi

Lumina prepediat, veluti sis fulgure flatus

Vsque adeo ut nequeas clare distinguere quid sit.

Hic Deus altitonans, incircumscriptus et ingens,

490

Causarum causa hic, hominum Dux, hic Pater, hic Rex,

Motor et hic primus, Lux, Verum, prima Potestas,

Vis ignota, vigens, claris abstrusa tenebris,

Nec detenta loco, nec quam mortalibus ullis

Cernere luminibus, nec quam comprehendere sit fas,

495

Vnus et invarius, numquam seiiunctus ab ipso,

Vna tamen virtus pariter tria numina claudit,

Vnus amor tribus est, mens una, essentia simplex,

Tanquam sphaera capax, quicquid sibi supra vel infra

Omnia complectens, immensos aetheris orbes

500

Incolit et summa latitans dominatur in arce.

Astra, globos, ignem, nubes, mare, flumina, terras

Intrat et inferni per caeca latibula Ditis.

Circuit omne quod est, nec giro clauditur ullo.

Cuncta Deo plena et nihil est angustius ipso.

505

Denique tale aliquid, quod vulgus nomine Sortem,

Summum alii dixere Bonum, cui forma nec aetas

Nec datur effigies, si qua est tamen huius imago,

Sola sibi similis, nulli collata figurae,

Quam pictor nullus, nulli pinxere poetae,

510

Quam nulli videre oculi, nec lingua locuta est,

Aure nec insonuit, sola sed mente videnda,

Aut colenda pii per muta silentia cordis,

Et cui tanta subest virtus, cui gratia tanta

Vt si mortali cuiquam, semel esse videndam

515

Et vera facie vultuque verenda decoro

Praebuerit sese, vitae mortalis amorem

Extinguet penitus, stupeat posuisse repente

Noxia vota, novo vitae accedente tenore,

Seque alium esse hominem, distantem prorsus ab illo

520

Qui fuerat, mentemque aliam studioque priori

Dissimilem, moresque alios et cuncta novasse.

Nil ultra quaerat, cupiet, metuetve, cadetve

In gemitum, aut lachrymas, discrimina, damna, dolores,

Nec fortuna sibi, nec mors, nec fata nocebunt,

525

Nullaque vis posthac cura subducere inani,

Afflatam poterit caelesti lumine mentem.

Ergo superna animo semper volvamus et ore,

Pectore in assiduo semper versanda superna;

Huc se deflectat studium, mens, cura, voluntas;

530

Haec tantum aspicere, haec cupere, haec sapere, haec reminisci,

Haec bona prae cunctis meditari, haec quaerere sola,

Sola superna sequi, tractare et noscere oportet.

His iubet ipse Deus sudare, instare, vacare,

Qui licet a nobis semper videatur abesse,

535

Semper adest tamen his, amat hos, fovet atque tuetur

Qui sibi se insinuant et toto pectore adhaerent;

Atque ita dispositi, declives, sicque parati

Sumere ut hunc in se valeant cupiantque videre

Hoc visu, his oculis, quibus est Deus ipse videndus.

540

Cernere tunc demum poteris, quum solus et unus

Nil mortale sonans, cura seiunctus ab omni,

Sub cordis centro inclusus, mentisque recessu

Tali animo fueris, cunctisque affectibus haustus,

Quali tunc fueras, superis quom egressus ab oris

545

Materna infusus caepisti habitare sub alvo.

Quid, miseri, heu colimus terras, caenoque iacemus?

Migrandum hinc alio propere graviterque dolendum

Quod nos ex aliqua heic vivamus parte ligati,

Vt tanto citius mortali compede lapsi,

550

Caelicolum faciem laeti videamus apertam.

Spiritus assidue pulsat praecordia motor.

Surdus obaudieris monitus si forte salubres,

Te sinet in praeceps ferri sine lege vagantem.

Sin vero admittas, iam caeli numine plenus,

555

Religione duce, hinc sursum super astra fereris

Visurus proprias sedes patriamque priorem,

Praemia ubi accipies merito geminata labori;

Perpetuo foelix status heic aeternaque vita,

Casta voluptatum series et gaudia Divum,

560

Ociaque et risus, praesentia, gloria, vultus,

Gratia, maiestas, lumen requiesque perennis.

Verae ibi divitiae, vera heic sapientia quam non

Terrenus novit sapiens sub fece sepultus.

Sic, ducente deo, summum veniemus ad illum

565

Quem natura gradum potuit dare ab ubere pleno,

Si sanctos animi affectus vivumque rigorem

Cordis materia penitus dirimamus inherti

Longius ut quanto moti distemus ab ipsa,

Tanto proximius Superis vivamus in aevum.